Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. “Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectione

발행: 1778년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류:

171쪽

r o Prael. ad Instit Iu qm. Lib I. Tit. XXIII. Regno Neapolitano non solum prodigis, sed furio. sis, aut dementibus etiam decreto magi stratus rerum suarum administratio & adimi.& reddi solet. VII. Eormula, qua rerum suarum administra. tione prodigis interdicebat Praetor, ita extat apud

Paulum feni. 3. 4. 7. VPando tua boua parerua, aciitaque nequitia ιν a dii perdis , liberof)ue tuos ad egestatem perducis , ob eam rem tibi ea r , Oxmri r ι que ι uterdico. Eam ita interpretati sunt veteres , ut non solum rerum administratio inter

vivos, ted & testamenti sacultas prodigis censeretur adempta, Ita pallim statuerunt interpretes, ex regulis Romani juris exequutioni non demandandum prodigi testamentum, licet prudenter sit scriptum. Nimirum jure tellandi carere prodigum voluere veteres, quia is a furioso parum abesset. In ea re igitur aequo jure cum surioso prodigum uti

oportuit. Enimvero ratum furiosa testamentum censuere Romani veteres, ii factum in furoris in te divallo soret, &.sani hominis videretur ε. I./mstic. qui b. uon or permus. faccr. rotam. Quapropter ratum quoque apud eos esse debuit prodigi testa. mentum , si in prodigalitatis esset intervallo factum , & in eo prodigentia non pelluceret. Con. venit igitur cum jure civili Regni praxis, qua pro digi testamentum exequutioni demandari solet, si prudenti consilio scriptum id fuerit de Ros. in civit. dc rex. praπ. c. g. n. 39. Nunc, quod super

est , de curatoribus videamus , qui affectis vitio

corporis dari solent . VIII. Ob corporis vitium curatores decerni jubentur mutis, surdis, perpetuo morbo laborantibus, ac generatim omnibus, qui corporis vitio per se res suas gerere nequeunt h. 4. h. t.

172쪽

De fatimi. tutorum vel curare. 17 Ig. g. o l. I a. princ. f. de rvtor. oe curat. dari In praesenti autem argumento longe quidem interest inter aff. ctos vitio corporis , eosque, qui prodigalitate, aut furore laborant. His enim, ut supra vidimus , necessitate juris licet invitis curatores decerni debent. Uerum vitio corporis laboranteS volentes tandem curatorem accipiunt. Ex

regulis autem Romani iuris casus non desunt, in quibus filius in potestate positus patris curationem suscipere potest. Si enim surioso, prodigo, aut Vbtio corporis laboranti curator sit decernendus, eique frugi sit filius , is parenti curator recte comstituetur l. I a. f. I. U. eod.

Ti TULUS XXIV.

De satisdatione tutorum , vel euratorum. LIcet hie titulus simplicem inscriptionem pravserat, duplex in eo tamen argumentum exponitur . In ejus enim priori parte Tribonianus proponit satisdationem , quae a tutoribus praestari debet, antequam tutelae gestionem suscipiant: in altera exhibet subsidiariam aestionem adversus magistratus, qui fidejussores minus idoneos pro pupillis acceperint. Qine autem de satisdatione pro pupillorum indemnitate , ae subsidiaria adversus magistratus actione dicturi sumus, non solum de pupillis, sed de minoribus etiam debent intelligi princi oe β. a. h. t. Proinde quae de tutoribus hic admonebimus, ad curatores quoque sunt extendenda. II.

173쪽

171 Prael. ad Instit. Iustin. Lib.I. Tit. XXIV. - ΙΙ. Quod ad primum igitur, jus Romanum ad tutelae gestionem quempiam admitti vetat , nisi, datis sidejussoribus, caveat , rem pupilli silvam

fore princi h. t. Eam autem cautionem per fide-jussores praestari placuit, quia id tutius pupillis

