Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. “Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectione

발행: 1778년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류:

181쪽

rgo Prael. ad Instit. Iustin. Lib L. Tit. XXVI. suasit, ne quis per ipsos annos. viginti quinque alienis negotiis distineretur. Verum exculatio is haec in Regno rejicienda videtur. Primo enim apud

nos inter tutelam , & curam Vix quicquam Inte- rest. Vide ius Regn. libr. I. rix. 9. I. Deinde apud nos intra annum decimum Octavum coercita minorum aetas molestiam tutori levat. Denique, ne singula persequar, ex regulis Romani juris a cura uxoris necessario vir excusatur I9. h. t. Id ita cautum apud veteres fuit, ne masitus de reddendis rationibus parum sollicitus impune grassaretur in rebus uxoris . Uerum in Regno Neapolitano si qua nubat aetate minor a curat lΟ- ne extranei liberatur: quo usque autem major evaserit, viri curationi subest. Cons. jus Regn. li

br. I. sit. II. 2.

VI. At vero si cui plures sint excusationes , aliis quidem rejectis, intra praestitutum tempus aliis uti non prohibetur: id tantum cavere debet,

ut eas a principio contestetur omnes, neqUe negotii protrahendi causa postea novas excogitet I . h. t. . l. ig. 3. S. Θ squ. β. de excus Si salsis allegationibus tutor immunitatem obtinuerit , ad ipsum pertinebit tutelae periculum t. I. C. sturi vel curat. falc. alleg. excussi. Ceterum toti quidem excusationis negotio peragendo quatuor menses sunt constituti ; ipsis vero excusationum causis contestandis quinquaginta dies L de excusat. er d. q. Io. h. l. Tempus autem excusationum contestandarum partim utile , partim continuum censeri debet. Utile est enim, quatenus quinquaginta dies dinumerantur, ex quo quis sciverit, tutorem se datum esse . Contra continuum quoque est, quatenus post tutoris scientiam

182쪽

De suspectis tutoribM. I 81 dies omnes continenter cedunt seu fasti, seu ne- fasti d. Io. h. t.

TITULUS XXVI.

De Ii spectis tutoribus.

EA legum Romanarum gloria suit, ut non solum crimina ipsa, sed nudam etiam eorum suspicionem . in judicium vocari sinerent. Ita sane ob nudam adulterii suspicionem uxor a viro in judicium vocari poterat ι. go. C. ad leg. Iul. de adult. Tutorem etiam tamquam suspectum accusari placuit, si in gerenda tutela malignam de se suspicionem praeberet L I. h. s. ff. b. r. Ipse pupillorum favor suasit, ut omnes instituere possent actionem suspecti cognati, amnes, extranei. Quin, quod mirum videri queat , ipsae mulieres ea de causa tutores accusare poterant d. t. I. q. 7. U. b. t. Quod si accusator deesset, ubi publica fama fungeretur accusatoris vice, ipsi etiam magistratus in tutorem suspectum non vetabantur inquirere

L 3. g. 4- ff. eod. Cum igitur actio isthaec a civibus quibuscumque posset institui , propterea Ulpianus quas publicam eam appellat d. I. I. f. s.ff. d. Falluntur tamen, qui suspecti actionem crimen publicum censuerunt. Nam actio isthaec cum judiciis vere publicis nil quicquam commune habet . Eo accedit, quod in publicis judiciis poena corporalis plerumque irrogatur l. 1. U. de pubi. judic. Qui vero in Urbe magistratus de hac actio.

ne cognoscebant, & merum imperium non .habe bant

183쪽

x81 Prael. ad Insin.Justin. Lib.LTit. rabant, & poenam corporalem irrogare non pote.

rant . .

ΙΙ. Iam vero suspecti tutoris actio ex lege duodecim tabularum descendit t. I. 9. 2. ff. h. t. Ea actione potest conveniri tutor, qui non ex fide tutelam gerit, & tutoris officio non recte sungitur 3. s. h. t. Proinde ut ea de causa tutor accusari possit , neceue non est , ut ejus dolus ingestione ostendatur. Scit enim erit ostendere , segniter, inerter tutelam ab eo geri ι. 3. h. vis.1Γ de is peti. tui. Id ipsum tamen contra duo. decim tabulas receptum fuit. Nam . in jure Decemvirali dolus in gestione requirebatur , ut tutor tamquam suspectus acculari posset. Constat enim, ea de re ita edixisse Decemviros: s tutor

dolo malo gerat, vituperato . Ut igitur ob culpam tutor removeri posset, pupillorum favor effecit . Idem pupillorum favor suasit, ut ante tu. telae quoque susceptionem ex justa causa tutor tamquam suspectus removeri posset. Perraro tamen, & diligenti inquisitione habita faciendum id monet Ulpianus in d. l. 3. ff. eod. Ubi suspectus

declaratus sit tutor, a tutela omnino removeri debet, licet indemnitatis causa satisdationem pupillo offerat L I a. h. t. Stultum est enim admittere, quod praecavere possis. Sane pupillo magis expedit , in prasenti res suas salvas habere, quam , accepto damno , mox sequi lites, & indemnitatem suam a fidejussoribus expectare t. s. U. eod. III. Porro actione suspecti id unice agitur, ut

suspectus tutor a tutela remoueatur s. h. t.

Proinde si inter moras litis tutor decesserit, aut quoquo modo tutela finita fuerit, cessabit suspecti judicium j. 8. b. s. oe' l. II. U. eod. Neque

SEARCH

MENU NAVIGATION