장음표시 사용
21쪽
a popularibus vitiis dissiti, quam vi
tutis Verae , ac germanae compoteS.
Nec ii, qui sapientes habiti sunt, &nominati, M. Cato, &C. Laelius, sapientes fuerunt , inquit Tullius : ne illi quidem septem ; sed ex mediorum ossiciorum frequentia similitudinem quandam gerebant, speciemque sapien
suo ordine facultates hominum eΣ lutae sint, ex eisique cognatae cupiditates effusae.
I. C Uae singulis hominibus exiguo
vitae curriculo a natura cuique circunscripto videmus usuvenire,gentibus ipsis ampliori temporum ambitu contigisse dicendum est. Quemadmodum enim hanc initio quisque constitutionem, ut Verbis utar Tullii, confusam habet, & incertam, ut tantummodo serueatur, qualecunque sit, sed nec quid sit, nec quid possit, nec quid ipsius natura sit, intelligit; cum autem princessit paullum, & quatenus quidquid se
22쪽
se attingat, ad seque pertineat , perspicere coepit, tum sensim incipit progredi , se seque agnoscere , & intelligere , quam ob causam coeptat ea , quae naturae apta senti , appetere 2 sic& multitudo omnis, ex qua genteS initio conflatae sunt , cum aetate quidem firma , sed imbecilla mente esset, commendatione illa prima obscura deincerta, quae a natura nostri facta est,& appetitu illo primo animi , qui cospectat, ut salvi simus , & integri, Vitam omnem administrare solebat ac moderari ; progredientibus autem aetatubus , sensim, tardeve potius, quae naturae vis esset, & partium sngularum, dispicere coepit, & sentire , quid esset demum animus rationis particeps, & ea sequi , ad quae natus quisque esst . Quo in decursu cum multa quasi diversoria, flexusque multi sint, alia alios statio remorari solet , aliusque aliou error abducere. Quoniam Cnim , En ne ut ait Plotinus, sensu antea quisque, d-3 l. quam mente utimur', animumque ad ' res sensum moventes adiicimus neces.sario; propterea alii quidem in hisce permanent , idque primum , & e
23쪽
tremum expetendorum esse rati, sapientiam omnem esse hanc autumant , ut quis affluat iis, quae jucundos in corpore motus excitant non aliter affecti, atque aVes ponderosiores,quae cum e terra
multa sustulerint, iisque praegraVentur, altius efferri nequeunt, etsi pennis a natura donatae sint. Alii vero , quos a Voluptate revocat ad honesta & pulchra facultas animi potior , aliquantum ex inferioribus hisce quidem extollunt se ;verum cum intueri superiora nequeant,
quippe qui nihil habent, in quo com
sistant, una cum ipso virtutis nomine relabuntur ad earum delectus rerum , a quibus tollere se altius antea contem debant . Tertium denique genus est hominum , qui robore mentis, & acumine majore freti sustinere possunt vim lucis supernae, longeque telictis infra se nebulis rerum fluxarum , tanquam cives ex longis erroribus restituti patriae, fruuntur ea regione, quam vcritas incolit, & quae natalis animorum sedes est. Inter hosce gradus , in quibus aut animus corpori plane servit, aut corpus animo, aut aequo foedere utrumque inter se distribuunt imperandi I
24쪽
di, parendique vices, alii sunt interj cti permulti, qui perinde, ut corporis,
animique facultates expeditae sunt, resique suppetunt ad eas' exercendas aptae, multimodis implicantur inter se , maximamque confusionem habent.
II. Atque temporibus iis , quibus obducta quasi situ vis erat animi , ac sensibus obversabantur admodum pauca , quibus exsuscitatae cupiditates involutae, ac latentes alerentur , aspero victu, ac modico cupiditas Omnis explebatur, & voluptatibus iis, quas ipsa natura libidine nulla adstititia pra
ter aequum exaggerata poscebat , ut augerentur vires , & generis humani perpetuitati consuleretur . Gula rudis adhuc rudibus erat contenta epulis, &fame sola conditis ; neque naturam praevertebat , ut avidae voluptati pareret , neque supervacaneis obruebat , ut inexplebili voluptati satisfaceret . Sponte nata satis ampla putabantur ad
usus omnes vitae; quia parata nondum,& exprompta ratio erat agriculturae , neque artium aliarum, quae dum varietatem augent , ac docent utilitates
25쪽
naturam in potestatem quodammodo suam redigunt , & addicunt humanis usibus , interea libidinibus irritamenta admovent,extunduntque luxuriam , quae quotidie se ipsam incitat , & ingenio adjuvat vitia , quemadmodum egregie Promethei, Pandoraeque fabula signuficatum est . Prometheus enim typus eorum est, qui, proditis in lucem a tibus, eximie de genere humano meruisse visi sunt . Pandora vero cXprimit artes ipsas, atque cupiditates , quas illae objecto quasi pabulo multiplici, ac vario exciverunt, & perniciosas humanae genti dominas imposuerunt hactenus ad omnia mala plane rudi Namque ita ille Caucaso affxus ipse de se gloriose praedicat apud Aeschylum rIgnem ego hominibus obtuli magistrum artium, eosque mcntis exsortes prius, intelligentiae feci compotes; videntes frustra vid bant , neque audiebant audientes , sed somniis pares diu i mere promiscua habebant omnia. Non latere norant struere, non lignis domos, sed incolebant solis ignaras specus; sine mente agebant cuncta, donec ortus Ostendi, obitusque siderum. Numerum
26쪽