erat. Periculosum enim pupillo fuisset, vel a nuda tutorum promissione, vel a juramento etiam indemnitatem expectare suam. Nam nuda quidem promissio, & ipsum juramentum facile contemni solet. Sed ne per pignora quidem ea cautio pupillis praestari potest. Primo enim pignora multis casibus sunt obnoxia, & custodiam habent incommodam. Deinde per pignora quidem recte cavetur, si de re, vel quantitare certa praestanda sit cautio I. I. q. q. ff. de collat. Atqui cautio a tutoribus praestari solita incertam quantitatem complectitur. Ceterum si plures fide jussores pro uno tutore hanc cautionem pupillo praestiterint , in solidum quisque conveniri poterit, seque beneficio divisionis tueri nequit I. ult. ff. eod. Verum si plures fidejussores pro pluribus tutoribus fidejus- . serint, tutorum ipsorum exemplo recte fidejussores heneficium divisionis opponent l. I, II. β. do tutes. oe ration. distrab. III. Neque vero tutores omnes satisdationem praestare debent, rem pupilli salvam fore. Primo enim eam cautionem remitti placuit tutoribus , qui, inquisitione praevia , a magistratibus dati M. Tent t. I 3- β. vlt. ff. de tutor. oe curat. dat. πprino. h. t. Id ipsum tamen intellige , si a magistratibus majoribus inquisitio sit instituta. Si enim a magistratibus minoribus inquisitio suscepta fuerit, tutores licet cum inquisitione dati satis dare compelluntur i. s. f. de confirm. rvt. Dein de

174쪽

De fati an tutorum, vel curat. 173 de satisdationem quoque remitti placuit tutoribus,ri a parentibus dati testamento forent d. prine. . t. o L. I 7 prine. f. de testam. tui. Id ita obtinuit, quia liberorum tutelam parentes iis comis mittere plerumque solent , quorum spectata sit fides, & diligentia .

IU. Cave tamen , existimes, tutores a parentibus restamento datos satisdandi necessitate omni no solutos esse. Primo enim ipsi tutores testamen. tarii satisdare compelluntur, si, testatore mortuo, aut ad inopiam redacti fuerint, aut in ipsis emer- erit celata morum improbitas l. 4. β. de testam.

tui. Deinde, licet nil tale contigerit, si plures

dati fuerint testamento tutores, unius provocatiO-

ne obliqua veluti via ad satisdationem deveniri potest. Nimirum ex regulis Romani juris ad omnes pertinet tutelae periculum. AEquissime igitur

cavit edicto Praetor, ut, qui contutoris culpam metueret, contutorem suum ad satisdandum provocare posset L I . princ. de te m. rur. oe Φ.I. inssit. h. t. Ad satisdandum provocatione facia, in administratione praefertur provocatus tutor, si ipse satisdationem praestare velit: alias cum satis. dationis onere praeserendus est ipse provocans LI. 17. princ. de testam. tui. oe a. 3. I. h. nProvocatio autem non tantum in tutorum m.

tiam , sed ob pupillorum quoque favorem a Prae. tore fuit inventa . Per provocationem enim & s,tisdationis commodum acquirebat pupillus, & in unum redire solebat tutelae gestio. Exploratum est autem , ab uno melius, quam a pluribus tutelam geri. Propterea id rotissimum curavit edicto Praetor , ut ex pluribus contutoribus unus praeserretur in gestione. In gessione vero primo

175쪽

x74 Pre'. ad Iussit. Iustin. Lib I. Tit. XIV. praetulit provocatum; deinde provocantem ipsum d. β I. h. t. Si nemo ad satisdationem provocaret, eum praeserri jussit in gestione Prator, quia contutoribus electus esset t. q. 7. f. de ad. min. peric. tui. Si contutores in eligendo gestore non convenirent, gestorem ipse constituebat. In designatum tamen a Praetore gestorem reliqui contutores convenire necessario non coguntur. Si

igitur ita malint , tutelam gerere aut possitnt o mnes, aut gestionem inter se dividere in regio. nes, vicesve tenarorum d. i. g. y 8. er se u Feod. Nunc, quod luperest , de actione adversus magistratus subsidiaria breviter videamus. V. Si a tutorum, & curatorum fidejutaribus minores indemnitatem suam obtinere nequeant , eam ob rem subsidiariam actionem adversus magistratus instituere possunt , qui aut nullos, aut minus idoneos fide jussores pro pupillis acceperint g. a. h. t. Ipsum actionis vocabulum argumento est, hoc judicium ultimum pupillo perfugium, ac veluti sacram anchoram esse oportere. 1gitur Omnes alias actiones pupillus experiri debet, ante. quam subsidiariam adversuς magistratustasionem instituat. Ea autem actione non tantum magistratus ipsi, sed heredes etiam conveniri possitiat d. h. a. h t. At vero minores tantum magistratus hac actione conveniri possunt, veluti defenso. res Civitatum, Praetoris, Praesidumve scribae l. vlt. C. de magiserat. conveniend. Praetores , aut Praesides igitur, ac majores reliqui magistratus , quibus ab ipsa lege tutoris datio concessa fuerit, actione subsidiaria frustra conveniuntur β. q. h. x. Sed ea de re plura desino. In Regno enim mi. res tantum magistratus , seu magistri actorum

pro pupillis fidejussionem solent exigere . TI-

176쪽

De exeus . tutorum, vel eurat. 17s

De excusationibus tutorum, vel curatorum.

