Jacobi Stellini C. R. S. in gymnasio Patavino ethicae professoris De ortu & progressu morum, atque opinionum ad mores pertinentium specimen

발행: 1740년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

temporibus accommodato consilio ducti,

cum effunderentur omnes in eorum o

sequium, quos propter insolentiam intium diu pati non posse providebant , in eosque congererent undique signa omnia , quibus excellentia quaedam ,& potestas eximia coli, placarique potest ; tandem factum est , ut hisce delinimentis eorum quasi consopitus furor languori se daret I animusque flecteretur ad ea studia, quae rebus partis adhiberent culturam aliquam, ne, qui fructus ex iis capi poterat, exar

sceret. Nam cum antea contentus an,

mus laxaretur honoribus habitis , otioque retenderetur, per ea, quae dabat intervalla , facile sese prudentum monita insinuare poterant , ut legibus intestini compescerentur motus, hominesque certarent ossiciis mutuis alter alterum demereri. Cujus quidem conjunctionis, atque conspirationis animorum utilitate percepta, coepit ea diligi ab ipsis iis, quorum a moribus inveteratis maxime dissidebat. Usu enim, ac sensu ipso interiore compererunt , etsi ratio obticuisset, jucundius esse , tutiusque, & homine dignius ab suis

42쪽

coli beneficio devinctis , quam timeria lacessitis injuria , caeterisque anteire dignitatis ornamenta omnia sponte d ferentibus , quam invitis per vim imperare, metuque adigere ad extrema quaeque commovenda , ne sit iis tumpiter serviendum , aut inulte pereundum . Qui vero temperatiore animo essent , evasissentque incolumes ex jactatione tanta , quid expetendum tam topere , tamque magna cura tuendum existimare poterant , quam vitam degere terrorum vacuam; nulla ingruente nefariorum manu exturbari de sedibus , nullo rerum tumultu a studiis ,

institutisque suis avocari ξ Tum, quasi

edolata asperitate ea, quae ferinam antea naturam praeseserebat, fortirudinis ea forma exculpta est , quae moreS humanos decet . Tum justitia , quae rerum motibus turbulentis oppressa nondum emerserat , libere caput exi

lit , & quae vi pulsa nuspiam habu rat consistendi locum, publica in luce versari , summamque dignitatem , atque auctoritatem aliquando tenere coepit. Tum porro ingenia expoliri, edincique artes , ac disciplinae , quibu

43쪽

animus excoleretur , ac Vitae commoda , civitatis opes , & Ornamenta dignitatis augeri solent. X. Sed interea dum legibus , ac judiciis aequi, bonique jura communiuntur , ex altera parte facultates rerum , & industria confluentium utilitatum incitamentis extimulata paullatim ea invehunt omnia , quibus justitiae fundamenta succutiuntur , & ei maxime infesta discordia , ac seditio cupiditatum alitur . Ita enim fere accidit, ut animi securitas vitae tranquillitati succrescat, securus animus effundat cupiditatum segetem , cupiditates industriam exacuant f industria multiplicet ea , quibus ambitiosae voluptates , &sumptuosae mirifice variari possunt; usu

vero voluptatum exhauriantur Opes , O solescat pudor, exultet improbitas, avaritia divina cum humanis permisceat, pecunia summam auctoritatem habeat, omnia perrumpat Vis I exundante denique colluvie cupiditatum omnium dejiciantur leges , quae propugnacula 1unt , ac muri civitatis , & licentius grassantibus moribus malis , honesti , ac decori semina penitus Obruantur Nam

