Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. “Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectione

발행: 1778년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류:

11쪽

Io Exercitat. Historie. cap. I. sunt multa translata . Cons. Struvium tota cit. q. 1 o. Vulgatae autem versionis librum authenticum inscripserunt glossatores quia sortasse secundum ipsorum sententiam novellae fideliter translatae, ac

veluti authenticae in eo continebantur. Cons. Byn-kershoek. de auctor. authent. c. I. Novellas ipsas Ueteres glossatores in novem collationes diviserunt.

Ea in re collationis vocabulum adhibuerunt, quia singularum collationum novellae cum legibus codicis comparatae eis derogant, subrogantve. VIIq. Iam vero ex novellis desumpta sunt compendia breviora quaedam, quae paucissimis verbis earum sententiam exhibent. Ea legibus codicis sunt apposita, ut statim lectori innotesceret, qua in re leges codicis per novellas abrogatae sorent. Ea compendia authenticas glossatores dixerunt, quia ab ipsis novellis sententia non differrent , & cum ipsarum sontibus convenirent. Vulgata autem fabula fuit antiquiorum interpretum, earum authenticarum auctorem fuisse Irnerium , qui Bononiae primus, aut inter primos jus civile docuit. Uerum secus statuit Carolus Molinaeus. Is enim censuit , authenticas antiquissimas esse , earumque fragmenta quaedam apud ipsum Gregorium Magnum occurrere lect. Dol. 3. n. ao. . seqv.

Sed solide videtur ostendisse Bynhershoekius in dia.

trib. de auctori authent. authenticas neque eodem

tempore suisse compositas , & auctores habuisse complusculos. Utcumque id suerit. ipsius quidem Iustiniani jussu authenticae ex novellis non sunt

excerptae r eae igitur eatenus obtinere debent, quatenus a novellarum sententia non aberrant. Proinde diligens juris interpres ad novellarum sententiani intelligendam in ipsis authenticis unice non

12쪽

De eouectione Iustinianei iuris. I

subsistet, sed earum sontes inspiciet.

IX. At vero, renata jurii prudentia , certatim interpretes plerique omnes Triboniani operam accusarunt ob geminationes, interpolationes in jure ordinando factas , atque antinomias ibi relictas. Vide Holmanum in Antitritonian. & Wissenbachium in emblemat. Tribon. Sui quidem desens

res Triboniano non desuerunt, eaque in re maxime se commendavit Utricus Huberus in ennom. Roman. & Bynhersh kius in obfe at. Romam iuri

Nescio tamen, an ii patrocinio suo Tribonianum prorsus absolverint. Nam interpolationes quidem necessitas excusare.. potest , geminationes utilitas ;Verum, quod ad antinomias, excusari nequit Tribonianus. Caecutire enim eos oportet, qui in jure civili nusquam antinomias agnoscunt. Recte igitur pronunciavit Balduinus in Justinian. pag. 25 I. hominis est prudentis, oe ingenui, ubi antinomias curret , verecunde confiteri : outri, o prope

insani nihil proficiendo torquere se velle, ut ilia,

quae est, esse non videatur.

X. In jure civili saepe contraria occurrunt: frequenter enim aliud in pandectis, aliud in codice , aut institutionibus, aliud in novellis decerni solet . Generatim igitur definiamus , oportet, quae leges in eo confiitiu vincant , aliisque sint praeserendae. Et quod ad novellas quidem, res difficultate caret. Ciam enim eae postremo sint scriptae, ex recepta juris regula pandectis, codici, institutionibus Merogare debent. Non seque res liquet tamen , si in pandectis, codice , institutionibu contraria occurrant. Verum in ejusmodi quoque

dissidiis dissicultates omnes facile expediri que t. Nimirum is quidem conflictus primo inter pand

, clas,

13쪽

ctas , & codicem versari potest. Ea in specie codex pandectis derogat. Nam in pandectis jusvetus, in codice continetur jus novum. Principum

enim constitutiones post jurisconsultorum responsa sunt scriptae. Deinde idem conflictus versari queat inter institutiones, & pandectas, aut codicem. Id si contingat, accurate definiendum erit, quonam sub respectu considerandae institutiones sint in comtroversa specie. Institutiones scilicet aliquando ut sons , aliquando ut rivulus quidam iuris considerari debent. Si quis institutionum locus ex codice, aut pandectis per compendium sit descriptus, ve, uti rivulus institutiones erunt: ea igitur in specie pandectis, aut codici tamquam suo sonti cedent. Contra si quo in institutionum loco de voluntate

Iustiniani constet aliquid innovare volentis , ipsae institutiones veluti sons quidam juris censeri debent: ipsis igitur pandectis , aut codici derogabunt .

