Jacobi Stellini C. R. S. in gymnasio Patavino ethicae professoris De ortu & progressu morum, atque opinionum ad mores pertinentium specimen

발행: 1740년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

quendi, ac sentiendi inusitato a communi sensu abhorrerent, ab se, praeceptisque suis avertebant eorum animoS, quos attentos maxime, sibique deditos habere debuissent. Deinde cum vitae leges ad ea principia redigerent,

quae dissicile ab iis percipi poterant,

qui multum non essent in rerum abstrusarum cognitione versati, vel du-hia saepe, & interdum etiam plane eommentitia deprehendebantur, recti, honestique vim infirmarunt, & evidemtiam infuscarunt, dum, quod simplex est, insitaque luce illustratum, consectarium csse voluerunt effati alicujus altius repetiti , quam oporteret, Vel arbitraria positione tantummodo nixi. Quemadmodum igitur ex hominum cupiditatibus se se occasione data evouventibus opinionum, & morum dimmilitudines, & conversiones ductae hactenus, & adumbratae sunt, ne quae cupiditates ingessere, confundantur cum iis, quae natura ipsa commendavit ;ita ex eorumdem mentibus usu rerum

expolitis, & apparatu instructis multiplici notionum se se identidem ing

102쪽

ferent, quibus varie temporibus variis formari mores coepti sunt; & fontes ii deprehendentur indicio certo , eX quibus praecepta omnia fluxerunt ; ne

purum id , ac liquidum existimetur, quod a lutulento saepe fonte haustum

est.

II. Ac vetustissima quidem institue dae vitae praecepta fuerunt exempla ipsa, quae oculis objiciebantur, aetate provectiorum. Natura enim ultro deferente rudes homines est fere sequuntur, quae fieri vident ; & inculto i genio, atque cupiditatibus oppido contractis instructi pro lege vitae facta parentum habent, quae nulla mentis o pera intercedente per sensus illabuntur in animum, in eoque perdiu inhaerescunt. Nam cum nemo plane oti sus esse possit , quod interiore motu perpetuo cieatur, incaci trahimur omnes ad imitandum studio nec opinantes ea, quae cernimus, qui modus est agendi facillimus; & cum eo sint se sus acriores, quo mens cessat magis ,& imagines, quae per sensus influunt in animum, eo distinctius, altiusque imfigantur , quo magis in Vacua veniunt;

103쪽

apropter quae species oculos impul runt semel, coram adsunt diu planae,& expressae, continenterque mOVent; ut eaedem sint cum incitamenta ad agendum, tum norma, ac regula, ad

quam dirigantur incoepta omnia. Quare multitudinem imperitam videmus eorum se se auctoritate fere tueri , quos imitandos ipsi fors obtulit, neque causam aliam afferre , cur quid probet, aut vituperet . facitam, quam quod idem laudent, aut vitio tribuantii, in quos tanquam in speculum i spicit; ut non immerito pater ille Horatianus praedicet servare se tradi- Serm. rum ab antiquis morem, cum propo-ς sitis alienis exemplis puerum a vitiis

absterrebat , aut faciendum quid jubens unum e iudicibus selestis objici bat . Nestor enim apud Homerum ob Iliad. ipsum id, quod olim viri longe for- ι tiores obtemperassent monitis suis, Achilli, atque Agamemnoni pers dere contendit, ut pareant sibi , desistantque a rixa foedissima: & obstinato A. ibidchillis animo, qui summo Graecorum in periculo praelio supersedebat , ea Oppouit, quae fortiter ipse, cum floreret G 3 aeta

