De idololatria politica, et legitimo principis cultu commentarius. Auctore Ioanne Filesaco theologo Parisiensi

발행: 1615년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

IO DE IDOLOLATRIAmani, in Novella Alexij Comneni. Quis non

meram Idololatriam expressam aduertat l. s. Cod. de diuers rescript. quae est Imperatorum

Valentiniani, Theodosij Arcadii, alioquin piorum Principum , Sacrilegis instar est, severquibuscumque adminimationibus, Pel dignitatibus promulgandis diuinis obviare beneficiis. Quid l. Io. Cod. de legib. 3c Constitui. iis verbis: Omnes Iegibus regantur , etiamsi ad Diumam domum perti-

nrant.Innuunt autem Imperatoriam familiam.

Eodem pacto Nouellae Theodos. tit. 2I. Inscriptio. Quin 3c in subscribendis rescriptis, vel mandatis adhibeant formulam Manu Di-wna. Novell. Theodosij tit. 26. Idem Nouella Maioriani. Et miramur dum haec legimus in Novella Anthem ij A. tit. I. Iulia quaedam preces noctris fundit altaribus. Sunt alia id genus quam plurima in iure quae praestat omittere, & unico absoluam Iuliani Antecessoris Constantino politani loco, in fine Novellarum, quas Lati- .nas iacit, Constitutione I 28. In eadem Constitutione, finiuntur Nouella Constitutiones qua Oct dicem Diuini Numinis Iuctiniani promulgatae fiunt. Quin & Statuis ac Imaginibus Imperatorum diuinos honores adtributo. , res est satis nota;vno vel altero scriptorum historiae testimonio contentus. Spartiano in Caracalla: Damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt ubi Statuae aut Imagines erant

Principis. Dio libro ultimo historiae narrat

22쪽

Claudium Imperatorem,cum spectaculis meridianis innumeros seruos, herorum suorum, sub Tiberio M Caligula,delatores,gladiatorio certamine sese mutuo conficere iussisset, Et quidem eo loco ubi Augusti statua erat, illam aut transferri, aut velari mandasse, quoniam Statua ipsam tot caedium aspectu, non secus atque atrocis alicuius sceleris visu contaminati crederet, quae omnium erat in illa profana desuperstitiosa religione sententia. Apud Suetonium in Tiberio c. 26.Statuas de Imagines suas non inter simulachra Deorum , sed duntaxat inter ornamenta urbium collocari permisit Tiberius ipse A.Nescio an moderatione id factu fuisse credam, quod no existimo,quin eius tectum M obscurum ingenium describit Tacitus non uno loco; 8c Dio. Religioso cultu id curasse quis arbitretur, cum circa Deos ac religiones negligentior existeret, ut idem Suetonius refert c. 69.Perplacet magis Theodosii pietas,& ea quidem sincera quam testatam reliquit l. a. Cod. de statuis & Imaginibus, sed quoniam lex ipsa amplior extat in Cod.Theodosiano l. I s. tit. 4. ex eo describere placuit. Siquando nostra Statuae, et Imagines eriguntur, heu diebus ad Ole estu sue communibus, adpit Iudex,

ornamentum άiei, et loco m nostrae recordationi,sui probet accessisse praesentiam. Ludis quoque simulachra proposita tantum in animis concurrentum, mentisque

23쪽

Ia, DE IDOLOLATRIA secretis nostrum Numen oe laudes rigere demonstrent. Excedens cultura hominum dgmtatem,supremo Numini reseruetur. Vere Christiano Principe digna vox. Quamquam non bene consentire cum se purioribus nonnullis vocibus dixerim,

ecquid enim Nostrum Numen dixit Imperator,qui postea Supernum Numen veneratur, nisi quaedam terrena numina constituat, quibus adnumerentur ipsi Imperatores. Et vereor ne

