장음표시 사용
41쪽
4o Praes. ad Instit. Iustin. Lib.I. TiLII. res constitutum est . Si igitur humanae necessitates ejus mutationem exposcant, mutari & debet,& solet. Ita sane vetus jus Gentium circa bella, servitutes , & res bello captas complures hodie mutationes subiit. Quin circa ius Gentium neque
apud populos Omnes convenitur hodie, neque apud Gentes Omnes conveniebatur olim. Vide Grol. de
jur. beli. O pac. i. r. Ita quidem populi plerique olim cum Principem, tum ejus in Regno successorem foedere cum aliis inito credebant obstringi; verum Italiae Respublicae secus existimabant. Conf
Sed de his alii viderintinos de jure civili sermo.
IV. Ius civile est , quod quisque populus sbi
constituit β. I. h. t. Id constituere debet , qui summum in Civitate habet imperium Grol. detur. bell. 2' pae. I. g. 7. Proinde jus legum serendarum exercet in Democratia populus, in Aristocratia Senatus, in Regno Princeps. Quae igitur partes Regni sunt Civitates , jus legum ferenda.
rum usurpare non possunt. Tantum de rebus ad se pertinentibus non vetantur statuta condere,
modo ne quid de publico jure corrumpant l. 4.st. de colleg. o corpor. illic. Cons. Ziegler. de iuri mi est. libr. I. e. 3o. Ceterum secundum populorum diversitatem jus civile diversum esse &debet, & solet. Neque enim leges omnes Civit, tibus omnibus conveniunt sine discrimine . Nam prout diversa sunt populorum regimen, mores, scopus politicus, diversas serri leges oportet. Clima etiam cujusque populi in legibus serendis te. gislator spectare debet. Id & monuere vetereS,& accurate exposuit Montesquieus. In eo tamen
42쪽
De iure na3ur. Gent. oe civ. 4rips acquiescere nequeo, quod in climate illo suo 'quoddam veluti fatum agnoscit. U. Iuris civilis vocabulum cujuscumque Civitatis leges generatim designat. Per excellentiam tamen vox isthaec significat jus civile Romanum. Id passim dividi solet in purum ,& mixtum. Puorum dicitur , quod originem suam debet liberae voluntati legislatoris, neque aliquid habet ex jure Naturae, vel Gentium . Ejusmodi est Senatusconsultum Macedonianum, quo filii familias pecuniam
mutuam prohibentur accipere. Mixtum appellatur , quod ab ipso jure Naturali, vel Gentium proficiscitur, cui tamen legislator aliquid addit, aut detrahit t. 6. f. de iusi. O' iur. Ejul modi
sunt quidem nuptiae. In eis enim ineundis cum consensus contrahentium , quod jus Naturale jubet , inspicitur, tum cujusque Civitatis jura spectari debent. Cuicuimodi jus civile sit, inscriptum , & non scriptum a Triboniano dividitur 3. b. r. Ius scriptum plerumque lex appellatur, & expressa legislatoris voluntate sertur: jus non scriptum consuetudo dicitur, & tacita legislatoris voluntate firmatur. Utrique juri reverentia debetur eadem . Utrumque enim a legislatoris voluntate vim habet , ut infra ostendemus .
In hoc autem loco jus scriptum dicitur, non quod sit in scripturam redactum , sed quod ab initio suo legitime promulgatum fuerit. In ea dicendi forma Latini sequuti sunt Graecos. Apud Graecos
enim γραφειν νομους non est leges scribere, sed pro mulgare. Hinc Spartanas Lycurgi leges scriptas dixere Veteres , quamvis Lycurgus eas scribi ve
43쪽
a Praet ad Instit ussim Lib.L. Tis.IL& non scriptum originem Spartanos . & Athenienses dedisse , grammatice debet intelligi. Si
enim loqui velimus ex arte juris, uterque populus jus scriptum habuit. Nam constat, utrumque Populum promulgatis legibus usum esse. VI. Iam vero juris scripti apud Romanos diversae fuere species pro diversitate legislatorum, ac diverso legum serendarum modo. Singulis legum speciebus significandis propria vocabula Occurrunt in jure. In Iustiniani quoque collectionem omnes legum species a collectoribus sunt relatae. Sex diversas species scripti juris exhibet Tribonianus β. 3. h.t. legem scilicet, plebiscitum , Senatus
confultum, Principum placita , magVtratuum edicta, rcsponsa prudentum. Eae omnes eamdem hoe
die auctoritatem habent , tamquam si ab eodem Iustiniano primum promulgatae forent L I. π 2. C. de ven iur. enucl. Ad prisci tamen juris i
telligentiam singulas juris species juvabit exponere,& cujusque proprietatem , occasionem, originem hic exhibere.