104쪽

aetate, pro patria gesserat, ut ille ex his documentum caperet, quam turpe esset otiosum se suorum exitii spectatorem praebere eum, qui posset unus depellere. III. Proxima docendi ratio, quid homini facto opus esset, ex similitudia ne ducebatur animantium reliquarum , quae perfamiliares erant, & imaginem quamdam actionum humanarum praeferunt . Ab iis enim, quae gererent ipsi , quoa essent in vita agresti, & inculta paucissima, facile deducebantur homines ad ea consideranda ,. quae ex ipsa natura animantium , quibuscum plurimum versabantur , educta vi suapte in sensus ultro incurrebant. Tanto enim acutius ea dispicit, quae se extrins cus offerunt, quanto minus multis dustinetur , inque seipso minus est o cupatus animus. Quare excitata ab iis, quae saepe cernebantur , ratiocinandi vis rerum objectarum expositas maxime, & insignes notas inter se comparare, & facile, quod homini esset itii vita utile, collatione similium perspi& dieb. cere poterat. Sic Hesiodus ex fucorum more, qui labores apum ignavi abs

munt,

105쪽

munt ,eos esse Diis, hominibusque invisos arguit , qui cum aetatem traducant incites , ac desides aliena diligensia parta abliguriunt. Ex quo factum est, ut historiae animalium scriptores artem, in qua versantur , utilem esse perhibeant & cognoscendae rerum ira turae parti nobilissimae, & formandis hominum moribus. Est in Aeliani de animalibus libris, Gernerus ait, tem peramentum quoddam , & harmonia utriusque philosophiae moralis, & naturalis. Ab animantium enim natuta ;motibus, actionibus passim hominum

mores redarguit, & emendat. Τoler bilius , mi lausque animos commot

rum erat hominem conferri homini,& mutua sui generis comparatione , templisque incitari . At facta cum brutis collatione vehementissimum adhortandi , increpandique genus est. IV. Deinceps ex animantibus ad alias naturae partes progressio facta est; de leges obviae, quibus hae reguntur, ad cohibendas hominum cupiditates translatae sunt. Nam cum externa quisque antea cognosceret, quam

propria, ct sua, qui cupiditatum aestu G minus

106쪽

minus abrepti essent, aliena tradux runt ad corum moderationem , qui motibus animi vehementibus omnia conccdenda censuissent . Sic in Phoe- inissis Euripidis, ut Eteocles ab immoderata ambitione revocaretur, in is sidium vocat Iocasta solis, & noctis vices, & instrumenta ea, quibus CXaminatur rerum pondus, & magnitudo internoscitur . Quanto, inquit, satius fuit aequalitatem colere , quae socios sociis ligat, urbesque urbibus ξ A qualitas enim mensuras, ac ponderum se librantium momenta constituit ,& n meros definivit: & obscura noctis facies,' & solis iubar lege paritatis annuas explent Vices, Vincuntque, Vincunturque , at invidia vacant , ut usui hominum serviant socialiter. Quae quidem monem

di via non erat solum rudibus ingeniis accommodata, quia sensus ipse quodammodo fidem faciebat , sed etiam voluptatis ipsa per se plurimum affert, quod uno intuitu plura labore minimo cognoscenda objiciat, remque aliam ex alia nullo negotio deducendam offe

rat.

V. Verum cum similitudines hae s

107쪽

sorem aliquanto orationem poscerent,

atque praecepti vis expansa latius hebesceret, sensim praeceptum ipsum, &imago ea, qua veluti vehiculo in animum inferebatur, in unum coaluerunt, ut incitatum , ac vibrans acrius percelleret mentem , in eaque altius imprimeretur . Ex quo profluxerunt, quae par miae dicuntur , & translationes

sunt , ut Aristoteles ait , a specie ad speciem, eo jucundiores , quo brevi res , & contortae celerius . Si quis enim ex eo, quod Carpathii, leporibus in insulam importatis , frugibus calamitatem acciverunt, persuadere cuipiam velit , ut abs re postmodum nocitura abstineat, ac dicat, Carpathius leporem, monitum ea ratione oblatum Ocyus fertur , animo penitius infigitur , asse sumque vehementius elicit . Ita enim fere comparati sumus, ut cum impres.sionis vivacitate notionis evidentiam confundamus , eaque clarius intelligere nos arbitremur, quibus imaginandi perculsa vis acrius est : & quae novitate aliqua commendantur, ea stabili ra sunt ad diuturnitatem memoriae , neque vetustate ulla consenescunt. Qua

