장음표시 사용
31쪽
aequius se, modestiusque gerat, quam imperii magnitudo flagitet , id eo facere, ut sese ingenio attemperet humano , tutiusque sibi alios obsequentes habeat . Sed moderatio haec invecta consilio prudenter utilitati serviente prorsus ignota temporibus iis erat , quibus ira peragebantur omnia . Quapropter immanitate esseratis animis, ac ferocia cxultantibus, frustra ab calamitosis , afflictisque religionis pietas, & vis communis humanitatis obtendebatur, ne vivi, spirantesque devorarentur , vel a canibus, alitibusque mortuirit discerperentur. Stultus es, inquit Cyi clops, qui me Deos vereri jubes: n
que enim quidquam curant Cyclopes Jovem; quippe qui robore longe anteimus: neque Jovis ira deterritus tibi, sociisque parcam, nisi me jusserit animus . Et Achilles Hectori morituro, et atque, ne corpus ad sepulturam negaret, obsecranti, ferarum esse eum jam morsibus, unguibusque addictum de- nunciat; incusatque iegnitiem doloris sui, qui non eundem in frusta concideret, & membra fluentia tabo man
32쪽
mansuetum postulet , ut sensus communis humanitatis explicare se disti,cte & ordinate possit; illa contra cum fero, agresti, perturbato consuescat libens , robustissimi quique contentionibus crebris , ac rebus prospere gestis
alacriores facti conquiescere non pol rant abs rebus novis moliendis , ut recenti se praeda conlocupletarent, &ingenio inservirent, cujus erat agitatio major, quam ut unquam tranquillit
iis & otii desiderio capi posset. Quae vel praedat libido, vel animi concitati insania, cum saepe non haberet inter suos magnum satis ad excurrendum spatium, erumpebat in aliena . Quare latrociniis infesta omnia facta , mutatae subinde sedes, neque certa cuiquam
statio. Nam si quis praesertim in eo solo consedisset, qui vel ubertate se
gum , vel opportunitate aliqua in oculos incurreret, ab ingruente grassatorum manu diripiebatur, aut exturbatus sedibus suis domicilia nova quaer re cogebatur. Neque Vis ea, quae se, quo cupiditate , animique impotentia raperetur , impetu coeco proruebat , crimini, ac probro erat ; sed, ut ex an
33쪽
Hist. l. liquis poetis Thucidides collegit, etiam laudi tribuebatur. Illos enim, qui ultro, citroque navigant , ab iis, quorum ad Oras appulerint, interrogari faciunt, num latrones sint, & praedas acturi venerint. Ac neque ii, qui rogantur , tanquam indignum negant , neque tanquam turpe exprobrant ii, Odys.l. quorum hoc nosse interest . Hospites, S' ait Nestor Telemacho, ac sociis, mercaturae ne causa, ac praedae maria trajicitis incerto cursu, more praedonum,
qui periculis anima objecta damnum alienigenis inferunt Siquidem ingenium praeceps, & indomitum neque majus quidquam praestare posse , neque propterea magno excelsoque aniamo convenientius esse autumat, quam
quod ingenti conatu fit, & cum multo laborc conjunctum est : ac si quod arduum est, utilitates etiam praeclaras afferat, is qui viribus omnia metitur corporis , sese non injuriam iis facere putat , quos immerentes aggreditur ,
sed ab eisdem injuria affici , si repugnare audeant, & obniti potentiori . Quo vitio animi humani turbulento corporis aestu jactati factum est , ut
34쪽
violentiae tributum sit jus summum i atque receptum , id cuique fas esse , quod quisque posset ς neque aliud quidpiam detrahi sibi pati oportere, quam
quod vis, ac necessitas extorqueret .