Cons. Utricum Huber. ad prooem. infrix. n. Io.

Nunc, quod polliciti supra sumus, vices Iustini,nei juris expediamus.

14쪽

De fato Iusinianei iuris is Oriente. Ig

De fato Iusinianei iuris in Oriente. V Ices Iustinianei juris enarraturus primum in

Oriente versabor; mox in Occidentem re*-

. Quae igitur felicitas Iustiniano fuit, post ipsius obitum ejus collectio diutissime per Orientem &in scholis praelecta suit, & in foro servata. Id

ipsum tamen non ex Latinis exemplis est factum, sed ex libris Graeco converss. Nimirum imperante Justiniano usus Romanae linguae apud Graecos iadies exolescebat. Proinde sub ipso Iustiniano foditasse partes omnes Iustinianei juris in Graecum se monem sunt statim translatae aut privatim, aut potius ipsius Imperatoris jussu. Et pandectae quidem Graece sunt redditae a Thalelaeo eo ipso sortasse, qui cum reliquis sociis earum collectionem Persecerat. Codicem vero aut idem Thuelaeus, aut alius ejusdem aetatis Graece vertisse traditur. Vide Iosephum Mar. Suares in notit. basilic. Theophilus etiam Graecam institutionur. paraphrasim sub ipso Iustiniano elucubravit. Is enim & ejusdem aetatis cum Iustiniano fuit, neque ab eo diuersus, qui cum Triboniano, & Dorotheo insti tutiones Latinas ordinavit. Vide Henric. Myl. in libri. Angui. de Theoph. artic. I. c. 3. S' Iest

Graecae tamen neque pandectar, neque codex ad x nostra tempora pervenerunt. Quodcumque fuerit eorum satum , exploratum est illud, ad basilico.

rum collectionem usque ex Iustiniani collectione jus

15쪽

14 Exercitat. Historic. Cap. II.jus in Oriente fuisse dictum , quatenus novis Principum Bigantinorum legibus ea mutata non seret.

II. Ita igitur Iustinianei juris observantia per

annos ultra tercentum in Oriente stetit. Verum nono vertente iaculo seu frequentes illae legum mutationes per Principes Bizantinos factae , seu eorumdem invidia adversus Iustiniani gloriam novis jurisprudentiae vicibus viam per Orientem aperuerunt . Nimirum anno 867. Basilius Macedo novam juris collectionem suscepit. In eam transse ri jussit non tantum constitutiones BiZantinorum

Principum post Iustinianum scriptas, sed opportuniores etiam codicis, ac pandectarum leges. In ea tamen non ipse pandectarum servatus est ordo; jurisconsultorum etiam, atque Imperatorum nomina

sunt praetermissa. Ipsa collectio inscripta fuit δια.

ταξεis βασιλικαι , seu consitutiones Imperiales. In ea enim constitutiones quoque cum veterum, tum recentiorum Principum continebantur. Cons.Suares.

in notit. bastic. Ejus collectionis sub Basilio Macedone libri quadraginta tantum sunt absoluti. Mox ultra progressus est tamen ejus filius Leo cognomento Philosophus. Is enim Imperii, ac paterni laboris successor ad libros usque sexaginta id opus extendi. suoque nomine promulgandum curavit. Neque tamen quae extant hodie basilica, ea ipsa sunt, quae a Leone Philosopho sunt promulgata . Post annos enim serme quadraginta ejus mlius Constantinus Porphyrogeneia repetitam basilicorum praelectionem edidit Sua res. Dc. eit. Ita isthaec Constantini basilica sons universi juris evaserunt apud Graecos. Ex ipsis igitur jus suit in Oriente dictum , quo usque stetit Graecum Imperium . Cons. Burcard. Struv. histori jur. c. - Φ. 2.

