Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectiones ad institutiones Justiniani in usum Regni Neapolitani. Liber 1. 4. “Marini Guarani in universitate neapolitana juris civilis primarii professoris Praelectione

발행: 1778년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류:

151쪽

rso Prael. ad distin stin. Lib.I. Tit.XXI. videtur ipsa similludo inter tutelae , & hereditatis

delationem. Quemadmodum enim ob solam spem heredis ex testamento legitimus heres excluditur, ita ob solam spem tutoris testamentarii tutorem legitimum excludi oportebat. Id ipsum etiam vi. debatur exposcere tacita testatoris in testamento voluntas. Is enim, vocatis ad tutelam extraneis, de cognatorum fide , aut saltem dexteritate dubitasse praesumi poterat. Ad certos autem actus exis pediendos necessario dari debet a magistratu tutor, licet tutor ex testamento non dest. Scilicet ante hereditatis aditionem nil quicquam eorum consistit , quae testamento sunt scripta Ly. F. eod. Igitur ante hereditatis aditionem tutor testamento datus tutelae immiscere se nequit. Tutoris tamen auctoritas est necessaria , ut recte pupillus hereditatem adeat. Proinde a magistratu interea constituendus est tutor, ut eo auctore pupillus heredi. talem adeat I. Io. prino. β. eod. Θ d. I. h. t. In eo tamen constituendo Praetor patris judicium plerumque sequitur.

II. Porro tutoris dandi facultas in nullius Magistratus jurisdictione per se continetur . Ea igitur illis tantum Magistratibus competit , quibus ab ipsa lege expresse Melegata suerit t. 5. 2. 6 derutet. Pro temporum vero diverstate cum Romae,

cum in provinciis diversis magistratibus olim tutoris dandi facultas demandata fuit. Ea de re vetustissima Romae lex Atilia est. Lata enim ea viodetur ab ipso Anno Urbis 4 3. Nam eo anno Lucium quemdam Atilium tribunum plebis suisse tradit Livius y. go. Si verum id sit, legem Atiliam plebiscitum fuisse oportuit. Ea autem cave. batur, ut pupillis, ac mulieribus tutore carenti.

152쪽

De Attiluino tutorr. Is Ihus a Praetore, & majore parte tribunorum plebis tutor eonstitueretur Ulpian. 1ragm. Ita I 8. Porro ejus legis tempore provinciarum accessione nondum creverat Romana potentia. Proinde post tot

adjectas imperio provincias lege Iulia , & Titia

Cautum, ut in provinciis quoque praesides pupillis tutore carentibus tutores darent Ulpian. fragm. c. ein Lex autem Iulia, & Titia ea ipsa fuisse videtur , quam tulit Augustus tertio consul, e Gque collega Marcus Titius consul suffectus anno Urbis ταα. Vide Schulting. ad Ulpian. Dc. cin

II l. At vero legibus hactenus quidem expositis pupillorum utilitati non satis prospiciebatur. Eis enim nil quicquam cavebatur de cautione pupillorem salvam fore, quae saluberrima pupillis erat ;in eis quoque nihil de tutore statutum, qui tute. Iae gestionem recusaret suscipere M inst. h. t. Utrique igitur incommodo per Principum confli

tutiones prospectum fuit : opportunum etiam vi. sum tutorum dationem aliis magistratibus demandari . Ita Claudius per consules ipsos ex inqui. tione tutores dari pupillis in urbe jussit Sueton. in Claud. 23. Verum in tutoribus constituendis consules negligentius sortasse versabantur. Proinde Marcus Antoninus singulari praetori tutoris datio. nem mandavit , qui propterea ruresaris est appellatus Capitol. in vix. Marc. c. I . Haec ipsa tamen diversas subiere vices. Quod ad provincias autem, a Iustiniano cautum, ut, si pupilli facultates ad quingentos solidos non pertingerent, sine mandato . praelatam ipsi Civitatum defensores, mliaeve personae publicae tutores constituerent: in tu. tutoris constitutione tamen Episcopum quoque Ci-

153쪽

xset Haet. ad dissit. Justin. Lib.I. Tit. XXI. vitatis in consilium adhiberi jussit ε. s. h. iit. Sed ea de re plura desino. Apud nos enim quaelibet in Regno Curiae pupillis tutores recte constituunt.

TITULUS XXI.

De auctoritate tutorum.