Quae lex a feritate orta cum sensim amplitudinis cujusdam, ac dignitatis speciem induisset, a barbarie ultima propagata est ad id usque temporis, quo legibus aequis dominari ratio videbatur ; ac mitigata immanitate, quam tum praeferebat, cum vix quidquam praestaret animus , quam ut homines essent inter se feris ipsis damnosiores , conservaVitrobur, ac Vim, quae non ut ante cupiditate tumultuaria in actium educebatur, sed utilitate callide provisa temperabatur ; & intendi solebat , ac remitti pro ut res , ac tempora, quibus erat accommodanda , postulare vid bantur. Quare legati Athenieniensium Thue. in concione Lacedaemoniorum aperte professi sunt rem esse perpetuo naturae jure constitutam , ut imbecillior qui sit, a potentiore coerceatur Ineque ullum extitisse , qui si vires& copiae suppeterent , aequitate retardaretur a rebus augendis : ac si quis
35쪽
VI. Quare, cum parum admodum infirmioribus esset in justitia praesidii sive ad praecavendas, sive ad avertendas injurias, quibus inferendis animi ardentiores immanissime saeviebant, rebus adversis excussa vis quaedam insita exsiluit , qua animorum impetus humanitate expertium eluderentur . Solertiam enim quandam, atque sagacitatem emisit animus undique pressus, quae se se acuens, ut ea tempora ferebant, quibus tam inculta mens hominum erat, & infirma, quam corpus exe citatum, atque corroboratum, insidias, eruptiones, propugnacula, fallacias e
cogitarit , ut qui viribus esse pares non poterant, incursus hostium a se calliditate quadam , amolirentur , aut retardarent. Quae quidem calliditas, quod hominis esset palam prodire non audentis, ac de se timentis indicium, erat iis odiosissima, qui roboris invicti laudem unice quaesitum ibant, ac nihil tam cavebant, quam, ne parum sibi confidere , caeterosque contemnere viderentur. Quapropter Ajax ille, qui se neminem extimescere profitetur apud H merum , in Philoctete Sophoclis aversatur
36쪽
Ulyssem, qui auctor erat, ut quae vi non poterant auferri tela, fraude surriperentur; quia turpe id esset viro bono. Nam boni tum vocabantur, qui Viribus , animisque praestarent. Cum Uero ab se paullo seductus homini vafro annuisset, mox ad ingenium redit, i coeptumque repudiat, ne dum sapie tiae laudem quaerit, esse bonus desinat . Nam, ut bonus appellabatur, qui periculum nullum detrectaret; sic sapientis ei nomen factum est, qui dolos aptos tempori callide strueret. Qua- Odyssi re Minerva, quae sapientiae, quasi λ ma est, se se cum Ulyse conferens: tu quidem, inter homines , inquit , praestantissimus es consilio , & fallaciis, ego Vero inter Deos omnes consilio fraudibusque polleo. VII. Et si vero calliditatem comitem vis initio respueret, utilitas tamen miramque deinceps foedere junxit , &alteram alteri saepe conciliavit. Quapropter in rerum gerendarum partem astutia recepta est; & cum antea turpe duceretur quidquid vi non esset effectum, sua laus etiam consilio tribui coepit: quod etsi conatus retum dat ,
37쪽
dat, impetumque sufflaminet roboris, viam tamen planiorem ad res dissiciles , ac tutiorem parat . 1 Immo vero, cum necessitas identidem in partes omnes se se versare mentem cogeret, e jusque prolatae in medium opes aperte monstrarent, robur hominis exiguum,
ut aiebat Euripides , esse, si cum so- At. tertia multiplici conseratur, qua do. IR Η
mat omnia, quae terra , poni , & lib. de aer alit ; eapropter abselutus is, &persectiis habebatur, qui manibus esset Abi bellicosus, dc consilio potens. Quam Od. I 6. quam autem ad res magnas expediem das astus astaret adjumenti plurimum; as tamen necessitate magis, quam insita dignitate commendatus est, ac nisi audacia tegeretur, ipse per se despectat erat , atque dedecori. Quare pomquam vis astu hominum in ariis m dum redacta est i is praesertim, qui
staturam Oarioneam a natura non tu.
