장음표시 사용
11쪽
IL CONsu LTATIO mam ignis, qua tot iam annis undique conflagrat orbis Christianus. Simultatum, odiorum, ambitionis , & avaritiae, quibus cupiditatibus toti rapimur in ea, quae sunt huius mundit Incendium invaluit, occupavit universum mortalium genus, regnat flamma victrix. Sola Domini vox potest eam dividere , sic ut praecipua pars ardoris feratur in Deum; quod superest, in proximum ; irae, libidini, ambitioni, nihil tribuatur. Ita fiet , ut Dominus concutiat desertum nostrum incul , horridum, noxiisque animanti-m. Nam id purgari non nisi Domini voce concussiam. venatoreS cornua, quibus feras e lustris excitent. Mala bestia est
aper, sed peior est avaritia. Mala bestia est ursus, sed peior est luxuria. Ma- .la bestia est leo , sed peior est crudelitas. Mala bestia est vipera, sed peior invidia. Quod si Dominus sua 'odignetur concutere omnes deserti nostri latebras, per veram poenitentiam & confessionem, fiet ex sterili agiferum, ex obscuro lucidum , ex invio
12쪽
DE BELLO Tu RCleo. 13 invio pervium, proque noxiis bestiis pariet nobis cervos alatis pedibus,qui sitiant, non ea , quae sunt huius mundi , cumque mundo praeterfluunt, sed fontes aquarum alientium in vitam
aeternam. Tunc revelabuotur nobis
obscura saltuum, ac discussis pravis cupiditatibus, quae militant adversus spiritum, resectis dogmatum dissidiis, ex deserto fiet templum Domino dicatum , in quo concordibus animis, eadem voce, omnes instauratori suo dicent gloriam. Haec omnia quo mi- nus fiant, in culpa est non Dominus, sed nos, qui velut aspides surdae ad vocem Domini sapienter incantantis,
obfirmamus aures, alteram admoVentes terrae, alteram cauda obturantes. Quia terram amamus, non audimus
coelestia: quia scripturam ad carnis af, sectus detorquemus, etiamsi quid audimus , nobis ipsis inutile reddimus. At, qui fieri poterit, ut nobis aperiantur aures ZNam & hoc Dei munus est. Sacrificio placandus est, ut aures aurediendi nobis adaptet. Eoque clamat:
Adferte Domino, filii Dei, adserte Domino
13쪽
a CONsu LTATIOmino filios arietum , adferte Domino gloriam & honorem, adferte Domino gloriam nomini eius. Adorate Dominum in atrio sancto eius. Filii Dei professione quidem sunt omnes, per my sticum renati lavacrum , tametsi vox haec peculiariter appellat eos qui in Α-postolorum vicem successerunt. Hos
alloquitur Propheta : Si vere filii Dei estis , adferte quod sitit, quod amat, ob quod assidue clamat Dominus. Quid adseremus λ filios arietum. Sitis ipsi arietes, & idonei gregis dominici
duces, imitantes principem pastorum Iesum, videlicet insignem illum arietem, quem Abraham vidit haerentem in vepribus. Ille semet immolavit patri ; immolate & vos Domino membra vestra, quae sunt super terram , ut vestra doctrina, piisqi moribus, of ratis agnos spiritu masculos , & arietum filios : afferatis autem non vobis, sed Domino, cuius est grex. Pharisaei obambulabant per mare, & aridam , ut adducerent proselytos. Verum eos
non offerebant Domino, sed sibi. Ita dilatada est ditio Christiana, ut offeramus
14쪽
DE BELLO Tu RCIco. asmus non canes , aut sues, sed filios arietum eosque non in nostram gloriam aut emolumentum vertamus, sed
ut ministri fideles offeramus Domino. Alioqui clamabit: Multiplicasti gentem , sed non magnificasti laetitiam. Huic igitur terque quaterque adserte, filii Dei, filios arietum, non quaerentes quae vestra sunt, sed quae Iem Christi. Nodum attigit Psalmus, unde propemodum omnis populi pernicies ori
tur. Nec ea vox tantum pertinet ad primarios ecclesiae ministros , verum
etiam ad principes mundanos. Talis enim fere populus est, quales sunt principes , quanquam interdum S ob populi merita, dominus patitur regnare hypocritam. Quandoquidem nullus hypocrita perniciosior ecclesiae, quam qui pastorem pro sessus agit tu pum, aut regem professus agit tyrannum. Omnis quidem hypocrisis invisa est Christo veritati, sed hac ut nulla nocentior, ita nulla Deo invisior. Ergo, vos filii Dei, favete gloriae Dei, ac vestrum esse ducite, quicquid
illius est. Si quid per vos agit Domi
15쪽
is CoNsu LTATI nus , ne vertatis in vestram superbiam
aut quaestum , sed adferte Domino gloriam & honorem. Non hic satis est; adserte gloriam nomini eius. Α- mat hostias, sed in illis vult honorari nomen suum: quod impiis Christiano.