tot Numinum species ab imperitis hinc excogitentur, quot Daemonum species apud Iamblicum,Psellum M caeteros harum rerum scriptores. Sed quod legi modo allatae illustrandae plurimum conducere videtur, obseruandum est etiam sub Christianis Imperatoribus, illorum Imagines ad Civitates & prouincias Imperi, Romani mitti solitas,quas obui, excipiebant populi, cum Cereis 8c incensis , non cera perfusam tabulam,sed Imperatorem honorates, ut habetur Concilio Nicaeno Secundo. Minutius Foelix in Octavio, haec omnia ita complexus est,sic eorum Principum Numen inuocant,ad imagines supplicant, Genium idest Daemonem eius implorant,oe esst eis tutius per Iouis genium peierare quam Regis. Quod addit Minutius Ethnicos . per genium Imperatoris iurare solitos, negat Tertullianus Apologetici cap. 32. Christianos iurare per Genios Caesarum, sed, per salutem ipsorum Caesarum quae est augustior omnibus Geniis,qui nihil aliud sunt

24쪽

quam daemones, &. diminutiva voce, daemonia. Merito hanc impietatem auersati sunt Christiani veteres; nam auctore B. Ambrosio

Epist. 3 o. quid est iurare,nisi eius, quem testare fidei

tua praejulem, diuinam potentiam consterι. Et Tertulliano lib. de Idololatria, Quu enim per quos deierat non honorati A t per salutem Imperato-inum iurabant , quod ab illo per Genios Carsa rum iurandi ritu parum distare cuipiam videbitur, imo maxime, de qua re alias it Deus de . derit ; institutam repeto disputationem ; Imperatores, suos paretes aut praecetares,Diuos vocabant, quod vulgus litteratorii non ignorirat. Diui agnominatione, ut dicam quod sentio, uni Deo conuenire, germano vocis significato, plane contendo; communi &vulgari

Latine loquentiu usu,vix ante saeculum istud, attributam iis video qui sanctitatis ac beatitatis suae certissima & viui & mortui argumenta dederunt. Longo iij aut alterius per similis Ciceroniani scriptoris delicatum fastidium nihil

moror, cui San Fides Beati vox palato non arridebat, ac nescio quid barbari sapiebat. Diuos N Diuas prophanis scriptorib' nihil aliud qua

Deos dc Deas significare certissimum est. Diuus Apollo, Diva Minerua, Diva Venus 3 similes locutiones quoties occurrunt, & nullus, nisi qui a litteris humanioribus plane alienus , id negasit.De qua re libro primo eorum qui emetito Caroli nomine, de imaginibus circunfe -

25쪽

i4 DE IDOLOLATRIATuntur, c. 3. Quinetizm Christiani Veterea multum disique dubitarunt an Imperatores appellare deberent Dominos, si quidem auctore Tertulliano Apologetici c. 34. Dominus est Dei cognomen; sed isto metu ingeniose illos libetat Septimius ipse Florens iis verbis: Dicam plane Imperatorem Dominum, sed more communi , sed quando non cogor Pt Dominum Dei dicedicam. Quidni forsa a Christianis postea excogitatu fuit idcirco, ut qui seu in Ecclesia, seu in Republica, dignitatis Si auctoritatis fastigio

supra caeteros mortales eminerent, Domni diminutione quadam vocaremur, quasi supremo Domino, hoc est Deo Opt. Max. inferiores, attamen aliqua Diuinae Maiestatis & prouidentiae imagine prae se ferrent. Sulpitius Seuerus lib. 2. Historiae Sacrae uniuersim ista de

Regibus dixit, stultitia Reium omnium, qui sbi

Dιuina dendicant. Non probe, non vere,ut ego arbitror,nec enim omnes Caligulis aut Domitionis,paucis ite aliis persimiles,extitisse crede- dum est. Ac quamquam posterioribus temporibus, quae non vidit Seuerus, Numinis 3c Diuinitatis suae appellatione saepius obtrudant, benigne tamen id explicari posse nemo nescit; Et ne quid a me hactenus in Principes aut aia perius aut durius dictum esse putet quispiam, ubi de summae illius potestatis moderatione agendum erit, qualis veneratio Sc hono tribuendus sit Principibus apertissime demon-

26쪽

strabo. Satis mihi visum fuit Idololatriae istius Politicae fontem originemque indicare, quam ab ipsis Principibus primo loco repetendam esse, superiora facile comprobant.