O quo modo quispiam tutor sit constitutus, . is tutelae gestionem statim suscipere debet. Ni statim eam suscipiat, & multae dictione,

captisve pignoribus a Praetore coerceri poterit, iasuum facit tutelae periculum I. I. F. de admin. oe peris. tui. Ut autem fraus omnis adversus pupillum praecaveatur, primum omnium inventarium sacere tutorem oportet. Ante consectionem inventarii nihil expedire debet, modo ne de rebus againtur, quae ne modicam quidem dilationem admittunt. Si secus a tutore fiat, tenebitur, quanti pupilli intererit, inventarium factum esse: id vero leges jurejurando in litem aestimari jubent L 7.prin . F. eod. Nisi autem ab ipso testatore inventarii necessitas remissa fuerit , infamia tutor coercetur, qui inventarium aut prorsus omiserit, aut non rite consecerit ι. uti. C. arbitr. tutet. Recte vero de confectione inventarii sollicitae fumre leges. Id enim , si rite consectum fuerit, fidem de patrimonio pupilli facit d. I. ult. C. arbitri P pilli etiam debitores solo inventario conveniri pinterunt , . si sorte chirographa vel incendio, vel alio casu perierint ι. 37. princi de admini tr. o p

154쪽

De auctoritate tutorum. Is 3

II. Porro , inventario rite consecto , quicquid servando servari potest, a tutore sub tutissima custodia collocari debet ; quicquid servando servari nequit, vendendum erit ..Si secus fiat, earum rerum periculum ab ipso tutore praestabitur l. 7. g. I. f. de admin. ω' peric. xtit. Si summa non modica ex rerum venditione redacta suerit, statim per tutorem deponi debet, eaque pupillo praediolum comparandum l. s. princ. fue eod. Iure autem pandectarum inspecto, si summae redactae paucitas praedium emi non sineret, aut emptio expedita non. flaret, pecuniam pupillarem intra primos sex menses in.usuras collocari oportebat ; aliter ipse tutor pecuniae non collocatae usuras praestare compellebatur l. II. F. eod. Uerum jure novissimo pecuniae pupillaris Denerandae necessitas tutoribus remissa

fuit , si ex aliis reditibus pupillus posset alimenta percipere. Ea igitur in specie pupillarem pecuniam deponi jussit Iustinianus novell. 72. c. s. sequis At vero si pupilli pecuniam in suos usus conve tat malo more tutor, ex regulis antiqui juris hodiedum usuras praestare compellitur ..id autem Ulpianus intelligendum edicit non solum de pupillariserte, sed de usuris etiam , quae in ipsus tutoris usus conversae fuerint d. l. 7. g. II. Q f M. f. eod. Neque enim ea in specie anatocismus admit- titur , qui generatim vetitus a Iustiniano fuit L28. C. de Uur. Nam, ut anatocismus admittatur, eodem debitore manente e in sortem usurae converti debent.

III. Jam vero in tutela gerenda tutor pupilli commodis unice inservire debet. Id autem ut facilius obtineri posset, in omnibus loco domini tmtorem .haberi placuit t. a7. P. de adminiser. π

155쪽

rs4 ad Insiit.justin. Lib.I. T LXXI. perιc. ttit. Inde intelliges , cur pro pupillo tutor non tantum stipulari , sed & spondere posset; ex

contractu autem tutoris recte pupillus & conveniretur , & ageret. Enimvero jus publicum prohibebat , ne quis per alium posset aut actionem acquirere, aut obligari. Proinde aliquid excogitan. dum suit , quo ex contractu tutoris in pupillos, aut pro pupillis actio nasceretur. Ita Ob tutorum

contractus pro pupillo initis actiones non directas quidem, sed utiles enasci placuit t. s. 9. F. de eonstit. pecum Actiones utiles , ut suo loco liquebit , essectu juris a directis non disterebant. Perreat igitur, salva juris publici reverentia , ob

contractum tutoris recte pupillus & conveniri, &agere poterat. Ceterum ubique sere Gentium hodie quaecumque sit pupillorum aetas, eorum contractus omnes ipsi tutores expedire solent: verum, ut negotiis fortasse pupillus maturius assuesceret, Romanorum institutum diversum erat. Nam siquidem infante minor pupillus esset, pro eo tutor

expediebat omnia: sin pupillus major infante so ret , contractus inire solebat pupillus ipse. Ne very pupillus detrimentum caperet, praesens negotio tutor auctoritate sua firmabat, quod fuisset a pupillo gestum a. F. de adesin. peri . tui. oe t. ρ. β. s. f. de auctor. consens tui. Ea causa Tribonianum movit, ut titulum de auctoritate tutorum hic intersereret. De ea igitur pro instituto videndum. IV. Quod ad tutoris auctoritatem, ea apud veteres suisse videtur actus legitimus. Sane, ut rei, qui actus legitimi, tutoris auctoritas.quoque neque a tutore absente, neque post tempus, neque per epistolam, neque per nuncium interponi poterat - f.1.

