Petri Gassendi De motu impresso a motore translato. Epistolae duae. In quibus aliquot praecipuae tum de motu vuiuersè, tum speciatim de motu terrae attributo difficultates explicantur

발행: 1642년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 수학

11쪽

: De Motu impresse

poris a curis ciuilibus residuum est, liberalibus R,djis impertitur , non paucos in itinere sermones de Motu conseruit. Ipse reCensui obiter tum obseruata propria , tum quae Galileus congessit adstruendo illi Theoremati, Si id corpus, cui in sibi mus, transferatur , motus omneis nostros , rerum ne a nobis mo-silium perindeferi , appareiaque, ac si illia quiesceret.

Clim rem vero esse praeter omnem fidem, non latridoctus Princeps , quam ali quidam ex comitatu opinarentur , stupuerunt sane , cum iussi tam curru , quam equo periculum facere, deprehenderunt, seu quiescerent, seu concitatissime transferrenturi, res sursum prolectas, perinde in manum redire; manu dimissas, secundum eandem sui , equi , aut currus lineam cadere emissas antrorsum, nec propius, nec longius terram petere , depulsas retrorsum,

nihilo secius a tergo discederes directas ad dextram , laeuam veri intra lateralem lineam ex aequo teneri Postea , ut plane conuincerenturi, deducendi fuere ad mare, obseruaturi Vtrum naui velocisi

sine translata , perinde atque quiescente , lapis sum sum projectus , v. c. ex pede mali, secundum mali longitudinem , tueretur semper tam ascendendo quam descendendo eandem a malo distantiam χρad pedem mali, seu in eundem locum praeci te, recideret Virum manu ad summum malum quiescente,&absque ulla vi dimissus lapis , in eundem pedem incideret. Vtrum pari vi ex puppi in proram, Me prora in puppi transmissus pari impetu ferri appareret, Parque spatium conficere. Vtrum actus

12쪽

a Motore translato Epist. I. s

transuersum , oblique quacumque demum ratione, haud dispar motus exhiberetur Carierum res ita successit, ut nihil amplius haeserint, cum acta Triremi ea celeritate ut intra horae quadrantem, mari aperto , tranquilloque , milliaria quatuor peruade, ret, ista , aliaque observitarunt. Miraculo autem

potissimum fuit, lapidem e vertice mali absque vi, aut actu iniissum, tam ex parte puppis a malo non deseri, quam ex parte prorae ab eb non attingi: sed in eadem semper distantia, seu secundum liaeam ipsi parallelam continuo delabi. II. Ac non haereo quidem , optime virorum

quin tu quoque dedisses manus , si quadam sorte contigisset adesse te pectaculo; verum non propterea mihi adrogo, ut licet me virum fidei plenuru habeas tenearis idcirco historiam narranti nudamassentiri. Addo potius causam qua semel perspecta, te non disse usurum confidam; ac prouoco sim di ad experimenta adeo factu facilia , ut nihil necesse existimes mare propterea ipsum adire. Et causa quidem generalis est,quia, Qu)cquid mouetur, motum suum imprimit rebus omnibus , quas sustentat sesque perinde emittuntur,siue emittens motum a se , siue ab alio impressum habeat. Experimentum vero facillimum est, ut dum per prolixiorem illam nobili si

si ne Bibliotheca dea nbulabis pergulam , pilam lusoriam , aliumve globum manu teneas, remque explores Ira, rimis quippe notius est , quam ut moneri debeat , pilain tua manu sustentatam tantundem moueri, qaantum ipsam manum seu manum

13쪽

D Motu impresso

eundem pilae motum imprimere, quem ipsa habet Q fesce deinde reliquo corpore , agitata sola

manu, vel manu simul cum bracchio, proh ce antrorsum, retrorsum vepilam i excedet illa, procurretque clitam in partem conjeceris. Resumes, pilani manu aperta tenens, nihil age ipse sed esto alius, qui manum, bracchiumve propellati haud secus excedet, procurretque pila, ac prius , dum ipsam spontaneoniotu abijceres. Tene rursus pilam aperta manu,&nihil perinde age nec manu, nec bracchio sed loco alterius, qui propellat, esto ipsum-m et corpus tuum, quod emotum paulo concitatius bracchium manumisque transferat,pari velocitate, qua alius ante propulsarat; videbis rursus pilam perinde excedere, procurrereque Nimirum corpus reliquum pro agente externo est, quod mouere manum , iracchium,

