Des. Erasmi Roterodami Consultatio de bello Turcis inferendo

발행: 1643년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

41쪽

L CONSuLTATIO liceret cuivis occidere Iudaeum : quod tamen si quis audeat, non effugerit poenam legum civilium. At magistratus Christianus I udaeos punit, si quid delinquant adversus leges publicas, quibus sese submiserunt; ob

diversiam religionem non occiduntur,

eo quod religio Christiana suadetur,

non cogitur, & inseritur, non obtruditur. Hoc autem ius quo puniuntur

Iudaei quemadmodum Christiani, habebant olim ethnici principes in Christianos , & nunc haberent Turcae, si, quod Deus avertat, sub illorum ditione legitime viveremus. Proinde misere se fallunt, qui se credunt recta subvolaturos in coelum, si contingat in praelio adversum Turcos cadere. Nisi pura sit conscientia, nec si pro Christo cervicem porrigas ad idololatriam vocanti tyranno, in coelum pervenies. Porro tanta fuit priscorum ecclesiae praesulum mansuetudo , ut ne

relapsos quidem Iudaeos vellent plecti supplicio capitis. Id perspicuum est

ex distinctione de c5secratione 4. cap. plerique ex Iudaeis. Quum enim Sise- mandus

42쪽

DL patro Tu R CICO. -3 mandus rex comperisset, multos Iu

daeos , qui detestati priorem impietatem , professi fuerant fidem Christianam , non solum relapsos in veterem blasphemiam , verum etiam abominandos ritus Iudaicos exercere, circuncisis liberis ac servis suis: Consuluit ecclesiae praesules, quibus modis hoc immane scelus corrigendum esset.. Responsum est illi , ex decreto concilii Toletani decimi, Tales Iudaeos pontificali autoritate correctos , ad cultum Christianae dignitatis revocan'

dos esse, ut quos propria voluntas non emendabat, animadversio sacerdotalis coherceret: liberos a parentum

consortio separandos , servos pro iniuria corporis libertate donandos. Iam costat, sacerdotes nullum habereius occidendi quenqua. At nunc blas . phemia in Christum ac virginem matrem , etiam sine relapsu punitur supplicio plusquam capitali, &in haereticum errorem prolapsus traditur incendio, etiamsi non accedat crimen blasphemiae. Berengarius autem in tam abominandum errorem revolu-

43쪽

diaeoni dignitas illi sit adempta. Exuritur & Christianus in paganismum revolutus. Sed justius erat, Iudaeum exurere, qui adulta aetate, catechismo edoctus , sponte Christum professus est , quam qui infans & insciens baptizatus. Haec eo spectant, non ut repraehendam hodiernae consuetudinis se- veritatem, fortasse necessariam, sed ut ostendam, ecclesiam, quo magis vige-

bat in ea germana pietas, hoc magis a bellis & capitalibus suppliciis abhor- ruisse. Divus Ambrosius probat in Cς- sare, quod barbarorum incursionem ab Italia depulerit, nec aliter probat, ni si eum fide & religionis amore sumantur arma: quanquam, inquit, hoc non est evagelicae perfectionis. Vides, quam circumspecte, quamq; contanter bellum approbarit. Verum ut omne gladii ius prophanis principibus

ac magistratibus adimere, nihil aliud est, quam universum reipubl. statum subvertere, civiumque fortunas ac vitam facinorosorum audaciae prodere, ita nullo bono exemplo fieri potest, ut

44쪽

DA BELLO Tu RCico. ssacerdotes non dicam bellum gerant ipsi, sed bellicis negociis implicentur Deo militant, nec implicari debent secularibus negociis. Bellum autem adeo res est secularis, ut propemodum sit ethnica. Quod si fas est sacerdotibus praeliari, fas sit & carnificem age.

re. Nunc quum pontificum constitutiones arceant sacerdotem a medicando , qua fronte admittitur ad bellaniadum , cum medici studium & ars sit servare, bellatoris occidereὶ Exemplum autem de depellendis morbis,

non per omnia congruit rei propositae. Nam pharmacis uti, cum nullius iniuria damnove coniunctum est, at qui

bello rem gerit, sic ab sese depellit iniuriam , ut aliis moliatur exitium.

Quod si bellum parum iustis de causis

sicipitur, aut secus quam oportet g ritur , ni bilo magis probandum est, quam si quis morbum maleficis artibus depellere conetur. Quin & illud in disquisitionein vocatur, an qui sibi male conscius , agnoscit morbum ab irato Deo immissum , fas sit concessis

remediis morbum depellere , quum

45쪽

6 CONsu LTATIO interim haereat in proposito eadem perpetrandi quae perpetraverat. Videtur enim is manifeste repugnare divinae voluntati. Sed ut hoc donetur, licere cuique, secundum primum naturae ius , suam tueri incolumitatem qualicumque spe correctionis, etiamsi ob curatam valetudinem non incurrat novum crimen, tamen constat, illum gravissime peccare, quod Dei

misericordiam ad emendationem vitae sollicitantis respuit, seseque in summum discrimen coniicit, ut non modo non levetur morbo, sed gravius etiam malum sibi accersat. Nam arbitrari, medicorum arte morbum depelli posse invito Deo, extremae impietatis est. In simili statu sumus, si,

quum agnoscamus, nosT urcarum incursionibus ad vitam emendatiorem, ad mutuam concordiam sollicitari, tamen in sceleribus nostris persistentes , existimamus, nos irato Deo , viribus nostris calamitatem posse depellere. Quod si violata fide iusiurandi foederumque Turcas lacessimus, perinde facimus, ac si groti remediu

