장음표시 사용
31쪽
discrimen esse: utraque enim virtutes omnes amisbitu suo complectitur. Optima autem Respublicas occurreret, in ea & viri boni omnes essent, &honi cives. Boni viri essent omnes, quia virtute universali omnes praediti forent. Essent boni cives , quia legibus Civitatis obtemperarent. Leges Civitatis in ea specie cum justitia universali convenirent omnes. Difficillimum tamen in legislatione est , ut leges Civitatis omnino conveniant cum universali justitia. Proinde optimam Rempublicam hactenus ne philosophis quidem deline, re licuit; tantum abest, ut sperari queat. IV. Contra particularis justitia ab Aristotele definitur ea, quae vetat, ne quis de bonis externis Miptus tueri, aut alteri plus damni tribuat, quam oportet. Proinde iustitia isthaec plus vetat in Civbtate. Ea igitur & aequalitatem inter cives spectat,& ejus cognoscendae principium aperte philosophus in aequalitate constituit et hic. s. e. 3. Quapropter eorum est, qui cum imperio Civitati praesunt, inmnia ad aequalitatem redigere seu in controversiis
judicandis , seu in distributionibus faciendis commodorum, aut onerum.
V. Iam vero justitiam particularem Aristoteles
in distributivam, Sc eommutatiυam partitur. Distributivam appellat, quae commodorum, aut One
rum aequales distributiones in Civitate regit. Ea igitur eo pertinet, ut res, quas inter cives dividi oportet, pro cujusque dignitate , & merito dividantur . Commutativam vocat, quae contractus , ac delicta emendat in Civitate. Eam συναλλα τι- κρο vocat Aristoteles; contractoriam Latine dixeris. Vocabulum συναλλαγμα, ut Graece periti ninrunt , cum contractus , cum delicta significat.
32쪽
De iustitia, oe iure. 3IPoenarum igitur irrogatio ad justitiam quoque commutativam pertinet. Proinde perperam interpretes poenas ad justitiam distributivam pertinere pronum ciant: eos refellit idem philosophus eth. s.
VI. Divisio isthaec particularis justitiae & suas
rationes habet, & ab ipsis veteribus comprobata fuit. Eam sane probat ipse Cicero a. de invent. Ibi enim justitiam desinit eam , quae euique ius suum, oe dignitatem tribuit. In ea autem dessinitione jus quidem justitiam commutativam r. spicit , distributivam dignitas. Uerum Grotius justitiam particularem in expletricem , & attri-hutricem dividere maluit de jur. heu. o paci I. I. 8. Expletrix justitia Grotio est, quae respicit jus perfectum , seu facultarem, quam vocat. Si quid ita debeatur, non satisfacientem cogere possumus in Civitate per actionem, extra Civitatemper bellum. Attributrix justitia a Grotio dicitur, quae respicit jus impersectum, seu aptitudinem, quam appellat. Quod ita debetur, neque extra Civitatem per bellum, neque in Civitate per actionem petere licet: id enim ut detur, ab ali rum humanitate pendet. Id jus igitur versatur cidica humanitatis officia. Ita sane eo jure pauper
ab alterius liberalitate, misericordia stipem impetrat . Ea quidem justitiae partitio nil quicquam absurdi habet: falso tamen Grotius asserit, exple-
tricem suam justitiam commutativae tantum respondere, neutiquam vero distributivae. Nam secundum Aristotelem non minus commutativa ,
quam distributiva iustitia jus persectum spectat.
Ita sane si quis distribuendis agris praesectus a Primcipe iniquam distributionem faciat, is aeque comveniri poterit, ac judex, qui in iure dicundo inb- quam
33쪽
a 1 Prael. ad Insiit.Justin. Lib.I. Tit. I. quam sententiam dixerit. Sed, his, omissis, de juris consultorum philosophia circa justitiam videa
VII. Iustitia definitur ab Ulpiano constaus, G perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi . Io. princ. J. de iustit. 2' iur. Ea tamen definitio justitiam potius universalem, quam particularem spectat. Iustitia enim particularis a cive non exigit constantem illam voluntatem jussuum cuique tribuendi. Nam in Civitate nil ultra desiderant leges , quam ut cives ad ipsarum
praescriptum externas actiones accommodent; v
luntatem negligunt. Proinde ejusmodi definitionem scopo jurisprudentiae parum convenientem censet Pusendorfius de iur. nat. . Gent. I. 7. 5. Perperam tamen ea de causa is accusat jurisconsultos. Nimirum sat constat, jurisconsultos philosophiam Stoicam sequutos esse. Id praeter alim evicit Eve. rardus Otto in orat. de Stoic. inriso . phil. ibi sane primo ostendit, optimos jurisconsultos eam philosophiam prosessos esse: deinde non aliam sectam jurisconsultorum studiis opportuniorem fui de : denique ipla eorum responsa Stoicorum placitis respondere. Inter dogmata autem Stoicorum celeberrimum illud erat , nimis arctam innocentiam esse intra legum civilium limiteς subsistentem . Ita Stoicorum exemplo jurisconsulti constantem illam , ac perpetuam voluntatem in definitione justitiae posuerunt , ut cives optimos efficerent . Indidem est , quod inter juris praecepta
non tantum alterum non laedere, suum cuique tribuere numerarunt, sed etiam honeste vivere l. IO.