Utela, vel cura munus est publicum. Ceteri

L rorum igitur munerum publicorum exemplo a tutela, vel cura nemo civium excusare se potest l. i. ff. de vacat. o excusat. muner. Plaoto quidem a volentibuS 'tantum tutelae munus O .hiri jussit ii. de legib. dia in re tamen divinu philosophus pupillorum utilitati non satis sortast prospexit. Indesensus enim pupillus necessario periclitabitur , donec magistratus tutorem Volentem, ac fidelem inveniat. Rectius igitur Romani vel res tutelam a civibus geri jusserunt necessitate juris . Nam tutelam detrect4ntes homines eam san Eliori fide plerumque gerunt. Ut autem aliquando cives justas ob causas ab aliis publicis muneribus excusare se possimi ; ita ob justas quoque causas adtutela , vel cura excusationem istinere solent. Hinc in tutelae, vel curae argumento ex cusatio passim definitur iusta quaedam exceptio, qua coram magistratu opposita, a tutela, υet cura immunitatem quis obtinet. In jure tamen excusari dicitur non tantum, qui a tutela ultro se excusat, sed & qui ab ea arcetur invitus. Hinc exiscusationes doctores partiri solent in voluntarias,& necessarias: illae oppositae tutori prosunt, ne suscipiat tutelam invitus: hae, licet non Opponant tur, a tutela arcent, & ad eam quempiam ii ira

177쪽

r 6 Prael. ad Insiit.Iustin. Lib. I. Tit XXV.

non eodem jure censentur omnes. Quaedam enim

certae sunt, & legibus ita definitae, ut necessariolter judices sint recipiendae: ejusmodi est numerusiberorum , absentia Reipublicae eausa, & id genus aliae. Quaedam incertae, & arbitrariae videri debent, quia a tutela tandem excusant, si in controveria specie religioni judicis ita videatur: ejus. modi est imperitia literarum , ut infra liquebit. Quaecumque sint excusationum caulae , iis uti possunt tutores omnes seu testamentarii, seu legiti. mi , seu dativi 3. I s. h. t. Excusationum caulae ferme octodecim in institutionibus hic recensentur. Plures adhuc occurrunt in C. h. t. oe 6. de vacat. π excusat. muner. Nos celebriorex hic exponemus. Ne autem prolixiores simus, eas ad

certas veluti classes, quoad seri poterit, revocabi

II. Prima igitur excusationum classis ad justum liberorum numerum referri debet. Sub ipsa libera Republica compluscula privilegia eorum e rant, qui liberos plures haberent. Ea in lege Papia auxit Augustus, ut & Romani animos ad uxores ducendas appellerent , & supplerentur per tot bella civilia amissi cives. Cautum igitur ea lege fuit , ut qui tres liberos Romae , quatuor in Italia, quinque in Provinciis haberet incolumes , a muneribus omnibus personalibus , ac proinde a tutela quoque excusare se posset princ. h. t. π I. a. β. I. F. de vacat. . excusat. mun. Ita jus liberorum apud veteres celeberrim, usus evasit. Id enim in lege Papia in magistratibus etiam obtinendis, &, ut omittam alia, in hereditatibus capiundis proderat . Cons. Hei. necc. ad leg. Iul. S' Pap. libr. a. c. I . oe festu.

178쪽

7 Ion mirum igitur, si ipsi coelibes, aut frustra

matrimonium experti homines ius liberorum a Principe frequentissime postularent. In excusationibus autem pro diverso liberorum numero conis dedi solitis unius domicilii rationem Augustus habuit. Benignius cum eis egit, qui Romam incolerent : Reipublicae enim intererat, eam potissimum frequentiorem esse. Proinde si civis Roma.nus in Provinciis domicilium suum constituisset , quinque ei liberis opus erat, ut jure liberorum excusare se posset. Uerum enimvero ob praedictum

liberorum numerum personalia tantum remittuntur onera. Nam ut a muneribus seu mixtis, seu

patrimonialibus se quis excuset, jure pandectarum sedecim liberi requiruntur i. s. q. a. F. de jur.