VII. Prima igitur juris scripti species proprie lex appellatur. Eo vocabulo jus illud intelligitur, quod populus Romanus, Senatorio ma-lgistratu rogante, constituebat h. 4. b. t. Proinde, ubi sub libera Republica lex serebatur. suffragium in comitiis inibant omnes, patricii, plebeii , equites . Voce Olim , & propalam suffragia populus ferebat. Uerum ad tuendam populi libertatem Aulus Gabinius tribunus plebis legem tulit, ut per tabellas sustragia inirentur. Proinde lex isthaec ra- bellaria dicta suit. Leges ita per populum adproba
tae plerumque nomea accipiebant ab utroque consule, veluti lex Papia Poppaea, Fusia Caninia. Fr quenter
44쪽
De iure natum Gent. oe erra. 63quenter etiam addebatur legi cognomen ab ejus materia desumptum. Ita quidem lex Cornelia sumptuaria diAa fuit ob materiam, quam continebat. Cons Brisson. de form. libr. 2.
VIII. Altera juris scripti species plebiscitum dicitur. Plebiscitum Tribonianus definit , quod
plebs, plebeio magi ratu rogante, veluti νribuno, constituebat 4. h. t. Illud veluti pribum moisnet , plebeios alios magistratus etiam plebiscita ad populum ferre potuisse. Venim sat constat ho die, ex plebeiis magistratibus sistos tribunos plebiscita potuisse ferre. Proinde crediderim, in pleabistiti definitione non vetati, sed hoc est legi o. portere. Ita sortasse scripsit ipse Tribonianus. Nam in paraphrasi sua Theophilus τουτεντε , hoc
est, habet. Utcumque id erit, plebiscita per su fragia solius plebis jubebantur. Proinde negabant olim patricii , se plebiscitis obstringi. Verum , patriciis frustra obnitentibus, cautum est lege primum Horatia, deinde Publilia , atque Hortensia denique, ut patricii quoque plebiscitis obligarentur
Gell. nos . Attic. I s. II. Exinde leges, ac plebiscita eamdem observantiam habuerunt : legis vero vo
cabulum ipsis plebiscitis accommodari coepit, ut passim in pandectis liquet . Ceterum, Iibera qui. dem Republica , plebiscita frequentissime rogata sunt olim : verum, tribunicia potestate per Syllam veluti debellata, mox etiam translata in Principes , plebiscitorum ferendorum mos saltem post Augusti mortem fuit abolitus. sIX. Tertia juris scripti species Senatusconsul.
tum est. Duplex tamen Senatusconsultorum genus
distingui debet, alterum sub Republica libera, alterum sub Tiberio, ejusque successoribus. Sena.
45쪽
44 Prael. ad Instit. Iustin. Lib.I. Tit.utusconsulta sub libera Republica fieri solita lege 'quidem non erant, sed decreta quaedam Senatus de negotiis , quae ab ipsus arbitrio jus publicum pendere jubebat. Cons Bachov. in πραν r. pag. 38. Senatusconsulta sub Tiberio verae leges fuerunt, neque ab iis diversae , quas in comitiis populus condebat olim. Sub Tiberio enim jus legum serendarum ademptum est populo , atque in Senatum translatum. Rem ita definit, & narrat Tri-honianus h. s. h. t. post Pomponium in I. a. F. de oris. iur. Senatusconsultum est, quod Senatus jubet, atque constituit. Nam cum auctus esset populus in eum modum , ut discite est, eum conυocari legis sanciendae causa , aequum visum est, senatum vice populi consuli. Tribonianus igitur, ac Pomponius ejus juris in Senatum trans. lationem ab aucta populi multitudine repetunt.
Falsus tamen uterque est ,& aliunde repetenda est ejus mutationis occasio. Nimirum recentis princi- Patus ratio necessario flagitabat , ut veteres Reipublicae leges ad novi regiminis formam accommodarentur : neque enim leges inter libertatem natae conveniebant unius imperio. Contra populus libertatis memor leges ad principatum unius accommodatas in comitiis adprobaturus non erat. Eae igitur unice a Senatoribus sperari poterant : ii enim & pauci numero , & magis obnoxii imperatori erant. Ea de causa jus legum serendarum in Senatum Tiberius transferri curvuit. Eam vero translationem ob auditam populi multitudinem necessariam fingebat esse. Utcumque
id erit , post Tiberii tempora senatusconsultis decerni coepit, quod ante ejus Principatum legibus in comitiis decerni solebat. Hinc senatusconsultorum
46쪽
De iure natur. Gent. γ' eis. 4srum frequentissima in pandectis mentio. X. Quarta juris scripti species Principum constitutiones sunt. Ut enim scribit Tribonianus6. b. t. quod Principi placuit, legis habet vigorem , cum lege Regia populus es, o in eum mmne imperium suum , oe' potestatem concedat. Quodcumquc ergo Imperator per epistolam consti- ruit, vel cognoscens decrevst, vet edicto praec
pit, legem esse conseat. Nimirum Tiberii successores monstratum ab eo consilium ablolverunt.