16쪽

De fato iustimanet iuris in Oriente . Is III. Renascente in Occidente istudio Romani juris , ab initio basilicorum libri prorsus ignora- 'bantur. Eos inter primos indicavit Uiglius in praefat. ad Theophil. Ita sortasse primum jurisconsulti

eos investigare cCeperunt. Eorum partem primus edidit Gentianus Hervetus: mox alii basilicorum

libri vel ab ipso Cujacto , vel post ipsius obitum ex ejus bibliotheca sunt evulgati. His initiis Carolus Annibal Fabrottus basilicorum editionem cum versione Latina fieri curavit. Et in ea tamen libri novemdecim desiderantur, quos supplevit Fabrottus ex Graeca potissimum basilicorum synopsi . Romani Lecapeni. Memoria nostra tamen alii basticorum inventi sunt libri qualis est hodie inveteribus monumentis investigandis ardor, reliqui fortasse iuvenientur . Licet autem basilicorum libri ad decidendas sori controversas allegari nequeant, in legibus tamen Romanis interpretandis, emele dandisve, ipsis feliciter uti solent interpretes. Neque tamen interpretum conjecturae basilicorum libris innixae omnino certar censeri debent.' Basilicorum enim interpretes diu post Iustinianum vixerunt: veram igitur veterum jurisconsultorum sententiam non semper ex basilicis investigare licet. Ceterum cum ipsum basticorum opus prolixius videretur, publice , aut privatim plura inde sunt excerpta compendia. Primo enim idem Constantinus Porphyrogeneta ex basilicis fieri curavit προχειρον νο- μων, seu promptuarium te una, quo uti adolescentes

possent. Cons. Petr. Lambecium libr. S. comm ur.

Deinde Romanus fortasse Iunior Lecapenus ipsorum basilicorum Bnopsim componi jussit. Ea reperta 'apud Calabros fuit, Sc cum versione Latina edita 'a Leunclavio. Insequutis quoque temporibus uia

. . basi.

17쪽

16 Exercitat. Histor c. Cap. III. has liuorum breviaria Graeci privatim elucubrarunt. plura etiam elucubrassent, nisi saeculo decimo quinto Constantinopolis in Turcarum potestatem venisset. Atque hae serme vices Romani juris in Oriente suerunt. Quod superest igitur , de ejus fato in Occidente videbimus.

CAPUT III.

. De fato Iustinianei iuris in Occidente, ac praesertim in Regni Neapolitani. provinciis

Rimum omnium satis constat, quo tempore I x stiniani eollectio evulgabatur, Occidentis provincias a barbaris varie jactatas, affliyas ab Imporio Graecoromano fuisse divulsas. Inde igitur aper. te liquet, Iustinianeam collectionem in Occidente post promulgationem suam obtinere non potuisse. Neque dicas, veteres scriptores frequenter narra. Te , per aetatem Iustiniani in Gallia, Hispania, aliisve Occidentis Provinciis jus Romanum suisse servatum . Ii enim intelligi debent de jure Romano ex Theodosiano praesertim codice desumi solito. Ni. mirum Occidentis provinciae a Theodosii Iunioris aevo Theodosiano codici se accommodaverant . Ita, postquam eas subegerunt barbari, ejusdem codicis observantiam reliquere victis. Hinc Alaricus rex Visigothorum in Gallia,& Hispania observari' jussit Aniani breviarium. Id ipsius Alarici jussu' collectum complectebatur quaedam ex codice Theodosano desumpta, quaedam etiam ex libris velin

. . rum Diuitigod by Cooste

18쪽

De set. Iustinum. Dr. in Occid. I rum jurisconsultorum . Vide jus Regn. exercit. ἡλ

II. Quod ad Italiam , ac Regni Neapolitani. provincias, eae Gothis parebant omnes, ubi primum promulgata fuit Iustiniani collectio. Sub Regno Gothorum igitur cum in Regni Neapolitani provinciis, cum apud reliquos Italos ex Theodosiano codice jus dicebatur. Devustis pene ab Iustiniano Gothis, anno Christi ues 3. cautum ab Imperatore fuit, ut in nostris quoque provinciis, ac reliqua Italia jus a se promulgatum observaretur. Exstat ipsa Iustiniani pragmatica post novellas in editione Gothostedi AEnruem. pag. 4 2. Verum ne per eam quidem Imperatoris lesem in Italia Justi aiani codices in judiciis recepti fuerunt. Nimirum post Gothos omnino debellatos vix menses

viginti duos supervixit Iustinianus. Post ejus obitum sub Iustino nostris provinciis, ac reliqua Ita lia statim potiti sunt Longobardi. Quis igitur sibi persuaserit, tam brevi temporis spatio immensa Iustiniani volumina in judiciis rexipi potuisse ΤQuapropter sicubi sub Iustino, ejusque successoribus jus Iustinianeum obtinuit, in iis tantum regionibus obtinere potuit, quae a Longobardis ex- Pugnatae non fuerant. In eum serme numerum referri debent Exarchatus Ravennatensis, dueatus

Romanus , & quaedam Regni maritimae civitates praesertim apud Brutios, & Calabriam. Alibi in nostris provinciis, ac reliqua Italia ex Theodosano codice jus dicebatur. Cons. ius Regu. ea rcit. histor. c. 2. 6.8. Ceterum in ipsis Italiae regior. bus Principi Bizantino parentibus non perpetuo c li-dem Iustinianei codices sunt observati. Scilicet ut supra monuimus, post nonum Christi saeculum Tom. L B hasii.

