장음표시 사용
31쪽
nos in funesta praelia coniecie., Si quidem & hosti servanda fides. Nec meliotrium' madorutae si re causa fuit Zizimus Paeta itae frater veneno peremptus, qui bello captus a Rhodiensibus quum in Alexandri sexti pontificis manus veniit et, Carolo Gallorum regi postulanti datus est, sed prius dato veneno , quo mox periit priusquam Mediolanum perveniss et,
si modo non fallit publica suspicio. Si ipsi concordes , si purgatis animis sub vexillis Christi , illius unius auxilio freti, legitime bellum gessissemus cum Turcis , haud quaquam in tam angustum esset contracta ditio Christiana. Sed hisce de rebus suo loco copiosius Interim mihi paucis rixandum est cum
duplici hominum genere, quorum alteri perperam ad bellum Turcarum inflammati sunt, alteri perperam dehortantur ab armis inTurcam movenis dis. Nam utrique mihi videntur diversa quidem ratione, sed pariter ta
men peccare. Ut enim non omne cum
Turcis bellum legitimum ac pium est, ita incidit ubi non obsistere Turcae,
32쪽
Da BELLO VuRCIC o. unihil sit aliud ciuam rem Christianam immanissimis hostibus, ac fratres nostros illorum indigna servitute pressos deserere. Quum imperita multitudo
Turcarum nomen audit, protinus
concipit animo graves iras, & ad caedem inflammatur, canes & Christianae nominis hostes illos vociferans: non reputans, illos palam tu esse ho
expendens. an legitima sit belli cause, inremo an expediat arma capere, &hostem lacessere truculentius Levitu-xum, nec cogitans, nullos esse perniciosiores hosses, quam impios principes, praecipue sacros, postremo non animadvertens, interdum Deum nostris sceleribus offensum, ad emendandos nos abuti barbarorum immanitate. Atque interim pinguntur nobis exempla Turci audelitatis. -Atqui
eaos nos admonere deberet, quam
aegre sit omne bellum cum quoquam suscipiendum. Nam hic est omnium bellorum communis ludus, quibus Christiani cum Christianis tot iam anuis impie conflictamur. Execramur B s in ta-
33쪽
3 CONsu LTATIO in tabulis immanitatem , sed asperiora patrata sunt in Aspera, non a Turcis, sed a nostratibus, plerisque etiam amicis. Nimium recens est eius calamitatis memoria , nihil est necesse , ut hocli ulcus refricem. Ergo si talia picturarum argumenta nobis vere dispicent, abiicienda est nostra temeritas , quatam facile procurrimus ad arma. Crudelius enim est quod Christiani faciunt Christianis , etiam si sint, quae fiunt, paria. Quale vero spectaculum
ς βος, si in tabulis expressa subiiceretur
oculis hominum , quae annis quadraginta Christiani pa trarunt in Christia nos Z Tantum adversius eos, qui nihil aliud clamant quam bellum in Turcas , bellum in Turcas. Nunc cum illis agam, qui in diversiam peccant partem , errorq sertassis speciosior aednihilo minus pernicioso. Sunt enim qui in totum existimant Christianis interdicium bellandi ius. Quam opini O-nem arbitror absurdiorem, quam ut sit refellenda : tametsi non defuerunt, qui
hinc mihi calumniam struerent, quod in lucubrationibus meis plurimus sim inlau-
34쪽
in laude pacis, ac bellorum detestatione : sed mea legunt integri , vel tacente me perspiciunt manifestam sycophantiae imprudentiam. Doceo, bellum nunquam suscipiendum , nisi
quum tentatis omnibus vitari non potest, propterea quod bellum suapte natura res sit adeo pestilens, ut etiamsi a
iustissimo principe , iustissimis de causis suscipiatur, tamen ob militum ac ducam improbitatem, fere mali plus adferat quam boni. Plus ausus est divus Bernardus, qui mundanam militiam appellat malitiam : mundanam autem appellat, quoties ambitio , ira, aut praedae spes ad arma pr ovocat: ibi
qui cadit, inquit, perit in aeternum, qui occidit & vincit, homicida. Nunc cum his ago, quibus placet Lutheri
dogma, quo censet, eos qui belligerantur cum Turcis, rebellare Deo per illos nostra scelera castiganti. Eam sententiam huiusmodi elogio notarunt
theologi Parisienses. Haec propositio uni vel taliter intellecta est false, nec sa cris eloquiis conformis Falsitatem impinguat, non haeresim; nec simplici-B 6 ter
35쪽
3s Coessu LTATIO ter damnant , sed in universum n gant esse veram. Se tientes, ni fallor, pro causae circumstantiis bellum interim recte cum Turcis suscipi, interim secus. Quod autem ad scripturas attinet, extra controversiam esse, olim Hebraeos, autore Deo, cruenta bella gessisse cum Allophylis, quin ipsum etiam Mosen auxiliantibus Levitis 13. milia suae tentis trucidasse, ob vitulum conflatilem. Sed hic dubitat aliquis, an hoc ius transierit in Christianos, praesertim cum Hebraei fere non nisi peculiari iussu numinis bella susceperint. Caeterum si quis in totum Christianis adimat ius belli, idem magistratibus oportet adimat ius puniendi nocen res. Nihil enim est ali ud. bellum quam punitio multorii per multos, si male
ncium alia ratione corrigi non Pollit.