C A P V T . I I. Idololatria politica ab adulatione.

DRINCIPI non dubia, non obscura pestis externa ingruit, ADULATIO, secunda l-dololatriae istius politicae scaturigo ; Malum istud nec unius generis, nec unius formae, ut postmodum explicabimus, cuius teterrimas voces quas apud Principes exhalet, primum audiamus.Omnia Principi licere,honesta, tura pia,aequa, iniqua, innoxia,noxia, salutaria,perniciosa. Calpurnio Flacco declamat. I 6. Regis

oratio est, libuit oe licuit. Sic Philippus Augustus Francorum Rex Epistola ad Cardinales' Curiae, Principibus a Nnnullis id sibi persuasum ait, Vt quod libet liceat, quod liceat p6ῖint,quod p int audeant, qusd audeant faciant. A1 ine huic sententiη est quod habet Iuo Carnotensis Epistola ra. loquens de Ecclesia Dei, In qua quilibet quodlibet auder, quod audet facit, oe quod

facie impunitum transit. At Memmius apud Sa lustium Iugurthino, c. 3I. pronunciat , impune

qaidlibet facere, id est ReWm esse. Plinij certe ca

27쪽

16 DE IDOLOLATRIA vox est Panegyrico ad Traianum Imperat u licitatu est quantum )elu posse, Mamitudinu e t elle quantum poses . Nec alio sensu id Ma- mertini Panegyrico ad Iulianum A. Magnitudinem fortunae suae Imperator quι mentitur, Ignorat. - Neronis ea vox, Suetonio c. 37. cilm negauit

quemquam Principum scisse quid Aibi liceret. Pergit

adulatio omnia subditorii bona Principis esse propria Etiam addat,si.hoc verum sit,necessa rio consequi , subditos nec proprium,nec dominium habere, nec possidere posse; quin dc apud eos nullam Matrimonij honestissimam . copulam aut censeri, aut reperiri , sed nescioi quod contubernium , a quo qui contubernalem abduxerit, ossiciose tantiim,& quadam aliorum patiendi necessitate, fecisse videatur; o nomine subditos cuipiam mortalitati ob noxios de pro nullis habendos,ut de seruis explicant Iurisconsulti. Domitiani arvo ista sunt ferenda, ille siquidem apud Plinium, in Panegyrico Traiani,exturbatis prioribus Dominis,

omne stagnum,omnemlacum, Omnem etiam .

saltum, immensa possem one circumueniebat, nec unius oculis flumina, fontes, maria deseruiebant. Et quid Caesar non suum videat go spectat quod de eodem dixit Iuvenalis, Sat. q. Q cquid cosicuum pulcrumque ex gquore toto Res N, est bicumque natat. Sed iis Msuperioribus cautiones adhibebimus, capite quinto. Istiusmoui vocibus permotus Princeps

28쪽

POLITICA. IIceps iam Coelum meditatur, dc quae sub Corio sunt longe infra cogitationem suam posita eL se arbitratur. Potestatem suam non iisdem, quibus orbis solet,terminis circunscribi posse 'putat. Iam se Deum fingit, iam aperta suorum adulatione Deus avidit. Actor. I 2. Statuto die