19쪽

8 Exercitat. Historie. Cap. III.

basilicoriam libri in ipso Oriente Iustiniani eodici.

bus derogarunt. Igitur secundum libros basilicorum quoque jus dici oportuit in Regni Neapolita. ni Civitatibus , quae in Imperatoris Constantin . politani fide manserunt. Ita saltem post nonum iaculum cum in Regni Neapolitani provinciis, cum in reliqua Italia juris Iustinianei observam tia pene desit. Ill. At vero qua tandem occasione Iustiniani collectio in scholas, & tribunalia redierit in Oc. cidente, nondum hodie aperte liquet. Uulgatior traditio est, anno serme I 37. inter Imperatorem Lotharium Saxonem , & Rogerium Apuliae Regem ardente bello, in Amalphis expugnatione pande-ctarum libros fuisse repertos ; eos veluti in praemium postulasse Pisanos , qui instructissima classe Imperatorem adjuverant ἔ iisdem sere temporibus

inventum Ravennae codicem. Passim autem addunt, Lotharium , aequitate Romani juris inspecta, edicto suo cavisse, ut recenter repertae leges& observarentur in foro , & in antiquissimo Lycaeo Bononiensi per Irnerium praelegerentur. Ita ferme rem factam narrant post alios Sigonius de regn. Dat. libri II. & ipsi Bononienses in epist. ad Bertolae MA . Verum traditio isthaec non una de causa suspecta videri debet. Primo enim intelligi vix potest, qua tandem de causa Pisani militestam cupide optarint exoletos pandectarum libros. Deinde dissicultatem auget, quod rem tanti m menti nusquam narrarunt scriptores, qui sub Lothario floruerunt. Nam ejus fabulae narrator antiquissimus allegari solet Rainerius de Grancis sae, culi decimi quarti scriptor , ut observat Muratorius tom. D. Icripi. ren Italic. Quin ea in re ipsi

20쪽

De sit. Iustinian. iur. in Occiae x

Bononienses sibi non constant. Nam in d. epist. ad Bertoid. Nibus ius civile Bononiae docuisse narrant Irnerium ab ipso anno II 28. decennio se me scilicet, antequam pandectae Amalphi repeditae dicuntur. Praetereo , quod Pepo quidam ante Irnerium ius civile Bononiae docuisse traditur,& lvo Carnutensis saeculo undecimo fragmenta pamdectarum frequenter allegat. Haec quidem omnia. fabulam illam de repertis Amalphi pandectis omnino suspectam reddunt . Vide Murator. in antiquit.

Italici dissert. 44. Aliunde igitur repeti debet occasio , qua Iustinianei iuris observantia in Occidente restituta fuit. IV. Ut igitur eo perveniamus , primum mmnium adverti debet, Romanos Pontifices ab antiquissimis temporibus jure Iustinianeo uti maluisse. Nam & Gregorius Magnus, & ejus successores ad Iustiniani leges frequentissime proincarunt. Id Pontificibus ita fortasse placuit , quia Iustinianus Ecclesiis fuit indulgentissimus. Inde vero sa.ctum oportuit, ut jus Iustinianeum alibi neglectum in Ducatu Romano, ejusque vicinia diutius observaretur. Sane in his regionibus Iustinianei codicis, ac pandectarum leges ipso octavo saeculo

fuisse servatas ostendunt chartae a Muratorio productae otiquit. Dat. dissere. 44. Praeterea negari non potest, juridicam scholam Bononiensem antiquiorem esse, quam vulgo creditur. Ejus enim initia saltem ad undecimum saeculum referri debent. Ni. mirum poeta quidam anonymus Bononiam doctam

appellat anno III q. apud Muratori tom. s. rem bratie. Idem studiosos juris adolescentes cum Bononiensibus signa pro Mediolanensibus sequutos narrat.

Do Ia suas secum duxit Bononia Ieges.

SEARCH

MENU NAVIGATION