eorpore immoto, ob articulorum flexibilitaterni test. Iam, quia de his minus dubitabis, haerebis m-gis quid sit euenturum, ubi extento bracchio, pilam sustentatam duobus digitis absque ulla vi agitationeque manus propria , deambulando dimiseris. Id experire itaque δε pervidebis pilam sequi, procularere que in eandem partem, in quam ipse concesseris; neque euenire unquam , ut vel constet, vel recurrat in partem auersam An-nini proinde agnosces h bere pilam motu ima manae, non quem ipsi manus motu poprio imprimat vidiquem imprimat motu acceptos a reliquo eorporea adeo ut comitia , quo momento clinrusvir:, noueaIur reipsa impulsio nolui antrorsu na habeat, non usi 'um' pon com

14쪽

a Morere transtito Epist. L s

tinuare &perinde perficere , ac si immoto corporestarit , mota manus sola motum impressisset En vero, quod magis mirere. Consiste prim sim in pergulae medio, nunc antrorsum , nunc retrorsum, moderata vi pilam conijces adeo ut ad certum usque spatium , quod notari possit, utrimque excurrat. Incede deinde δε ab una parte ad idem medium perueniens nec moueri propterea eodem tenore desinens ypari vi pilam conijce , idebis profecto prinjectam antrorsum excurrere longius, quam excurrerit ante i projectam vero retrorShm , vel excurrere breuius, vel consistere, vel etiam te sequi. Causa nempe cst, Quia cum antrorsum conijcis , dupliacent illi imprimis vim haltera quippe est manus propria δε qualis antea erat, chim stares corpore immoto Laltera corporis ipsius , qua eidem manui communicata, essicitur , Ut manus feratur antrorsum celerius quam ipsa sola,&reliquo corpore quiescente, moueretur. Ex quo fit , ut pila accepto velociore motu, moueatur VelociuS. procurrat ulterius. Cum proij cis vero retrorsum , Vides a manu non alium motum, quam ipsus propinum versus eam partem imprimi nam qui motus est a reliquo corpore , inoppositam tendit partem. Consideranda est ergo manus cum duplici motu , uno sibi proprio retrorsum, altero ex corporis transatione antrorsum. Ex hoc enim fit, primo ut pila nunquam possit tantundem retrorSum eX currere ac excurrerat anteas quoniam licet manus motu proprio moueatur aequaliter non tantundem tamen promouetur retrorsum, quod

15쪽

c De Motu impresso

motus transalitius ipsam interea antrorsum abripiar. Deinde fit, ut si proprius quidem fuerit velocior

translatitio tum pila non-nihil retrorSum excurrat, quasi manu aliquanto magis retrorsum , quam antrorSum promota Sinaeque velox fuerit, tum pila Ileque retrorSum, neque antrorsum excurrat, sed in codem loco consistat, quasi in neutram partem projecta, ad perpendiculum cadens quod uno motu alium compensante in neutro alterum superante, manus eo tomento veluti immota cohaereat. Si

denique fuerit ni inus velox tum pila sequatur,&antrorsum, seu in eandem tecum partem decurrat, quas in illam magis acta motu translatitio, quam in oppositam proprio. Et vis ipse rem spectare jucu dius ZIube haec peragi ab alio tu vero in medio pergulae consiste e regione manus, qua ille pilam pro- ij ciet. Tum illo ambulante, antrorsum, pro ij ciente, videbis manum ulterius , quam quiescente promoueri, pilam proinde majore impetu emitti, mouerique veloci iis in ferri ulterius. Proij ciente autem retrorsum , videbis nianum nunc minus promoueri, sicque pilam segnius e ij ci: nunc tantundem, sicque pilam ad perpendiculum caderes; nunc non modo nihil promoueri, sed antrorsum quoque magis pertrahi sicque pilam virum ambulantem sequi. Admoneo autem, ut ad alium dum experitur, attendas: quia dum ipsemet experiris, adnotare minime potes velocitatis discrimina ob motum translatilium facta. Quippe, quia tuus oculus eodem simul motu transferuir, obseruare non potest motum, quo manus6-