i. i. F. de justic tui . Postremum hoc enim in justitia universali omnino est necessarium ; in ju
34쪽
stitia particulari non semper praestari debet. Ita sane justitia universalis liberalitatem cum pauperibus exerceri jubet; id ipsum tamen justitia particularis in Civitate non praecipit. Ceterum ita de justitia quidem , ejusque praeceptis scripserunt juris
consulti, ubi generatim de ea loquebantur. Uerum in controversiis ipsis definiendis condit ni Civitatum se accommodantes solam justitiam pamticularem a civibus exigebant. Inde factum, ut actiones internas omnino negligerent, & cogitationis poenas quempiam subire nollent l. 18. 1. de paen. Est tamen , ubi solus animus aestimatur in crimine: qua quidem de re vide Bynkershoek. obferυat. 3. Io. Sed, his omissis, alteram hujus ti. tuli partem expediamus .
VIII. Altera hujus tituli pars de iure suit inscripta . Ius vocabulum significatione varium hieleges ipsas designat: hinc legum scientia iuri prudentia dicitur. A jurisconsultis jurisprudentia definita suit rerum diυinarum , atque humanarum
notitia, iusti, atque injusti scientia I. io. β.2. F.
h.t. a. inst. eod. Eam vero definitionem a
Stoicis quoque desumserunt jurisconsulti. Sat enim constat, Stoicos ipsos philosophiam eodem serme modo definiisse Senec. epist. 89. Ipsam autem phi. Iosophiae definitionem jurisprudentiae tribuerunt ju. risconsulti , ut ostenderent, solos iurisconsultos foetidam sectari philosophiam utilissimam illam huma. no generi , neutiquam vero jactabundos philoso. phos, qui cultu tantum, & habitu sapientiam ostentare solebant. Ea sortasse de causa Ulpianus jurisconsultos veram, non simulatam philosophiam assectare scribit in I. i. q. l. ff. h. t. Ne credas ta taen , inter philosophiam, & jurisprudentiam Tom.I. C nullum
35쪽
nullum omnino discrimen esse. Munus enim philosophiae est, in rebus humanis, & divinis causas potissimum investigare: ad jurisprudentiam potissimum pertinet, julium ab injusto, aequum ab iniquo discernere. Ea res vero inter utramque scientiam differentiam constituit, quam specificam vo
IX. In jure autem applicando cavere debet jurisconsultus a legulejorum vitio, qui legibus perperam interpretandis civium fortunas pessumdant. Legibus recte interpretandis maxime quidem conducet . si sedulo perpendat interpres, quid respexerit legislator, quae legis occasio fuerit. Ita enim facilius decerni poterit, cujusmodi interpretationem sequi eum oporteat. Nimirum triplex statui generatim potest legum interpretatio, extensiυa scili. cet, restrictiυa, declaratiυa. Extensiva praeseretur interpretatio , si angusta sint legis verba, ejusque sententia latius porrigatur: restrictiva adhibebitur , si verba legis latius patere videantur, &ultra sententiam legislatoris excurrant .' declarativa Iocum habebit, si cum verbis ipsis conveniat sententia legis. Cons. Guliel m. Forster. de vari iur.