Ius igitur legum serendarum ipsi Senatui ademptum prorsus in se transtulerunt. Id factum sontasse suit post Caracallae tempora. Concessum id Principi lege Regia narrat Tribonianus lac. cit. Inde nata doctis occasio quaerendi , quaenam lex isthaec Regia fuerit, qua in Principem translatum fuit legum serendarum arbitrium. Ea in re probabiliorem putavi semper Gronovit sententiam in orat. de leg. Reg. Legem Regiam is suisse censet non singularem aliquam legem , sed coacervatio nem privilegiorum omnium , quae ab initio Augu-ilo, ac primis imperii successoribus paulatim concessa fuerunt, & quae mox singulis Principibus simul decerni sunt solita. Nimirum maxime cavit Augustus Iulii Caesaris exemplo deterritus, ne Romani eum regnare intelligerent: ideo non omnia Principis privilegia sibi decerni voluit, sed ea tantum , quae minus suspecta serent. Verum, firmuto Principatu , nova privilegia tiovis Imperatoribus passim decernebantur. His initiis eo perventum, ut ob tot privilegia novi Principes veri Reges constitui viderentur. Inter ea autem privilegia jusquoque legum serendarum Principi concedebatur. Hanc conjecturam mire confirmat fragmentum il
47쪽
lud Capitolinum apud Gruterum inscripx. pag. 242. In eo enim privilegiorum illa coacervatio Vespa
sano recens electo decernitur. Cum eo etiam monumento apprime convenit, quod de eodem Principe stribit Tacitus histor. 4.3. Sic enim ibi. S natus euncta Principibus solita Vespasiano deor te. Utcumque id erit, apud .populos , qui regnantur , jus legum serendarum uni Principi competit; subditis in solo obsequio gloria relinquitur. Inibi imgibus omnibus civilibus Princeps istutus censeri debet, quicquid eontra scribat modi. in orat de jur. summ. . m. XI. Porro a Principe scriptae leges vel ad omnes pertinent , & jus generale constituunt; vel fingulos spectant . & eorum tantum respectu jus faciunt. Veteri Romanorum jure Principum taneum edicta jus generale constituebant: eorum decreta, interlocutiones, & ipsa rescripta ea tantum negotia decidebant, quorum causa promulgata -gent L2. C. de Iegib. Secus tamen Iustiniano placuit . Is enim non tantum rocripta principum, sed & sententias , aut interlocutiones relatas in collectionem suam vim legis generalis obtinere jus
si I. xa: Cod. eod. Inde igitur argumento desumpto , apud nos Regiae literae speciales, quae sine Personae respectu stribuntur , auctoritatem legi generalis habere debent. GonL jus Regn. I br. I.
XLI. Leges, quae singulos spectant, Sc singulorum
tantum respectu jus faciunt, priυilegia dixere Veteres. Olim enim privi vocabulum singulos designabat. Dicta itaque sunt privilegia, quasi privae leses, & de singulis latae. Duplex autem privilegiorum genus occurrit in jure: alia enim sunt o. , a diosa,
48쪽
De iure natur. Gent. oe civ. 47diosa, alia favorabilia. Privilegio odioso contra juris regulas poena atrocior irrogatur ; favorabili in alicujus favorem aliquid decerni solet. Odiosa potissimum privilegia Decemvirali jure sunt Romae vetita: verum sub Principibus utroque privilegiorum genere nil frequentius. Quae tamen l . die Principum est clementia , privilegia tantum favorabilia decerni solent. Ea autemqVel personae, vel rei conceduntur ; illa personalia, haec realia dicunt interpretes. Et personalia quidem cum
persona extinguuntur e realia cum re ipsa Pe manent , eamque perpetuo comitantur l. 68. .