16쪽

a Motore translato Epist. I.

mul agitur quique unus idemque est, atque idcirco pro

non motu, seu, quod idem est pro quiete reputatuta attendit vero solum ad motiones alias, quas manus interebo flexilitatem exserere potest. Ex quo capite est, ut pila antrorsum a te inter ambulandum proiecta non videatur ire velocius, quana proiecta inter quies en dum; quia videlicet quantum motus corporis totius pilam promouet, tantundem etiam promouet oculu, ipse que adeo oculus, tantunde ex motu pilis no agnoscit. Ill. An Paradoxumheic interjiciam, occasione eli perimenti, quod ab isto loco alienum non sit ξ Deambula bracchiis passis, libereque pendentibus I ea prorium, rursumque sponte movebuntur inibi passu tanti pergrandi animatoque incesseris, tum sensibilius ante,

ac pone, respectu trunci corporis fient. Habe intercὶ pilam ad manum, quam sine ulla contentione manus, bracchiive dimittas; actum, si dimiseris quidem, dum.

manus anterius contendet, non anterius modo mouebitur, sed duplo etiam celcrius mouebitur, quam corporis truncus. Sin dum manus posterius fiet, neutram

in partem mouebitur, sed ad perpendiculum temper cadet id mirabiles sed nihilominus Paradoxum penes, caulam est, quae videbitur tibi mirabilior An non putas enim bracchia ire, ac redire, Manus extremaS, ut aliquod spatium antrorsum conficiunt, Ita retrorsum conficere ridico tamen, Bracchia numquam redire, sective retrorsum ac manus extrema S, quanto tem p revidentur patium retro conficere tanto consiliere

immotas Admirationem ut eximam, velim primum vi deambulando incedas iuxta parietem, quem siccun

17쪽

s De Motu impresso

dum totum incessum extrema pars manus unguisve

inedi digiti quasi praeter radens leuiter contingat.

Persenties enim manum quidem antrorsum exporrigi: sed non tamen ex eo puncto, in quod desimet exporrectio, manum retrorsum fieri; qui potius in eo quiescere,exspectateque donec rursiis exporrigatur antrorsum Agnosces bracchium ab extrema manu ad

scapulam usque, post tuam exporrecta manus uerit, non retrorsum agi, sed extrema manu firmata,& quasi centro facta, promoueri antrorsum instar radii cuius extremum,m quasi pars circumferentiae sit scapula, quaecum sit manu posterior prouehetur sensim, quo usque illi ad perpendiculum fiat, ulterius prouecta anterior euadat. Ac nisii tu quidem id pollisiatis ani maduertere, iube alium id experiri, tuque interea eius manum, bracchium, scapulamque respecta S,manifesta tibi res fiet simulque pernosces etiam incedentem in aere medio extremum digitum firmare in super eo quasi centro bracchium, scapulamque circumducere. Velim praeterea ut attendas esse nobis bracchia instat crurum anteriorum4 adeo ut, quemadmodum quadrii. pedes decussatim incedunt, hoc est simul promouendo pedem anteriorem dextrum cum posteriore sinistro, S: priorem sinistrum cum posteriore dextro; ita nos sponte, nisi potius necessitate quadam naturae promouere simul dextram manum cum pede sinistro manum sinistram cum pede dextro, nec posse secus facere, quandocumque manus libere dependent. Id nem .pevbi obseruitis facile erit attendere, me nadmodum quo tempore pes sinister transfertur, de epostica

anticus

18쪽

enticus fit pes dextc non propterea regreditur. edex spectat haerendo terrae, donec ille e terra sublatus, ter-

tam denuo contigerit ita profectum aistrati manum,cl De exitum pedem imitatur; tempore edulim non regredi, sed exspectrare, haerereque in aere medita quo usa; manus dextera cum sit histro pede quietem assequatur. Et co sequenter, Quemadmo luna de tro pede cons stente, factoque ut centro, ipsam crus dextrum ad Dque coxendicem non retrorsiam abducitur, sed senum

