장음표시 사용
11쪽
ro summo Ioanne fratre renovata contianuasit , ac perfecisti, ut a populis etiam barbaris bonos habeatur generosis moribus exterorum; O ab iis ipsis , qui cupidit te , ac potentia metiuntur omnia , utilitati aliqμando praeferatur aequum, O bonum. ne dotes basie magis elicusse amplitudo , ac splendor rerum gerendarum, quam ipsa ultro ofudisse natura tua videretur,
Iingulari fato quodan, accidisse arbitror , ut , ac molesti labores tibi suscipiendi
fuerint eo tempore aetatis, quod a natura
tributum est miris optime de Republica m ritis ad bonestam quietem , O voluptatem
eam perfruendam, quae capitur ex recomdatione rerum fraeclare gestarum, O auctoritate tanta, quanta in bene morata ciavitate virtuti , ct consilio tribui solet . atque ita quidem in eo munere te gessiasti, ut incommoda diuturna valetudinis in- fessae magnitudine animi superaris ; quidquid ab ea temporis subtractum negotiis est , diligentia restitueris , communibusique commodis providentissime consulueris , n que fueris , ut iniquitati temporum aliud liceret, quam quod necesse fuit, hominique prohibere datum non est . Ab hac igitur
tanta Tirtutum indole, tamque experrecta
12쪽
ad ea etiam, quae plus laboris , quam admirationis habent, quid alienius unquam sit, quam pompa, e fucus ξ quidque magis illi e petendum , ut pure, dilucideque prodeat , apparatu nullo impedita , nulloque molimine gravis suapropter nihil te fac sius , comitus , nihil humanius , ob eamque rem nihil mihi nunc opportunius . Opus enim praesertim humanitate tua mibi es ad hanc rem , suo tibi, ac nun et po ; quod ea vis aliud sit , adumbratio quaedam argumenti, si Deus incoepto faveat, uti,i explicandi, cupiaditatum humanarum , eorumque bonorum series ordine se teNetur, qu rum vulgares
homines, O philosophi ipse mel in formarunt
inanem speciem, vel serturbarmi gradus . in re percommode accidit, sese a capite ipso dent obviam suis quaeque locis
sententiae eae, quae iura naturae foedissime confuderunt, ac morum lege; ad αδ ctionem animi cujusique proFriam accommodarunt I rerumque ordo palam faciat ,
quid in radice ipsa vitii lateat ; ac squid ab aliquo recte , splendideque dictum iideatur, manifestum sit illud eκ
fonte corrupto manare , non ideo recte
sentire eum quispiam Futet, ervi vera
13쪽
quaedam proferat. Non enim quid quiseque dicat, attendendum est, ut fere sita plerisque, sed ex quo fonte hauserit, investandum: neque s qui verbis, iccirco re etiam convenire putandi sunt. Sed haec alterius is loci, O temporis. suod huc maxime facit, illud est, ut te obsecrem, ne hoc, quodcumque est, alio multu susicipias, quam quo solas omnia ἔ m que benignitate ea foveas , qua tua Tirtus omnis condita est. Ca teras animi tui dotes admirantur univers , hanc autem diligunt ; quod illae magnis rebus addictae pnt, haec onortuna cuique pateat . Efficiunt illae quidem, ut boni omnes te diu
patriae , sed haec, ut te diu sbi qui
que incolumem ostent. Illarum enim utiliatas ad sngulos e longinquo pertinet , ad evique non omne tempus accommodatum est; hujus autem uilius unumquemque proxime attingit , eique nunquam occaso
14쪽
Ts populorum scitis &institutis ab honestate saepe alienis , & philosophorum opinionibus, atque decretis ii ter se dissidentibus extenuari momenta nequeant earum i gum , quibus humanae gentis vitam a que societatem contineri debere uni-Versa natura monet ; ea tamen colluvies morum, ac praeceptorum caliginem tantam offudit rationi , tamque foedam inussit vitae labem , ut aegre
altera disjici, altera dctcrgi, diluique possit . Quare ne gentium moribus, hominumque sententiis ii tribuant nimium , quibus satis est , esse quidpiam in more majorum positum , aut etiam scriptoris , qui se doctrinae laude commendarit , auctoritate fultum, ut probent illud, ac rectum esse pra
15쪽
dicent; homines autem socordes ac minime callidos in fraudem illiciant ii,
quos tanquam perditos in republica cives inordinata esse omnia & pertu bata juvat , ut impune quidlibet audendi potestatem habeant, rem altius ab origine ultima repetendam , ejusque gradus & quasi processus ordine rei gendos esse duxi. Nam re tota in pa ca contracta facile quisque intelliget
quibus e fontibus opiniones, ac mores tam multiformes eruperint: quommodo novis identidem irruentibus exturbati veteres, aut immutati adeo sint, ut& si dispari genere, tamen utrique coa luerint: qui demum factum sit, ut late pervagati florentissimas inter gentes non inhabitarint modo, sed etiam sculpti sanctissimis in locis steterint, &fana habuerint; neque furtim irrepsississe, sed acciti consulto esse, diis hominibusque plaudentibus in civitatem suscepti, & auspicato ceremoniis illigati videri queant. Quod ut ad cognoscendum magis in aperto sit, videndum primo quo
ordine pro facultatum humanarum CV lutione varia sese gradatim occasione data
16쪽