46쪽

Da BELLO Tu RCizo. 7 non a medicis, sed a maleficis petamus. Proinde quemadmodum fidele consilium dederit aegroto, qui illi suadeat, ut inprimis se Deo reconciliet, agnoscatque Dei manum quam promeritis mitiorem, imploretque Domini misericordiam, sumpto proposito correctionis : ita salubre consilium nunc dederit Christianis princi

prius quJluadeat illis, ut, priusquam

a Parma procurrant, ea submoveant,

' quibus offensus Deus Turcas toties nobis immittit. Alioqui si nobis nostris viribisi promittamus victoriam quid aliud quam nos ipsos fallimus,

ac numinis iram magis ac magis in nos exacerbamus, Deo repugnantes verius quam ipsis Turcis ξ Non est au-,tem necesse, ut ea commemorem,

quae Deum avertunt a nobis. In se quisque descendat, ac domi reperiet affatim. Conclusit rursus Deus omnia sub peccatum, ut omnium misereatur. Alius aliis laborat vitiis , alius apertius malus est, alius tectius : Omnes tamen egemus Dei misericordia. Quae tamen praecipua sunt & evidentissima

47쪽

8 CONsu LTATIOtissima, maxime dissimulantur. Quae sunt illa Z Utinam in pauciores cad rent quae dicturus sum invitus ac do-Iens s utinam in nullos 3 Ecclesiae pastores, immane, Quantum de ei a runt ab arcsetypo suo Quam hic omnia vitiarunt tinearum pessimae, ambitio quaestusque I Dein quot annis vidimus .externos erincipes irre con- iliasilisus odiis ant ρς sede .cςrtare rPro Helena decennio bellum actum est inter Graecos ac Troianos. At pro Helena Mediolano , quanto diutius conflictatum est 3 Quid malorum non

est passa Italia 3 Quibus non malis a Dficta est Gallia Z Flent etiam victrices regiones. Belli, quod nobis tot annos fuit cum Gelciis, mysterium satius est non attingere: nimium est quod sensimus : ac ne singula persequar, quae regio superest, ubi non incredibili rerum, caritate premitur tenuis plebecula. u- hi nunc verae fidei, ubi Christ ianae charitatis, ubi pacis & concordiae vestigia 3 Quo unquam saeculo plus licuit fraudibus , audaciae, rapinae, Mimpost uris r Et interrm ceu germani Chri-

48쪽

DE BELLO Tu R CICO. 3 mi Christiani Turcas detestamur. Si nobis succedere cupimus, ut Turcasa nostris cervicibus depellamus , PCiuste terrimum Turcarum genus ex alii in is nostris exigamus, avaritiam , ambitionem , dominandi libidiuem, nostri fiduciam , impietatem, luxum, voluptatum amorem , fraudulentiam,

iram, odium, invidiam, & tu his gla- dio spiritus iugulatis , sumamus ani-

mum vere Christianum, atque ita si res

postulet sub sexillis Christi, militemus adversus Turcas homines , &eodem propugnatore vincemus. Hoc enim promisit in Levitico, sed legem servantibus : persequemini inimicos vestros,& corruent coram vobis: persequentur quinque de vestris centum alienos, & centum de vobis decem milia. Tum autem fuerit Christo gratissimus triumphus, si hoc egerimus, non tam ut illos occidamu S, quam ut eos in religionis ac pietatis consortium adiungamus. Tales victorias amat, qui gaudet servatoris cognomi- ne, qui lic occidit ut vivisicet, sic vulnerat ut sanet. Pium, deoque gratissi-C mum

49쪽

N CONsu LTATIO anum est homicidium , sic iugx re Turcam, ut existat Christianus: sic d licere impium, ut exoriatur pius. Hic igitur sit scopus unicus , hoc praeci-

puum studium , ut Christi ditionem

augeamus potius quam nostram. Alioqui iugulare Turcas quid aliud est

qua orco litares Possidere quod Turca possidet, imperare quibus imperat, nec aliud spectare, superbiores nos & avariores reddere poterit, feliciores non poterit, ac periculum fuerit, ne nos degeneremus in Turcas citius, quam ut illos ad ovile Christi aggregemus. Quisquis considerat praeter Syriam ac Palaestinam tot Graeciae regna , tot Asiae minoris provincias , in quibus olim per Apostolos praedicatum est euangelium, nunc propem O- dum desolatas esse, ac barbarorum tyrannide premi, qui fieri potest, ut' non totis praecordiis indolescat, optetque Christi nomen, quod nunc in

angustum videtur contractum, per universum terrarum orbem agnosci, celebrari, adorari , iuxta Psalmum, ut viiversas nationes variis linguis, sed

concoris

50쪽

concordibus in eodem templo, hoc est, in unitate ecclesiae, redemptori suo canere gloriam. Nam beatus Paulus nobis spem bonam concedit, fore, ut aliquando Iudaeorum pertinacissi.

itia natio ad idem ovile congregetar. unicum pastorem iAuseu Quanto magis id speran- sum de Turcis , reli uitque barbaris

naira Tibiis,' duarum, ut udio , nulla colit idola,1ed dimidi tum habenti tosti m basiem tam pauci discipuli potuerunt sub Christi iugum mittere, non aliis instructi prς- sidiis, quam fiducia erga Deum , &gladio spiritus, quidni nos idem auxiliante Christo possimus, qui praeter

. monarchas Christianos tot habemus theologiae doctores, tot egregios prς- sules , tot cardinales, tot euangelicae perfectionis profestares Non est abbreviata manus Domini, nisi nos illius gratiar defuerimus. Exitus totus

negotii pendet ab illius nutu qui dixit: Sine me nihil potestis facere. Illo protectore, unum fugieri mille: illo averso, nihil profuerit quamvis nume--. C 1 rosa

SEARCH

MENU NAVIGATION