lis et, laude merita minime fraudabatur, si cum viribus majorem haberet animum; quae subsidia latera, lacertique denegabant, ab astutia peteret, ac interea, dum, ut Pindarus inquit, audacia leonem reserebat in labore '' ' C et gra-
38쪽
graviter frementem, astu vulpem imbiaretur, quae dorso incumbens aquilae cohibet, avertitque impetum. At iis maxime , qui dignitate eminerent, ac florerent opibus, turpius esse putabatur uti fraude speciosa, quam vi manifesta; quippe cum existimaretur , ab Plist. l. teram, ut Brasidas apud Thucididem non' diffletur, jute potentiae, quam fori
na dedit , inserri; alteram ab injusti propositi insidiis proficisci : quasi a quum, esset id alios pati, quod alterius exaequata cum potentia libido i gerat; ac potentia viribus externis ita expleatur, ut nihil ad eam quidquam ingenium acre, & versatile conferat. VIII. Quae vero calliditas armata
prodibat, cum vires aetate corrobora ta abundarent , aetate deflorescente mutior facta in eam, quae moderata est, atque a ratione profecta prudentia, desinebat . Nam, cum animus esse in tranquillo coepisset, qui se huc illuc antea
versabat , & ardore cupiditatum una cum sanguine, ac spiritu refrigescente multa persequi cogitatione posset, contentionum, atque inimicitiarum motus turbulentos cum ea vita comparans I ni,
39쪽
ni, ac placida, cujus aetas ingravescens desiderium aliquod afferebat, intelligere facile poterat, iram eam esse laudabilem, qua tuta pax , di honesta pararetur ;qua vero dissidia, pugnae, clades, ac
rerum eversiones perpetuarentur, eam esse vituperandam , & a natura ali nam . Alteram enim sanguinis esse quas fervorem quendam excoquentis avimsxtum cruditatis quidpiam ; alteram autem hominis tanquam febre naturae vires exuperante laborantis insaniam .
Quocirca se se ad ea suadenda contui runt , quibus a serina consuetudine, & odiis internecinis ad mansuetudinem homines , & amicitiam traducerentur. Sed Iliad. neque Nestoris, cujus ex ore melle dul- l. I. tior fluebat oratio, sedata consilia lenire furentem Achillis animum poterant; nemque Ulyssis, qui verba nivis hibernae Iliad similia fundebat, eloquentia sese lanu 3'ter insinuans in exulcerato animo pentitus insidentem iram exorare , ut aliquando mite quidpiam admitteret. Nam surdo canit, qui cohibendos in pectore spiritus elatos esse, quod humanitas praestabilior sit, iis persuadere conatur , qui cum viribus plurimum
40쪽
possinr', eriimescantque neminem . . aeque ducunt indignum animo forti ,& magno tradere se prudentissime commonenti , atque hosti contra ruenti
IX. Verum quod efficere nondum poterat eosum auctoritas, & sententia qui provecti aetate essent, aliisque conssilio praestarent, effecere tandem eve
tus ipsi rerum , qui sensim immites
ad lenitatem mores converterunt , atque a Vitae ratione tumultuosa , di i
festa traduxerunt ad eam , quae justitia magis, & mente regeretur, quam cupiditate, atque animi motibus pertu batis. Vel enim assidua contentione d bilitatis ultro e manibus arma excidebant e vel aequatis iterum, ac saepius repulsi viribus, infecta re cogebantur ab incoepto. desistere ; vel fracti adeo , ut vires, animique deessent ad res repetendas, humana, ac divina omnia victoris arbitrio permittebant, ne frustra vepugnando penitus interirent. Quare sublata dimicandi causa, quietem alis quam agere coegerunt feroces animos , atque vincendi cupidos: ac dum com