data cupiditates evolverint, & opiniones accommodatae cupiditatibus evolutis adnatae sint: deinde qua ratione & via sensim explicatis ingenii viribus , opiniones hae proponi aliis ac tradi consueverint; & quibus ex principiis deduci varie, prout observatione diuturna leges eas, quibus universa natura regeretur , introspicere quisque potuit , aut ex ea disciplina, quam summam haberet intimamque, divinare, vel comminisci ausus est. Namque seu vitae necessitates , seu quietis impatiens animus , seu perturbatio status ejus , in quo permanere cuique jucum dum est, eliciunt facultates, quae paratiores ad erumpendum , & magis ex usu sunt : facultates autem enodatae libidines aptas ipsis & congruen
tes exprimunt, eXplicantque . Tantum
enim fere optat quisque & conatur, quantum capere se & assequi posse ambitratur insto humani ingenii vitio. Simul autem, ut eruptionem libidines faciunt, ea, quae sibi respondent, omnia, in censu bonorum habenda esse statuunt, ac deberi sibi jure optimo. Id enim omne sibi quisque a natura
17쪽
tributum, addictumque perverse putat cujus adpiscendi facultas ab ipsa sibi
data sit. Verum cum ea, quae cupi ditas amplificata persequi potest, neque parari non adversantibus aliis , neque parta conservari sine labore
queant, iccirco praecepta quaedam e fcogitanda obvenerunt, quae conatus cupiditatis vel munirent ac tuto dirigerent k Vel prudenti consilio certis , a quisque finibus coercerent . Praeceptis enim tum maxime locus est, cum res non uno tenore fluunt, sed aliorum intercurrente cupiditate turbari, vel Otiam studiis inter se cujusque pugna tibus impediri solent. Ea vero praec pia , ut Varia fuere pro natura temporum , & conditione cupiditatum evolutarum , sic induta specie varia subi de , & variis e fontibus hausta sunt, pro cognitione rerum multiplici , qua mentis vis & ingenii latius expand
batur. Quoniam enim mens eo magnopere delectatur , qnod ita conti-tinuatum & aptum est, ut etsi constatum ex multis sit, interque se dissimilibus, una tamen eademq. ratione a forma tanquam unum quiddam com
18쪽
prehendi possit , eapropter quidquid
ei propositum ad inquirendum, demonstrandumque est, cum eo comparat, quod intime novit, excoluitque maxime, sia militudines exquirit , alterumque a commodat, annectitque alteri . Nostra vero cognitio exorta ab iis, quae
geri in se ipso quisque sentit, & agi videt ab sui similibus , progressa primo
ad ea est, quae caeteris in animantibus exposita maxime sunt, ac propter motus , habitusque varios, quibus earum subinde status immutatur , Oculos, animosque ad animadvertentam acrius excitat; Viribus porro auctis e vagata latius naturam Omnem peragravit ; tum se se a materia paullatim abducens magnitudinum , ac numerorum rationibus evolutis , atque applicatis ad concinnitatem motuum impellentium aures , Oculisque obversantium, a sensibus omnino expedita ad illud tandem, quod vere est , ac natura abhorret a concretione omni, eVolavit, in eoque
consedit. Haud absimili progressii r gendae vitae documenta deducta per gradus sunt ab hominum ipsorum factis, a naturae legibus explicatis in a
19쪽
nimantibus, ac rebus inanimis, ab Astronomia, Musica, Arithmetica, Ge metria , Metaphysica, sensibus, imaginatione , mente ducibus , notionibus autem seu veris, seu commentitiis rerum administris. Ex ea, quam aggredimur descriptio ne, tametsi pro rei magnitudine, leviter adumbrata , elucescet evolutio facultatum animi humani ; ortus, & progressus opinionum atque cupiditatum, quae cum facultate aliqua seorsum ab reliquis evoluta maxime congruunt Icausa demum, cur, qui se ex opinionibus atque capiditatibus effuderunt m res , aliis alii vetustiores, atque diuturniores sint. Quoniam enim explicantur sensus, ac vigent interea, dum ines sa ratio, & quasi consopita latet; atque promptiores acrioresque sensuum sunt , quam intelligentiae motus, ea propter ii citius exerunt se mores, altiusque insident, qui magis a corpinre, quam ab animo participant . Ratio vero vel efferre se tempore a nat ra dato minime potest, occupato quasi solo asperis herbis & agrestibus , vel codem, quo sensus ipsi aluntur, extrim
20쪽
secus allapso quasi humore imbuta infici solet, vel &si adolescat, & a contagione corporis vacua, ac pura niteat, infuscari tamen eam, atque decolorari de industria necesse est, ne vulgi ocu los offendat, ac respuatur a vita communi . Nam qui, cum ratione maxime polleat, ad praescriptum rationis exigi velit omnia, neque concedendum quidquam moribus usitatis putet, is si de turba se conferat in otium , &a rebus gerendis abductus unice doctrinae vacet studiis, ab aliis plane d sertus sibi sapiens uni et si turbae se negotiosus immisceat, Odiosa moroinsitate reliquos ab se removet ; si demum auctoritate, & gratia valeat, importunas tempestates conciet . Quare pravitate naturae insita factum est,
ut moribus imprimi quidem a ratione potuerit color quidam, ac species honestatis; non autem ejus infundi quasi succus , & sanguis incorruptus ; actum etiam, cum Virtus in pretio erat, vimque omnem, & splendorem suum explicarat hominibus intelligentibus, inter optimos annumerati fuerint ii, qui simulacra virtutis praeseserrent magis