interprex. apud Otton. thesauri t. 2. Quae autem
singulis legibus accommodanda sit interpretatio, facilius decernet jurisconsultus, si in responsis suis
historiam quidem comitem p aequitatem vero ducem assumat. A vero tamen prorsus aberrant, qui aequitatis vocabulo designari putant judicis impodit unam indulgentiam, qua aut pars aliqua debiti, aut poena atrocior remittatur. Eos resellit Grotius in libr. I. de aequit. AEquitas id apprime spectat, ut non ipsa verba legum cavillose captemus , sed earum mentem introspiciamus. A quitatem
36쪽
tatem igitur respexit Paulus in I. Io. 6. ad embib. Sic enim ibi. Non oportet ius civile calumniari , neque verba captare, sed, qua mente quid
X. Porro, ut totum de aequitate negotium in. telligatur, opportunum fuerit Perpendere, quo eam
modo Grotius definierit in libr. de aequit. Ita enim intelligetur ,& quam necessaria sit in legibus recte interpretandis sequitas, & quale ejus sit munus. AEquitas igitur definitur a Grotio correctrix eius, in quo lex propter universalitatem deficit. Nimirum leges ipsas finitas oportebat esse; verum species, quas illae definiunt, sunt infinitae, easque omnes legislator complecti non potest. Ita necessarium fuit, ut leges generales scriberentur, quae singulis speciebus aptari possent. Multa tamen contingere poterant , quibus generales illae leges non convenirent. Ita in legibus interpretandis necessario aequitas adhibenda fuit, ut ejus regulis, veluti ipsus naturae principiis, legum illa uni edalitas corrigeretur . Ad rem illustrandam utar Ciceronis exemplo pr. Caecin. Vetus lex Romae fuit, ut actio. nem adversus reum actor instituens hanc formulam recitaret: quandoquidem te in iure conspicio . His verbis haerens cavillosus legum interpres Appio Coeco actionem denegare poterat: neque enimis reum in judicio conspiciebat. Uerum aequus interpres, sententia legis introspecta, quae actoris praesentiam , non oculos requirebat, actionem Appio non denegabat. XI. At vero, quae de aequitate monui, ea generatim spectari debent, non casus singularis in. tui tu . Si enim lex generatim aequa in aliqua singulari causa videatur iniqua, ipsi supremi judices
37쪽
g6 Prae . ad Iussit. Iustin. Lib. I. Tit.II.
aequitatis praetextu a sententia legis recedere nequeunt . Si quid igitur tale contigerit , judices decantatum illud meminisse debent ; durum id quidem, sed tamen ita lex scripta es t. Ιχ. g. I. st . qui, c 'a quib. manum. Rem exemplo illustrare lubet. Ius est, ne testetur impubes ob in . firmum animi judicium : si tamen impubes aliquis testamentum prudentissimum scripserit , judex id
exequutioni mandare non debet. Neqηe dicas, id esse aequitati contrarium. AEquitas enim generatim spectari debet : quae vero semel , aut bis accidunt , contemnunt legislatores. Recte enim a Livio monitum nullam legem satis commodam
esse omnibus ἰ id tantum quaeri , an pluribus, . in fumma prodest de bell. Maced. 4. 4. Quid si exequutio legis in aliqua singulari causa sit prorsuς iniqua 8 Ea in specie nil ultra sibi judex adrogare potest, quam ut Principi totius negotii re.
lationem mittat ; ab eo autem legis temperamentum expectet. Nam penes unum Principem est legum arbitrium ἔ:earum tantum exequendarum
gloriam sbi judices vindicare debent. XII. His postis , Tribonianus 4. b. t. in duas positiones, seu species jus civile partitur, in publicum scilicet , 8c privatum. Ius publicum ipsius Civitatis utilitatem spectat. Ejusmodi est religio erga Deum, belli, ac pacis arbitrium, jus
Iegum serendarum, privilegiorum irrogandorum,ti sexcenta alia Majestatis capita. Contra jus privatum est , quod singulorum utilitatem respicit,& quo privatorum controversiae definiri solent. Objecto igitur utrumque differt: nam ratione la.
toris jus omne publicum dici potest. In insti. tutionibus autem Romani juris jus privatum dum-
38쪽
De iuri natur. Genn oe ciυ. 3 taxat exponit Tribonianus : jus publicum dissicili uxsortasse censuit,& supra.captum adolescentum esse. Verum, si quod res est, fateri velimus , jus publicum privato facilius videri queat. Vide Bunkersh h. in praefat. ad libr. s. obfervat. Utcumque id erit, Tribonianus d. q. 4. b. t. jus privatum tripartitum appellat, quia triplicem fontem habere potest. Ius enim privatum quodlibet vel ex jure naturali, vel Gentium, vel civili descendit. Sit igitur
De iure naturadi, Gentium, oe civili.