-mun. Primus Iulianus ob duodecim liberorum numerum Onera seu mixta , seu patrimonalia , remitti jussit. I. 2ι. C. de decur. Cujacius quidem recte contendit in d. I. 24. sedecim etiam legi portere , apud nos tamen error in foro jus facit. In Regno enim excusatio ab oneribus omnibus parentibus concedi solet , qui duodecim liberos habent incolumes. II. Altera excusationum causa commodum ipsus Principis, aut Reipublicae spectat. Aquillimum enim est visum, ut a tutela, vel cura exocusarentur, qui Principi, aut Reipublicae operam suam navarent. Primo igitur excusationem habent procuratores Principis, seu omnium provinciarum, seu unius regionis procuratio eis demandata fuerit f. I. h. .r. Excusantur etiam , qui absunt Reipu.blicae, aut alicujus municipii gratia: iidem tamen ubi reversi fuerint, veterum tutelarum onus statim recipiunt 3. a. A r. Eadem quoque de lausa

179쪽

1 8 P, I ad Instit. Justila. Lib. I. Tit. XXV.

excusationem habent majores magistratus, seu in Urbe, seu in Municipiis potestatem'suam exerceant l. 6. 3. Ii . 1f. de excuset. π 3. h. t. Magistratus tamen obtentu deseri suscepta tutela non potest d. f. a. h. t. Ob publicam utilitatem quoque a tutelis excusari placuit liberalium artium profestares, modo intra numerum sint , &aut Romae, aut in patria sua doceant medicos etiam, licet medicinam non doceant, sed tantum exerceant q. s. h.t. G' l. 6. C. de professi. m dici ob publicam denique utilitatem a tutelis excusantur & milites. Eorum tamen excusatio non voluntaria quidem , sed necessaria videri debet. Nili igitur ultro se excusent , a tutelis arcentur inviti I . h. t. IV. Tertia excusationum causa ad ipsam tutoris impotentiam referri debet. Eo pertinet nimius tutelarum numerus, paupertas, sentum, minor aetas, imperitia literarum, morbus. Quod ad primum igitur , qui tres tutelas gerit , adversus quartam excusationem habet s. h. t. Id tamen intellige, modo ne quis tutelas assectarit tenues,

ut earum obtentu excusationem obtineat. Tute.

las dicitur assectare tutor, qui pupillos paupercu los tuendos suscipit, ut imminentium tutelarum molestiam arceat t. 13. q. Is f. de excusat. Quis

tamen tutelarum numerus excusationem tribuat,

neque certa regula definiri potest, & religione judicis melius aestimabitur. Aliquando enim vel una tutela negotiosa fortasse, ac paulo diffusior immunitatem ab altera praestare debet L 3I. q. 4. F. eod. Quod ad pauperes, eos a tutelis excusari aequitas ipsa suasit o. h. t. Hi enim si vitam labore tolerent, ' ac liberos Reipublicae alant , sat

180쪽

De excusat. tutorum, vel clirat. 179utiles in Civitate erunt. Senes etiam , & aetate minores a tutelis sunt excusandi β. I 3. h. e. Senectutem pro rerum diversitate diverse definivere Veteres. Quod tamen ad excusationem a tutelis , aiat aliis publicis muneribus senes existimarunt , qui septuagesimum annum jam excessissent l. a. V. de ivr. immun. Diversa tamen senum, & mi norum est causa. Illorum enim excusatio voluntaria est: minorum excusatio est necessaria. Proinde, nisi se excusent, a tutelis arcentur inviti t. Dit. C. de legst. tui. Immunem denique a tutela facit morbus, & imperitia literarum *. 7. δε- qu. h. t. Utraque tamen haec causa arbitraria est, Sc Magistratus arbitrio definiri debet. Sane quod ad morbum , pro ejus diversitate solent tutores , vel ad tempus, vel in perpetuum excusari, seu incipienda tutela sit, seu etiam coepta jam fuerit . II. Ο Ιχ. prino. θ. de excus. Quod vero ad literarum imperitos homines, eorum excusatio reisjicienda erit, si negotiorum non sint expertes, eaque recte gerere soleant l. f. q. IV. J. eod. V. Quae sequuntur excusationes , ad unam classem revocari nequeunt. Proinde eas conjunctim hic exhibebimus. Primo igitur a tutela is excusatur , qui capitales inimicitias cum patre pupilli gessit II. h. t. Id ita placuit, non quia jus eorum odiis indulgeri jubet, quos . ne mors qui dem inimici placat, sed quia ignoscendum est illis, qui sinistram a se opinionem arcere curant. Qui enim capitales inimicitias cum patre pupilli gesserunt', nisi se excusent , tamquam suspecti a tutela removeri debent l. 3. β.γI 2. θ. de suspect. tutor. Deinde qui tutelam pupilli gessit, ab ejus cura excusare se potest p. h. t. Id aequitas ipsa

SEARCH

MENU NAVIGATION