156쪽

De auctoritate tutorum. Is sq. 2. h. t. o I. 9. ε. s. f. de auctori oe consensrur. Per auctoritatem autem a praesente tutore imterpositam confirmabatur negotium a pupillo gestum. Atque ea quidem in re latissimum olim discrimen erat inter curatoris consensum, ac tutoris auctoritatem . Curatoris enim consensus sequi, praece. dere, comitari poterat rem a minore gestamῆ auctoritas statim, & in ipso negotio interponenda erat d. hs eod. Uerum in Regno ea subtilitate non utimur : neque enim quicquam apud nos interest inter curatoris consensum , & tutoris auctoritatem. In Regno autem ex jure Longobardorum inter tutelam , & curationem nil interest. Ita apud nos tutores non solum impuberum , sed minorum quoque negotia serme omnia per se ge

runt .

V. Iam vero jus Romanum non quaelibet pupillorum negotia ab auctoritate tutoris pendere jubet . Ipse enim pupillorum favor suasit, ut sine tutoris auctoritate meliorem facere conditionem suam pupilli possent; deteriorem vero sacere sine tutoris auctoritate prohiberentur princ. inst. h. Mi. uapropter cum stipulando cives meliorem semper faciant conditionem suam , pupillus utiliter stipulatur, licet auctoritatem suam tutor non interponat . Contra cum deterior contrahentium conditio promittendo fiat, pupillus sine tutoris aucto. xitate frustra promittit. Id ipsum obtinet in negotiis generatim omnibus, in quibus quoquo modo pupillus aliis obligatur . Proinde sine tutoris auctoritate pupillus frustra hereditatem adit f. I. instit. h. r. Nam & hereditatem adeundo credit ribus , & legatariis obligatur heres, & sine matru

riori consilio hereditas adiri non debet. Hinc auis

157쪽

r sue Prael. ad Insiit. Iustin. Lib.I. Tit. XXI. tem facile intelliges, cur contractus ultro citroque obligare soliti claudicent a parte pupilli, si sine tutoris auctoritate cum eo sint initi. Eos igitur tantum obligant , qui cum pupillo contrahunt; pupillus non obligatur, nisi quatenus factus sit locupletior d. princ. h. t. 2' l. s. h. I, st. de auctor. T consens tui. . VI. . Porro sola tutoris auctoritas non perpetuo lassicit, ut pupillorum contramis omneς recte conis sistant . Primo enim sne cognitione causis , & M, gistratus decreto pupillorum praedia quocumque contractus genere alienari nequeunt ι4. C. de praed. oe reb. minor. sin. decr. non alien. Eodem ritu alienari debent generatim omnia , quae memorat Constantinus in ι.22. C. de admin. tur. Hinc in

ejusmodi rebus.alienandis in Regno hodie & alte. nationis causa cognosci debet, & interponi decretum , expedire pupillo alienationem iniri de Ros

de, sola tutoris auctoritate pupillis soluta pecunia, debitores liberari vetuit Iustinianus. Debitores enim pupillares post solutionem adhuc obligatos censeri voluit, si sine magistratus decreto pupillis

pecunia soluta seret I. as. C. de admin. rvt. Id tantum in usuris , annuisque reditibus observari noluit, ne in minutulis summis saepius magistratus adeundus esset. Quin usurarum quoque solutionem per decretum judicis mox fieri jussit, si biennii spatium, & centum solidorum summam 'excederent l. 27. C. eod. Recte igitur scribit Acis cursus ad i. 7. 2. ff. de minor. debitorem pupillarem pro triplici solvendi modo triplicem sibi iecuritatem parare posse , plenam scilicet, pleniorem, plenissimam. Is enim plenissimam securita.