Sed euangelium licet adulteram dimiserit, nmquam tamen legitimum ius adimit magistratui, tametsi nusquam aperte comprobat. Caeterum Paulus gladium, qai portatur ad vindictam malorum, laudem bonoram, videtur
approbaro, Quod si qeis tergiverse
36쪽
Da BELLO Tu RCIco. 37tur, Paulum illic loqui demasistratia ethnico , cui voluerat a Christianis obtemperari , ne scandalum praeberent euangelio, si viderentur reipublic. statum & ordinem perturbare, responderi potest, quoniam nec inter Cnristianos aliter potest servari reipub. tranquillitas, opus esse prophanis magistratibus , qui metu mali cohibeant scelerosos, qui legibus ac monitis non obtemperant. QiIam potestatem si concedimus magistεatui , belli quoque ius monarchis concedamus, oportet. Quanquam illud certissimum arbitror, omnia tentanda potius quam. inter Christianos bellum oriatur, nec prorsus suscipiendum, nisi frustra consumptis omnibus remediis vitari non potui, etiam si causa sit tum gravissima , tum iustissima. Nam si libido dominandi, si ambitio, si privatus dolor , si vindictae cupiditas bellum persuasit , latrocinium esse constat, non
bellum. Et quanquam Christianorum principum praecipuae partes sunt bella
gerere, tamen non oportet rem O
mnem periculosissimam suscipere sine
37쪽
n38 Coessu LTAT Iocivitatum & patriae consensu. Qiaod si necessitas inevitabilis huc hortatur, ut omnino bellandum sit , Christianae mansuetudinis est, viribus totis adniti, ut bellum quam inime multo
corripiat,&quantu po te Irim ni ita ianguinis iactura quam ocissime finiatur. Laudatur enim hoc nomine Tneoa sius Imperator, & laudatur a viro laudatissimo Ambrosio, quod a communione sacramentorum abstinuerit, eo
quod hostibus in bello caesis victoria
cruenta contigisset. Atqui Romani pro numero caediorum hostium , statuas ac triumphos splendidiores decernebant. Nec Ambrosius qui factum
hoc praedicavit in Theodosio, bellum quamlibet necellarium iustumve probat, nisi adsit animus religiosus, to-:l tam victoriae fiduciam in Deo collo - cans, nec aliud spectans, nisi reipubl. tranquillitatem. Quidam nobis perconctantibus , qui consistere possit respubl. Christianorum , si nulli sint
qui legibus& armis protegant , muta a percontatione respondere solent,
38쪽
DE BELLO Tu R CICO.Christiana, quum nec magistratus haberet prophanos, nec arma, nec tormenta 3 Verum ut talibus initiis expediebat exoriri ecclesiam, ita nihil ne-ς esse est ut perpetuo sit idem rerum
status. Crevit miraculis, quae nunc requirenda non sunt. Quanquam ecclesiae tranquillitatem tum temporis utcumque tuebantur e thnici magistratus. Neq; enim cuivis tum licebat Christianum occidere. Porro quod attinet ad Lutheri rationem; Si ideo non est fas Turcis obsistere, quod per illos Deus castigat suorum malefacta, nec in morbis licebit accerseri medicos , quod Deus & morbos immittat ad purgationem suorum. Quin ad idem abutitur Satanae malicia, cui tamen iubemur resistere. Fas est igitur M
& Turcas depellere, nisi Deus evi-lldenti signo id fieri prohibeat. Quan squam, si nos ad bellum extimulet non reipubl. Christianae tranquillitas , sed latius regnandi libido , aut opum cupiditas , aut similis aliqua causa, aut si
nostris freti viribus magis quam Dci. praesidio cum illis congredimur, aut si prae-
39쪽
si praeter conventaueliquet, bellum irato Deo suscipi. Addam & illud : Si
Deus toties in nos immittit Turcas, ut ad vitam emendatiorem provocer, nosque paramus arma, nec ea corrigimus , quibus offensus Deus nobis immittit barbarorum immanitatem, infelicibus auspiciis bellum geremus. quod hactenus evenisse perspicimus, vereorque ne in posterum atrociora videamus, nisi toto pectore convertamur ad Dominum, eique sacrificium offeramus , quod ostendit nobis Psal mus. Sed , obiiciunt aliqui, ut fas sit. Christianis adversus Christian Us bellum gerere, adversus Turcas non licet, quod Paulus neget est e suum, de
his qui foris sunt iudicare, satis habere si de his qui intus sunt iudicet. Sed Turcae foris sunt, nec ad ecclesiam pertinent. QAod si nobis fas est occidere Turcas , quur olim ecclesia non armavit se adversus gentes tam immaniter civientes in professores
Christiani nominis 3 Atqui Augustinus ne tum quidem id fieri volebat, quum nostri numero & opibus essent
40쪽
DE BELLO Tu RCIC o. 4rillis superiores , intercedens etiam pro quibusdam qui Christianos occiderant, ne per Imperatorem assicerentur supplicio : nec aliam adfert causam , nisi quod ea ratione martyrum esset obscuranda gloria .Legimus, imperatores idololatras crudelissime servisse in fortunas & corpora Christianorum, sed Christianos armis se tutatos, aut vindictam molitos, nunquam
legimus. Unico fugae praesidio sunt usi , quod illis Dominus indulserat. Quanquam non desunt autores, quorum est Tertullianus, qui censeant, fugam non simpliciter concessam, sed ad tempus divino quodam rensilio permissam , ut quoniam pauci adhue erant euangelicae doctrinae praecones, illorum suga latius spargeretur Euangelium. Quo per orbem disseminato. fugere negandi genus erat. Quod si
fugere non licet, mi aus licet ad arma procurrere. At Christianorum vulgus perperam existimat, cuivis licere Turcam non aliter occidere quam canem rabidum , non ob aliud , nisi quia Turca est. Quod si verum effer, liceret