Post Ulpianum in I. i. 3. a. f. de iustic er
tur. jus naturale definit Tribonianus, quod natura omnia animalia docuit princ. λ t. Ex eo autem jure repetit conjunctionem maris, & sce. minae , liberorum procreationem , educationem. Haec tria tamen Tribonianus proponit tantum exempli causa. Eodem enim referri debet propulsatio injuriae , sui conservatio, ac generatim
mnia, quae πρωτα κατα φυσιν dixere veteres. Interpretes autem serme omnes abusive loquutum
Ulpianum existimant; verum jus in belluis agnoevisse negant. Nimirum veri juris communionem iis tantum contendunt accommodari posse, qui regulis , ac praeceptis generalibus uti queant; regulas autem , ac praecepta isthaec negant in belluas posse cadere, cum ratione careant. Uerum hanc ego rem philosophis dijudicandam relinquo: tantum aio, verum jus Ulpianum belluis communicasse.
39쪽
38 PraeL ad Insit. Iustin. Lib.I. GLII. In ea re scilicet, ut ferme alibi , Stoicos sequutus est Ulpianus : atqui Stoici juris, & rationis communionem bestiis non denegarunt. Cons Lips. ph tot. Stoic. libr. I. dissert. 8. . disj. . Eadem fortasse philosophia Quinto Mucio placuit I. I. g. ii. J. s quadr. pauperi fersi. die. Ibi enim
jurisconsultus de caede arietis , aut bovis ita pronunciat, quasi belluae quoque rationi,& juri subesse debeant. Utcumque id erit, non solum plurium Gentium, sed & ipsae veteris testamenti imges crimina quaedam belluarum atrociora earum caede puniri jubent. Cons. Anton. Matth. de crimin. proleg. c. 2. n. I. Id ipsum tamen ita placuit non ob juris, & rationis communionem bel- tuis competentem , sed ad suggerendum potius, quantopere cives a quibusdam criminibus abstinere deberent in Civitate . Ita quidem lex Draconis belluam, quae hominem peremisset, occidi jubens' eo pertinuit , ut majorem caedis horrorem hominibus inspiraret. Eam legislationem post renatam jurisprudentiam amplexae sunt Gentes haud paucae. Hinc testatur Mornacius ad I. I. β. si quadrup. pauper. Desi. dic. damnatum morte canem , qui hominem discerpserat, eique judicio se quoque interfuisse. In ejusmodi tamen judiciis aliquando superstitiosus aetum comperio. Patroni enim dati sunt bellu is, qui earum facinus excu serent Nouυell. de la Repub. des letin me . Ilit
II. Quod ad jus.Gentium, illud solis hominibus tribuerunt jurisconsulti. Ius autem Gentium duplex distinxere veteres aeternum unurn , quod Grotius naturale vocat, temporale alterum, quod ab eodem Grotio υoluntarium appellatur dr iuribere.
40쪽
De iur. natur. Gent. Θ cis. 39bes . m pae. I. I. s. Illud primarium, hoc Oecumdarium dicere solent interpretes. Ius autem Gentium primarium est , quod naturalis ratio inter omnes homines constituit, & apud omnes Gentes bene moratas aeque custoditur h. I. instit. b. t. Eo
pertinent religio erga Deum , pietas erga parente & generatim omnia, quae ob convenientiam cum natura rationali necessitatem moralem habent. Necessitatem moralem ea habere dicuntur, quia necessario ab ipso Deo praecepta suerunt. Cum igitur jus istud sit necessarium , ejusque ipse Deus fuerit inventor, prorsus immutabile censeri debet. In eo igitur nil ultra legislatori licet, quam ut pro diversitate Civitatis illud diverse modificetur, aut suis prου onibus adiuυet, ut loqui solent interpretes. Ex ejusmodi vero modificationibus jus civile plerumque nascitur. Eo pertinet Ulpiani
illud in I. 6. Is de lusi. oe jur. Ius ciυile est,
quod nec in totum a iure naturali, vel Gentium recedit, nec per omnia ei servit. Daque, cum
aliquid addimus , vel detrabimus iuri communi, jus civile M. III. Contra jus Gentium secundarium est , quod
usu exigente , & humanis necessitatibus est introductum a. inst. b. tit. Eo autem jure introducta sunt bella, servitutes, regnorum divisioneS, contractus, obligationes pleraeque , & id genus alia I. s. f. de tuo. S' iur. Hoc jus igitur ex Gentium voluntate promanat . Quapropter magna quidem reverentia ei debetur, & omnium veluti
Gentium Majestatem violat , qui ad verius illud quid facit; verum neque immutabile prorsus est,ia mutationem aliquando subit. Nimirum jus Gentium secundarium propter humanas necessita,