Herodes Agrippa) vestitus veste Regia sedit

pro tribunali, concionabatur ad eos, Populti S autem acclamabat, Dei doces non hominis. Confestim autem percussit eum Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo, Mconsumptus a vermibus expirauit. Sic Pacatus Drepanius Panegyrico ad Theodosium Magnum,illum contuens dem constarensimus a u. ditis, Deum dedit μὴ ama que idemim. Paulo post ubi de elegati anima quae noni si petiimili corpori indatur,agit,Parcam, inquit, arcanum coeleste rimari,tibi istud soli pareat, Imperator, cum Deo con

serte secretum. Quae sequuntur, eiusdem palpised plane impij allud dicam quod intellexisse homi- nem σ dixisse fas est, talem esse debere Imperato- φrem qui aζenribin adoratur, cui toto orbe terrarum priuata vel publica Pota redduntur, a quo petit nauigaturus sermum, peregrinaturufi reditum, pugnaturmalicium. At plane execrandum istud, chm ait Deum participem esse Maiestatis Imperatoriae. Eiusdem gustus sunt ista a Nazario prolata, Panegyrico ad Constantium A. Existimare de Prancipibud nemini fas est. Nam . in vestibulo μοinquirentem repellit obieecta Peneratio, sit qui pro-

29쪽

18 DE IDOLOLATRIA pius adierunt quod oculis in Sole e contendentibu3 euenit, praestri Ea acie idendi facultare caruerunt; ΕΑ diuinum aliquod Numen adumbratum. Etsi haec utcumque ferenda sint, at quis aequo animo de homine mortali illa pronunciari patiatur , quae de Imperatore suo profert incertus auctor Panegyrici,dicti Constantino Constantij filio, Cuius Imperatoris )tam pulchraforma est quam rei ta Diuinitas. Nec discrepat illud Ennod13 Ticinensis Panegyrico ad Theodericum Regem Gothorum. Inter Deos

agnouisse proxime qui praestitit, reddidisse ψὶ benefi

cium, De Rege illud dictum. At Imperatores Diuos multis postea saeculis appellatos quis ignorat. Sylvester 2.P. R. antea Gerbertus, Epist.9C.Diuum Augustu, Othonem 3.discipulum suum, nominat. Et Epist. Is . Diuina Maiestatem vestram vocitat, ad eum scribes. Grς-cam adulationem dixit Tacitus lib. 3. quippe quae huic genti, naturali quodam malo , insita&velut ingenita existat, quod a variis Scriptoribus proditum,ab ea profecta esse, quae habet Themistius Gramus homo non una oratione, nemo idcirco ista miretur, Oratione prima ad Constantinum pro gratiarum actione, Imperatoris vel solus nutus ad Delicitatem vel salutem abunde sufficit. Scio sacram Scripturaria ab ea sententia non abludere : at supra hominum conditionem ista esse accipienda, declarat ipse Themistius, oratione secunda sequen

30쪽

te, cum Constantinopoli sacra Imperatoris Constanti, ordinari Sc peragi scribat, no secus ac Iouis vel Apollinis apud Delphos. Exponit postea quae illa sint,inter caetera, festos dies in

honore Imperatoris institutos, quibus Ciues Constantinopolitani in adyta conueniant,religiosis Ze sacris vestius amicti: Et aliquantupostea Constantiu Imperatore ab iisdem Ciuibus no alia ratione quamDeum Immortale, sumtibus 8c donariis honorandum. Quid mirum igitur si oratione sexta, Valentinianum secundum A.Diuinissimum Regem Vocet. Bis Augustinus lib. Io. de Ciuitate Dei c.4.Impie talem illam sic perstringit. Multa de cultu Diuino surpata sunt,quae honorib.deferuntur humanis, iaue humilitate nimia lue adulatione pestifera: ita tamen i quibus ea deferuntur,homines haberentur qui dicu tur colendi m denerandi, si autem en multum additurm adorandi. Tradunt lolliginem piscem, nigruniueo portare in corpore virus,non aliter adulatio,specie quide blanda Ac comis,supra quam credi possit Principibus ipsis potissimum exitiosa dc pestifera deprehenditur. Sed quoniam qui adulandi artem apud Principes profitentur , non sunt unius eiusdemque generis, nec eodem collimant , singula quaeque explicemus. Sunt tenuiores, iunt supra vulgus, ac

denique alii Summates existunt, qui omnem operam & studium in assentando collocant; sed horum omnium aliqui nonnisi de augen

SEARCH

MENU NAVIGATION