108쪽

re Aristoteles apud Synesium In Enco-mio Calvilli patoemias eleganter vincat antiquae philosophiae maximis in

conversionibus rerum humanarum aD flictae , ac perditae reliquias propter brevitatem , atque dexteritatem ex in teritu elapsas. VI. Sed cum nescio quo fato cor lupisoni propiora esse soleant , quae utiliora sunt , paroemiae hae , quae cum minus homines ingenio fiderent , a rebus familiaribus depromptae id issum habebant obscuritatis,i quod excitare mentes admiratione aliqua captas ad attentionem posset in ea paulla tim , quae Vocantur aenigmata, degenerarunt, atque obscuritate sua popularia ab se pervestigandi studia deterruerunt. Ejusmodi quaedam ex Aegypto deportata sunt a Pythagora, cujus praecepta pleraque non admodum a Hieros'

phicis Aegyptiorum litteris distare Pl

In lib. rarchus ait. Sunt enim oraculorum Gες Ji milia, quae, quidquid accidisset , a - tea praedixisse videri propterea pDte rant , quia cum nihil explicare , definiteque significarent , in illa quadrabant egregie senως omnes , etsi maxi

me Diuitig Corale

109쪽

me dissidentes. Haec autem vel de imdustria conquisiverunt , ut se populo venditarent , & quae saepe vulgaria proserrent , ex consilio Iovis detulisse

quodammodo viderentur , ac vulgus , quod ea fere magis admiratur , quae minus intelligit , nunquam non indigeret interprete ; Vel cum pauca iam dum perspecta haberent , ea contui runt inter se , quae nullo modo com gruere poterant . Rebus enim permultis exploratis est, ur, quae maxime conveniunt inter se, deligi possint, ne altera alterius in locum invita, re

pugnansque substituatur : & cum rei cujusque non una sit quasi facies, sed innumerabiles aliis aliae obvelatae, sagacitate quadam admirabili retegantur Oporint , quae singulis in rebus delia

tescunt qualitates Omnes, ut ea , qua res unaquaeque cum altera congruit ,

optime dignoscatur. Hinc in iis pra furtim , quae longe distant inter se , pervidere similitudines, Aristoteles es.se praestantis ait, & solerter collineam iis ingenii. VII. Ut autem ingenio acuti , a que etiam ambitiosi se se ex iconibus

c. II.

de re

Poet. c. 22.

110쪽

bus ad paroemias , & involucra tenebricosa contulerunt ; ita mitiores animo , qui suavitate magis Oratio nis , quam aculeis delectabantur , ad

apologos progressi sunt : & cum illi

sententiarum reconditarum tenebris audientes implicarent, hi narratione facili sermone explicata jucunde ten bant , ac leviter occupatos, dum iis non ferarum solum, sed & arborum congressus , atque colloquia propon bant. Quo sane artificio id consecuti sunt, ut quod homini acerbum esset, ac molestum in se, suique similibus intueri , lubens , oculisque irretortis perspiciat in iis , a quorum natura procul abest; ac interea dum ipsa cupiditate non repugnante in iis, quae longe distant a se, contemplatur exempla cupiditatis, atque stultitiae , quid ex usu sibi in vita sit, aliud agens in Op. intelligat . Sic accipiter apud Hesi Dkςb dum, clum lusciniae illudit , quod etsi

canora sit, in eam tamen Vitae , ac necis potestatem habeat, monet , imprudentem illum esse, qui cum potentioribus contendere velit; quippe quem praeter ignominiam , acerbitates , ac dot

SEARCH

MENU NAVIGATION