rum moribus dehonestatur, & conviciis afficitur inter gentes. Adorate Dominum I non opes , non imperium ,
non huius mundi pompas, sed Dominum. Quicquid nobis Deo charius est, hoc adoramus pro Deo. Ubit Non solum in templis manu factis , quae patent & piis & impiis, sed in atrio sancto ipsius, hoc est, in pura sanctaque conscientia. Nam hi demum veri sunt adoratores, qui in spiritu ado-
qui lignum crucis adorant osculo, qui ad Christi imaginem procidunt, qui ad eucharistiam provolvuntur, qui ad nomen Iesu flectunt genua : sed nonitae multi sunt, qui adorant illum in atrio ipsius, per lpiritum sanctum aedificato. Id si fecerint monarchς, si pon-χifices , si caeteri primates Reipublicς, Dominus abunde effundet in populo gratiam
16쪽
gratiam suam. Hoc est enim quod dicit sermo propheticus : Dominus diluvium inhabitare facit, & ipse semper
nobiscum manens, sedebit rex in aeternum. Beatus cui imperat ille rex. nec enim suos deserat in aeternum. Hoc
protectore non est quod metuat populus , licet imbellis ac pusillus. Dominus ipse, virtutem dabit populo suo:& si maledicat illi totus mundus , caedes ac bella minitans, dominus tamen benedicet populo suo in pace , quam
mundus nec dare potest, nec aurerre,
nisi sibi quis auferat. Ne igitur obsurdescamus ad toties vocantem Dominum , qui nunc denuo vocat nos per Turcarum,licet non insolitam, truculentiam. Et hoc inexcusabilior est nostra surditas , quod toties inclamati non expergiscimur. Gens barbara, obscurae originis , quot cladibus anfiixit populum Christianum 3 quid immanitatis in nos non exercuit 3 Quot civitates , quot insulas , quot provincias ademit Christianae ditioni 3 aquanta latitudine , in quantas angustias detrusit nostrae religionis impe
17쪽
18 CONsu LTATIOrium Mamque prooemia rerum eo spe- stare videntur, ut ni dextera Dei protegat nos, brevi quod reliquum est orbis Christiani videatur occupatura. Haec si fortuito gererentur , tamen Christiani pectoris esset, uni cuilibet membro dolenti totum rei Christianae
corpus condolescere: nunc vero quum
indubitatum sit, tam late patens imperium, non illis virtute partum, sed nobis nostrum , ob merita nostra, diminutum ; non solum ingemiscendum est omnibus, qui favent Christiano nomini, verum etiam opitulandum est fraternarum nationum calamitatibus , quae praeterquam quod ob religionis contubernium omnibus nobis communes haberi debent, perieulum est ne re vera fiant communes omnium. Tunc tua res agitur pariescam proximus ardet, imo tunc totius civitatis res agitur, quum quamcun-cunque domum attigit incendium. Opitulandum igitur, sed bifariam, si vere studeamus malum depellere. Parandum est quicquid ad tam dissicile bellum pertinet, sed prius illud paran-
18쪽
d um, sine quo nihil proficit apparatus ille. Frequenter arma mota sunt in Turcas , sed hactenus parum successit nobis, sive quoniam non abiecimus ea , quibus offensus Deus sic immittit Turcas in nos, quemadmodum olim AEgyptiis immisit ranas, cyniphes, &locustas. Sive quia victoriae spem in nostris viribus collocavimus, sive quia non Christi negotium egimus, sed adversus Turcas animo Turcico pugnavimus. Hortatur itaque res ipsa, ut de utroque apparatu non nihil differamus , si prius nobis persuasum fuerit, Turcas, non sua pietate, non sitia virtute , sed nostra socordia potissimum huc usque crevisse. Primum enita Turcarum nomen adeo fuit ignobile, ut vix apud ullum veterem reperiatur,
nisi quodUinius libro sexto, capite septimo, inter Tuffagetas &Arimplietos, qui ad Rhiphaeos pertinent montes, commemorat Turcas, qui tum incoluerint usque ad solitudines, saxosis vallibus amnes. Nec P meonius ς-la illos aliud quam nominat. Tanta erat illius nationis obscuritas, a qua
19쪽
prosectos probabile est , qui nunc
per tot opulentas ac spaciosas regiones ambitiosae crudelitatis pomeria protulerunt. Nominat illos & Cyprianus in libro de duplici martyrio, veIuti iam tum Caesarei nominis devotos
hostes. Sunt eruditi quidam, qui pro
Tuscis, quos Ptolomaeus in Asiatica Sarmatia recenset, existimant legendum Turcos sive Turcas. Quis enim scriptorum alius Tuscos posuit in Asia' Sed de nomine non erit interim controversia. Hoc genus hominum, cuius immanitate tot seculis affligitur& atteritur res Christiana, sicuti complures autumant , a maris Caspii littoribus, in Persiidem, Asiamque minorem eruperunt, idque ante annum ab hac aetate nostra septingentesimum: nullo certo duce, sed vagi, pa- Iantesque latrociniis verius quam bello, provincias depopulabantur. His
artibus exercitati , reperere conductorem Machumetum Sarracenorum
principem, dignum, ut aiunt, patella operculum. Sub huius aspiciis re semel atque iterum feliciter gesta , a stipendiaria
20쪽
DE BELLO Tu R CICO. 2rdiaria servitute ad imperium adiiciunt animum , adortique Saracenos Ma chumetum acie profligatum obtruncant. Hinc Turci ci regni primordia. Summa rerum delata est ad Trangoli- picem Mucaletum , prius Turcarum ducem: is accersita Turcarum aliorum manu, per nepotem Cucumetium invadit Arabiam,per alterum nepotem Asanum Mediς regiones impetit , adversus Romanos conflicturum. QAum per neutrum nepotem res successisset, per Alcimum fratrem denuo Romanos invasit. Quae res quum illi non prorsus infeliciter evenisset, paulo post quaesita adversus Romanos occasione, Trango lipix Asiam omnem ad Euxinum usque mare partim redigit in suam ditionem, partim depopulatur. Sed rursum virtute Gallorum res Turcicae vehementer accisae fuerunt, donec existeret Otho manus ab hoc Solymanno , qui nunc rerum potitur, decimus, iuxta quorundam supputationem , vir obscuro loco natus, ac
parentibus rusticis, sed ad latrocinia factus. Is per occasionem seditionum