inllar ad ij, ex situ postico anticum acquirit; ita plane bracchio sinistro, quod exquisiue pedem dextrum imitatur, contingae. Quo loco meditare quaeso ad in ira bile artificium. Videlicet pes, wcoxendix duo quaedam alternis sunt centra,quae alternatim quoque duos arcus, seu circumserentiae portiones eodem semper crure,Vt radio communi intercedente, describant. Et quia nihilominus coxendice non eleuata, dum pro centro eli, pes aicum describens proscindere terram non potuit;

ideo medium crus fuit articulatum si flexura ad genu, seu poplitem facta,pes describeret arcum supra terram. Quemadmodum etiam, quia pede non depressio coxendix arcum descriptura fuisset nimiiim attollenda ;corporisque truncus nimium subvehendus, si crusto tum rigidum fuisset; idcirco stexura eadem intercessit, quae temperaret huiusmodi arcum: Acsto interca eodem

genu nunc centro, nunc extremo radio arcus suos, respectatam tibiae, quam femoris seu dum fiectitur, seu

dum tenditur, describente Meditare etiam motus aequabilitatem, qua corporis truncus interea incedit, Mad quam aliunde tam prolixitas,quata flexilitas pedum

19쪽

Io De Motu impresso

conserici quatenus calce unius terram attingente , Spriusquam tota planta sensim succedat, digiti alterius planta reliqua iam elata e terra attolluntur, sicque absilue interruptione, trunci corporis motus continitatur. Tametsi notandum est truncum non promoueri ab eo pede, qui clatus est proceditque per aerem a sed ab eo , qui terrae iuhaeret, supra quem crus deferens truncum euoluitur. Intelliges cnim ex his, quia corporis truncus aequabiliter incedit in pedes alternatim dimidio temporis incedunt , dimidio quiescunt: ideo debere motum pedum esse motu trunci duplo velociorem in parte is

crurum reliquas tanto moueri tardius, quam pedes, quanto accedunt propius ad coxendices , quae non majore feruntur velocitate, quam truncus Intelliges etiam consequenter manus, dimidio quoque temporis quiescenteis, reliquo dimidio prorsum exporrectas, moueri duplo velocius truncos& parte is bra cliij reliquas tanto moueri lentius, quanto magis ad scapulas simul cum trunco motas accedunt. Intelli ges denique ob quam causam fiat, quod initio dixi, pilam dimissam, quando manus antrorsum exporrigitur , duplo velocius moueri, quam truncum I dimissam quo tempore manus retrorsum ire apparet, ad perpendiculum semper cadere. Nimirum , quia priore casu motum consequitur a manu dupi velocius , quam truncus translata in posteriore nullum habet a manu scilicet immota, consistenteque impressiam.

IV. Iam cum haec lasese habeant, facile causam

20쪽

a Morere transato Epist. I. II

pervidebis eorum, de quibus ad Luille rium scripseram experi luentorum Ea sane sunt quae ipse quoque niaxima ex parte peragere facillime possis. Videlicet cum aliquando Curru extra urbem veheris, manum extra currum protende δε auriga justa instigare equos , laxareque habenas pro ij ce pilam directe sursum quantacumque voles, aut poteris vis illa haud-dubie recidet in manum. Cur recidat autem, tibi explicabit , si quem jusseris extra currum, ac in via consistere e regione tui, dum proij cies pilam. Ille enim videbit pilam non directe sursum tendere, neque ad perpendiculum deinceps recidere; sed videbit illam tendere oblique quasi arcum, seu lineam curuam in aere describere , cuius unum extremum sit qua parte pilam pro ij cies alterum qua

recipies pilam. Quod autem tibi ipsi pila videatur

semper directe sursem,in secundum idem perpendiculum imminens , causa est, quia quantum illa antrorsum procedit deflexum iter peragens , tantumdem tu quoque antrorsum . proueheris, adeo ut illi

semper subij claris, ipsaque esse semper appareat in

eodem perpendiculo. Causa vero cur motus pilae a rectitudine deflectatur,&curuam sequatur , describatu lineam, illius compositio est , quatenus ex duplici vi motrice originem habet. Nam si pila non projecta sursiim detineretur solum in manu, promoueretur solum antrorsum videlicet ad motum Currus ac lineam rectam describeret si vero quiescente curru pro ij ceretur directe sursiim , tunc nonnis suinum, deorsumque moueretur, ac re r

SEARCH

MENU NAVIGATION