44쪽

Nam victu , & cultu a necessariis ad elegantiora defluente relaxari temperantia solet, animique fortitudo debilitari ; sensimque adnascitur alteri luxus consector , & comsumptor Omnium , alteri corruptrix ambitio bonarum artium , quae nihil simplex , atque sincerum efffe patitur: quae si quidem ignavum hominem inertemque o

cupent , languidis illum voluptatibus liquefaciunt , & inani magnificentia

sumptuum effusorum elatum in eam inducunt opinionem , ut summo loco natis ad laudem , & claritatem unam hanc esse viam reliquam, ac decoram putet . Quare cum antea summa pra stantissimorum hominum Virtus , ac laus esset magnus cxantiatus labor , I. I. op. ac vigeret effatum illud Hesiodi: non

diori operose quidpiam moliri dedecus , sed nihil omnino agere dedecus est ;postquam ex animi torpore nata s cordia splenciorem quemdam , ac dignitatem a divitiis mutuata est , virtutis occupavit locum, ac praecipuum fortunarum amplissimarum coepit haberi decus. Sin autem luxus , & ambitio callidum invaserint, &ad omnia susci-

45쪽

suscipienda paratum , erectumque animum ἱ tunc ea monstra pariunt, quae

descripta a Nepote , Tullioque legimus, ubi nobis expressam ille quidem Alcibiadis effgiem, hic vero Catilinae

exhibet. Alter enim versare suam natu- LRi ram, atque huc, & illuc ita torquere , ' poterat, ut idem cum tristibus severe, Gel. cum remissis jucunde , cum senibus

graviter, cum juventute comiter, cum facinorosis audacter, cum luxuriosis libidinose viveret: alter autem ad Om- Corn. nes res aptus , consiliique plenuS crat, ρος

disertus , dives , laboriosus, patiens, liberalis, splendidus, affabilis, blandus , temporibus callidissime inserviens, idemque luxuriosus, dissolutus, intemperans I ut omnes admirarentur in uno

homine tantam esse dissimilitudinem, tamque diversam naturam. Cuius quidem generis homines pestilentissimi sunt, quod eorum vitia specie quadam illustri virtutis assimulatae non obtegantur modo, sed etiam illuminentur, atque ad omne genus hominum capiendum conformata flagrantes libidinibus animos illecebra nativa alliciant; graves , & severos adscita virtutum

46쪽

indole concilient i popularia denique ingenia admiratione coeca obstupefacta detineant . Luxuria vero divitum , &ambitione potentiorum alitur eorum avaritia , quibus aliena vitia lauta quaestui sunt ; & audacia facinoros rum invalescit , quibuS neque reS, neque spes ulla bona domi est: quorum genus alterum nihil sani in moribus esse , alterum omnia permisceri Iuvat. Nam qui lucrum ex obsequio turpi, & artibus malis aucupatur, quo vita communis solutior est, eo par tiorem, ac latius patentem arbitratur ad quaestum esse sibi reclusam viam;& cum ex aliorum perditis moribus occasioncm captet praedae , omnibus omnia pro libidine licere, sua magni reserre putat , ut aditus ad inserviendum iis plurimos habeat. Quare impurus Pseud. apud Plautum: boni, inquit, viri act. 4. me pauperant, improbi alunt, augentsς rem meam mali: populi strenui damno mihi, improbi usui sunt. Qui vero pacatis rebus, & optime constitutis non nimis habet, quid speret, &consequi possit , et fraenum omne licentia solutum esse prodest, ne desit

47쪽

oceasio nova moliendi; neque magis ille quidquam expetit, quam, ut complures sint, qui flagitio, egestate, a

re alieno exagitati non inveniant ,

unde libidinibus sumptus suppeditent,

nisi vi res geratur omnis, & dux prae sto sit ad facinus audax, cujus & in praesidio lateant, & incoepta vicissim summa ope adnisi fulciant . Quare cum ad optimi rerum status dissoluti nem voluptarii libidines; quaestui dediti, & alienis inhiantes iniquissima