I96. F. de re . tur. At vero a privilegio distingui debet jus singulare , quod legis beneficium
frequentius appellant veteres. Id jus singulare dicitur , quod a juris regulis tantisper aberrat. Id ipsum aut est generale, & ad omnes pertinet. E-jusmodi est beneficium inventarii : eo enim uti possunt heredes omnes, qui inventarium rite c-- fecerint . Aut speciale, quod exempli gratia certae tantum aetati , vel sexui concedi solet: ejusmodi est restitutio in integrum minoribus in jure
concessa. Uid. Cujac. obfervat. 13. 8.
XIII. Quinta juris scripti species est jus An
rarium . Id ita est appellatum, quia edictis illo. rum introductum fuit, qui honores Romae gerebant g. 7. h. t. Quamvis vero magistrastus ferme omnes edicta Romae proponerent, juris tamen honorarii vocabulo plerumque jus intelligitur, quod edictis suis invexere Praetores. Nam tota fere jurisdictio penes Praetores erat. At quomodo, inquies , edictis suis leges condidere Praetores , cum legum serendarum arbitrium ad Majestatis jura pertineat. Eo paulatim pervenit Praetor. Prima
49쪽
η Prael. a2 Instit. Iustin. Lib.I. ULII. scilicet Praetoris edicta spectasse tantum.videntur , de quibus causis , & quomodo jus dicturus esset ;formulas etiam continuisse, quae in singulis actionibus adhibendae Hrent l. a. q. Io. F. de Orig. jur. Verum variis artibus mox Praetor usus leges non tantum elusit edicto, sed & novum jus frequenter invexit. Ne tamen aperte legislatorem ageret, jus novum edicto suo non directe faciebat Praetor. in novo jure condendo novis potissimum vocabulis utebatur. Ita veteres Romanorum legen cognatis hereditates non deserebant ; parebat in speciem Praetor, & cognatis denegabat hereditatem: quod tamen eodem redibat , eis dabat bonorum possessionem. Bonorum enim possessio, ut suo loco liquebit, ab hereditate non differebat. Et hactenus quidem Praetor excusari poterat , quia corrigere videbatur veteris juris asperitatem humanioribus temporibus minus aptam. Uerum ea facultate mox Praetor abuti coepit. Nam, prout suis consiliis expediret, per annum magistratus sui nova edicta saepe proponebat , ut amicis gratificaretur, aut inimicis incommodaret. Quapropter ad eam licentiam coercendam anno Urbis 687. cautum est
lege Cornelia, ut ex edictis suis perpetuis Praetores jus dicerent. Perpetua edicta in lege Cornelia
erant, quae per totum annum immutari non possent. Proinde post eam etiam legem novi Praetores non vetabantur novum edictum in albo pro
ponere, & edicto decessoris sui contrarium. Edictum igitur vere perpetuum, cujus fragmenta in pandectis passim occurrunt , sub Hadriano prindiit . Eo edicto jussu Hadriani collecto judicare de controversiis Praetores sunt jussi. Igitur, eo promulgato, judiciale Regnum amisere Praetores, eisque
50쪽
De iure natur. Geui. o eim Αρ eisque ab Hadriani edicto recedere ultra non licuit
XIV. Postrema juris scripti species sunt responsa prudentum 8. h. t. Eo hodie vocabulo continentur fragmenta jurisconsultorum, quae in pan. denctis extant. Libera autem Republica , responsa jurisconsultorum & juris auctoritate carebant,& ab ipsis judices recedere non vetabantur Cicer. pr. Muraen. c. II. Quapropter per interpretes disceptari solet , quo tandem sub Principe responsis juris consultorum juris auctoritas accommodata fuerit . Complures Iacobum Gothosredunt sequuti id factum centuerunt a Ualintiniano III. l. tiu. C. Theodos de re pons prud. Verum ibi Im.eerator responsis jurisconsultorum non primus juris auctoritatem desert id tantum decernit, ut porro quidam tantum jurisconsulti juris auctoritatem haberent ; aliorum scripta in judiciis rejicerentur . Proinde alia antiquiori lege jurisconsultorum responsis ea auctoritas delata suit. Uerisimilior autem videtur sententia existimantium , ab ipso Augusto id fuisse factum. Nimirum considerabat Augustus, veteres Reipublicae leges novo Principatui non convenire. Videbat tamen, se novitatis odium declinare non posse, si novas leges per se statuisset. Commodissimum ei visum , eam In rem opera jurisconsultorum uti. Ipsis igitur significata voluntate sua , eos auctoritate publica de jure respondere jussit ψ judicibus vero praecepit, ne a jurisconsultorum responsis in judicando recederent. Hinc ab Augusti temporibus sine privilegio Principis de jure responderi non licuit; responsa vero jurisconsultorum signata ad judices delerri oportebat L 2. 3. 47. F. de orir jur. Ab Tom. I. D eie