158쪽

De auctoritate tutorum. Isrtem sibi parabit, si, decreto judicis interposito,

pupillo solvat; pleniorem , si solvat, auctore tutore ς plenam denique, si sine tutoris auctoritate solvat. Postrema autem in specie si quo casu pupillus pecuniam amiserit, rursus debitor ad solutionem compelli potest . VII. At vero non tantum in contractibus, sed in judiciis pupillorum etiam tutoris auctoritatem adhiberi placuit. Neque enim legitimam personam standi in judicio pupilli habent l. I. o.2. C. qui legit. pers. sand. in iudic. Hinc, actionibus a pupillo institutis , tutorem auctorem in litem fieri oportebat. Ex recepta juris Romani regula nemo in rem silam auctor fieri potest. Hinc si inter tutorem, & pupillum ipsum lis ageretur , ad ejus

usque finem alius dandus erat a Praetore tutor. Verum ubi judicia omnia extraordinaria coeperunt

esse, pupillis dari coepit curator in litem ad peragendum cum tutore judicium ; eo peracto, cur tor in litem datus desinebat curator esse Φ. 3. b. t. . t. s. C. de in lit. dand. tui. Sed ejusmodi curatore hodie perraro pupillis opus. Cautum enim

ab Iustiniano fuit , ne pupilli debitor, creditorve

tutor constitui a Magistratu posset. Id ipsum cavit Imperator de tutore legitimo. Si autem debitum, aut creditum post initam tutelam emerge. Iet, perpetuum curatorem adjungi tutori jussit novell. 72. c. I. seqv. Eam tamen ob causam 'idem Iustinianus matrem, aut aviam impediri noluit, quominus liberorum tutelam susciperent no

159쪽

Quibus modis tutela finitur. Modi finiendae tutelae non eamdem Omnes h bent originem. Nam alii quidem ex pupillo, alii ex tutore promanant; alii neque ex tutoris, neque ex pupilli persona, sed aliis ex causis oriuntur. Quamcumque autem ii habent originem, aut ipso jure, aut ministerio magistratus tutelam perimunt. De modis, quibus ipso jure 'tutela perimitur, hic cum Triboniano videbimus. De mo.'dis , quibus tutela finitur ministerio magistratus,

in postremis hujus libris titulis sermonem institum mus . Quod ad modos igitur finiendae tutelae, qui ex pupilli persona originem suam accipiunt, eo apprime pertinet ipsus pupilli pubertas. Per ejus

enim adventum tutela finitur princ. h. r. In musculis igitur post annum decimum quartum, in sceminis post decimum secundum statim tutela desinit. Id ipsum tamen intellige, modo ne ulteriores tutelae terminos paterfamilias testamento statuerit. Cum enim latissima in re tutelari iacultas in duodecim tabulis patrifamilias concessa soret, liberum ustatori fuit . ulterius extendere tutelae Iimites . Hinc ad annum pupilli decimum octavum tutela a testatore praescripta legitur in I. Io I. f. a. F. de condit. π demanstrat. Uerum si rum ultra pubertatem tutelam testator produci jusserit, statim post pubertatem tutela perimitura Ipse autem

160쪽

η suibus modis tutela finitur. Is strupilli favor exposcit, ut ex momento in momen. tum spectetur pubertatis tempus. Ejus igitur dies affectus pro consecto non aestimabitur: id ipsum in minoris aetate definienda servandum monuit Ulpianus in l. 3. q. 3. de minor. Neque vero post pubertatis adventum omnino liberatur a tutela tmtor . Primo enim , antequam tutelam dimittat,

is pupillum jam grandescentem admonere debet, ut sibi curatorem petat: . si id tutor omiserit, tenebitur tutelae judicio in id , quanti adolescentis interfuit, curatorem petitum esse l. s. q. s. F. Gadministrat. oer perio. Tut. Deinde tutoris quoque fidei, & verecundiae convenit, non statim post pu-hertatem adolescentem deserere. Si qua enim negotia in pupillari adolescentis aetate a tutore sint inchoata, ea post pubertatem debet absolvere L l. s. g. 6. F. eod. . I. un. C. ut caus posi pubert. adf. tui. Enimvero apud nos ex vetustissimis Regni moribus inter pupillos, & minores vix quicquam interest. In Regno igitur tutela non perimitur post pubertatem, ac tutores ipsi rebus adolescentum post pubertatem praeesse pergunt. Cons.

II. Qui modi finiendae tutelae sequuntur, communes vocari queant. Nam ex pupilli, & tutoris

persona aeque promanant. Eo primo pertinet mors

naturalis; deinde capitis deminutio. Seu igitur tutor , seu pupillus obeat, seu capite minuatur, statim tutela perimitur β. I. g. oe q. h. t. Quod ad capitis deminutionem tamen , inter pupillum, &

tutorem tantisper interest. Pupillus enim quamcumque capitis deminutionem subeat, statim in eum tutela perimitur d. f. I. h. t. Per maximam

scilicet, mediamve capitis deminutionem aut liber,

SEARCH

MENU NAVIGATION