inventorum omnium praestantissimum,& litterarum compositiones edidi, memoriamque rerum opificem omnium. Primus adi unxi jugo feroces belluas , ut maximorum essent mortalibus laborum succedaniae; curribus equos fraeno
gaudentes subdidi, superbis grande divitiis decus ; neque alius a me fluctivaga repperit velivola nautarum vehicula : quae Vero commoda terra tegit, argentum, aurum, ferrum, aes , quiSante me reperta jactet sibi ξ quantum est hominibus artis, a Prometheo est . Quid autem consecutum ex inventis hisce sit, ut obiiceret oculis ipsis Ηγ d e. siodus mulierem finxit, in quam ar- 3 tium omnium opes, di ornamenta congesta essent. Namque Minerva lanificium docuit; venustatem capiti affudit Venus; monilia corpori aurea Chari- res, atque Suada circumdederunt; ΗΟ-rae auricomae vernis coronarunt floribus; Mercurius demum impudentem animum, dolosos mores, & vocem addidit. Quod stinui ut oblatum munus hominibus fuit, ab iisque susceptum, dum eo sese oblectant, cupidinibus m testis , & curis membra depascentibus
27쪽
implicantur, cum vitam prius agitarent seorsum a labore, aegritudine, morbis, qui senectam afferunt. Nam mulier vase resignato, quod manibuS gerebat, in genus humanum efffudit genus omne cupiditatum , & infinitam quandam malorum omnium vim, qui te ras undique , & maria obsederunt , nulla ex iis evadendi oblata spe, quaecum eVolatura jam esset, operculo imposito, repressa est, intusque una mansit. Tempus id,ut industria sic instrumcnto voluptatum omni destitutum, appellatum aureum est, & mirifice nobilitatum ab iis, quos aut fastidium cepit rerum humanarum , aut inertes ac desides ab se fortuna, quae se navis elargitur , industriisque, respuit. Summa in aequalitate degebant omnes , quod occasio solertiae deesset, ac labori, cujus ope aliis alius anteiret. Justitia terras incoluisse dicitur, quod in tanta rerum paucitate, ac secordia cupiditatum nullus esset injuriae locus: secura fruebantur vita, ac libera, quod excitandis consiliis inter se confligentibus illecebra nulla praesto esset, neque fovendis, alendisque mar ries offerretur: suavissima videbantur,
28쪽
quae temere fundebat incultum, ac silis vestre solum ; quia ne conjectura quidem assequi poterant, quae fructuum suavitates ex humo subacta, ac parata ad satus accipiendos elicerentur . iis donique bonis oblectabantur , quae tenuissimis in rebus, & paratis inscientia meliorum, & inertia ac desidia nullo neque aestu interiore, neque incursu extraneo excitata afferre poterat Iqualia tribuuntur a Pindaro populis Hyperboreis . Nam convivia dulcia cu-pythion. rat gens foliis cincta recentibus, quam X non lethiser inficit morbus , non si nium debilitat tremens; nec Mars sanguineus quatit; aut exosa scelus numina territant.
III. Sed ignavia haec excussa cito
est, ereptaque felicitas ea, quae Vacuitate magis incommodorum , quam ac cessione bonorum continebatur . Nam
parcissimo victu , ac durissimo plurimum corpori firmitatis, ac roboris ingignebatur I animusque cultura, ac disciplina nulla mitigatus effervescebat inquies & indomitus . Siquidem incubiae parsimoniae fere est integra valet
do comes, ac robur immane , di au
29쪽
in Ma- dax. Quare Lucianus populorum quo-ςrQbus rumdam vitam ad senectutem summam perductam victui , quo temperato &agresti utebantur adscribendam putat :
lum , ait melius, neque ad sanitatem imcorruptam , ac diuturnam accommodatius essae consitum, quam ut a corpore redundantia arceantur. Quidquid enim supervacuum est, aut frangit Vires, aut ab opera incremento corporis, ac firmitati partium danda avocat in depellendis , egerendisque noxiis occupatas . NervoS autem, atque lacertos valentiores diritas quaedam ac feritas affecta cur, nisi cultura leniat animum, & vires licentia nimia superfluentes compri- h.' mas. Nempe, ut apud Platonem, quemadmodum pudore & verecundia demissus animus , expersque fortitudinis, & audentiae segnior sensim fit, ac demum obtorpescit omnino quasi si pore quodam debilitatus; sic incitatus contra, ac Vividus, nisi modestiae permixtus apte, congruenterque temperetur,
ac retundatur, firmata primo quasi stirpe, robore, ner Visque Viget; ad extremum autem undique fundit insaniam.
30쪽
Quocirca Aristoteles instituta Lacedae- l.Polit moniorum eo nomine condemnavit , 8, sq, quod . in labore ac duritia plus aequo exercitati homines efferarentur .
IV. Agrestibus igitur, horridisque
viribus instructus, & ad irarum ard rem, ac pertinaciam paratus animus impetum . primo omnem effudit in ferax
belluas , a quibus intendi periculum capiti, Vel cibus , ac tegumentum peti posset : deinceps invasit in homines ipsos, si quando ab iis importuno ventri, ac libidini, quae fines a natura positos urgere coeperat , impedimentum afferretur. Quare cum saepe jurgii, rapinae, caedis arrepta, & oblata causa esset, consuetudine ea sensus omnis humanitatis oppressus est: atque cum ni- .hil in homine praestantius agnosceretur, quam robur corporis impetu quodam animi concitatum, praeclarum iulud existimari coeptum est , ac Diis genito, Deoque ipso futuro dignum, quod immanissimum esset , & atrocissi-l mum . Nam , ut inquit Polybius, si qui forte adversantur cffraenatae cupiditati cujuspiam , nihil adeo crudele ac nefarium est, quod hic in se non sus