foenora, ac lenocinia; ambitiosi facti nes, & corruptelas; audaces, & egen tissimi vim, atque desperationem asi rant, paullatim fit, ut oppugnatis undique moribus bonis, & vinculis omnibus revulsis legum, atque judiciorum in licentiam immoderatam unive se denique prolabantur. XI. Conversiones ergo rerum limmanarum gradibus hisce progrediuntur, promovente facultate illa animi, quae maxime expedita rerum potita est. A rudi victu, ac duro, quo robur

alitur, ad eam vitae rationem gentes

deductae sunt , in qua ferocitas , &versutia confligunt inter se, resque vi

48쪽

XXXVI

peraguntur , & insidiis impotenti s

mre communitis . A ferino statu hoe rerum, quo dominatus occupari solent, ad eum porro devehuntur, qui fortitudine nititur, & prudentia; rebusque partis tuendis, ac turbulentis ordina dis, accommodatus est. Hanc deinceps excipit optima civitatis constitutio ea, quae justitia regitur, ac devincta continetur legibus; & cum otio abundet, atque opportunitates maximas habeat ad opes augendas , excolendasque aseres , eapropter ad omnes vitae comis moditates , atque iucunditates percipiendas imprimis idonea est. otio vero confirmato, fortunis auctis, & v, tae commodis , ac deliciis multiplicatis cupiditas exaggerata laxare legum fraena nititur; ac justi, & aequi munimenta omnia concutit adeo, propellitque , ut aestuantem cupiditatem ea continere minime possint. XII. Homerus, qui, ut rerum natu

ram , quae sui semper similis est , aequabiliterque fluit , earminibus inclusit suis, ita mores, qui commutantur identidem, aetatum Omnium congessit, in unumque tempus contulit ,

49쪽

ut ex conflictu morum inter se maxime dissidentium eventus existerent ad mirabiliores, ingenii humani progres sus a duritie prima ad extremam dissolutionem expressit in viris principiabus , & gradus omnes alterum alteri continuatos distinxit , atque sub uno aspectu posuit. Nam, ut omittam immanitatem, quae ferarum Omnino est,

Polyphemo attributam ; Achilles typus est invim roboris, animique impotemtis; Ulysses astutiae violentia suffultae; Nestor prudentiae fortitudine animi sustentatae; fortitudinis Hector, & justitiae; justitiae Antenor , imbellisque prudentiae; Paris demum libertatis effusae , suaeque libidini posthabentis omnia. Duces alii, ac proceres inte jectos explent gradus , quibus hi ,

qui extant maxime , connectuntur.

XIII. Status autem hi pro varia ,sive locorum , sive hominum indole rerum casibus intercurrentibus variis immutari multimodis, interque se complicari possunt: di mores, ac leges populorum, quae exortae ex hisce sunt, eisque incrementum fere debent , eas dem , atque ipsi , mutationes habere so

lent s

50쪽

XXXVIII γ

lent. Nam iis, quorum res est angusta domi, ingenium pingue, corpusque Valens , cultus diu , victusque asperitas adhaerescit , quam fere comitantur γgrestes, incultique mores. Cum iis a tem, qui animis ardentiores sunt, imgenioque praediti acuto , ac versatili, diu ferocitas consuestit , quam framdulentia pene sequitur , & labore fatigatam alterna vice mollitia sinu f Vet , relaxatque penitus I ut qui patientior in periculis est, effusior idem esse in otio soleat in voluptatum illecebras . Quibus ea demum quasi temperatio animi obtigit, ut ab extremis

aeque virtutibus ardentioribus absint , ac vitiis , hi cum rationem exsolvant maturius animi motibus concitatis, res etiam sedatius inter se comparare, m

mentisque suis diligentius ponderare possunt. Quare viget in iis prudentia ,

rerumque scientia bonarum , ac malarum , eique justitia, ac vera magnitudo , & excelsitas animi comes additur. Nam, qui consilio reguntur, & corporis, animique motus natura moderatos

habent , hi facile virtutum sunt ge

manarum compotes ; caeteri vero vel igno-

SEARCH

MENU NAVIGATION