장음표시 사용
11쪽
tur,si ad insera loca descendit,spiritu subtilis, mo vestitur,ut similibus, vel eisdem affectibus quibus antea in Vita,torqueatur ,sic igitur affecta ad loca poenarum ruit, & secum dissidentibus perturbationibus agitatur; nempe si cupiditate, tum aura fruebatur i retiebatur, dolore iam contabescit, ac igne ab his maculis expiatur;donec absumpto corpore,ab omniabus animi perturbationibus absoluta, in coelum euo- Iet.Caeterum per longa saecula haec expiatio durat,&interea temporis sub variis figuris circum sepulcra, se offert hominibus : nutriturque aereum illud compus vaporibus,quos veluti spongia attrahit,& combibit,corpore vero evanescete,nullibi apparet,sicque a poenis liberatur. Haec Grammaticus. Sententia Ioannis Grammatici reiicitur. Cap. III.
SI cum physico disputationem propositum est
inire , Theses. & fund amenta communia esse debent: quod iis sublatis,cum eo rationes exquirere non debeamus illius disciplinae, cuius principia aduersarius demolitur,ac destruit, nec in arenam cueo vlla ratione descendere: nam qui quaeso tandem illi patrocinari, aut defendere possis; cum principia ex praescripto scientiae non liceat transilire,idque vel ex ipso nomine principii facere prohibeamur ; nisi aliis altioribus veritate iis adsti uere velimus. Quod cum Ioan. Gramaticu in hac sua de Anima sententia& alios, qui cum illo consenserunt, philosophos facere videamus: eos certe naturales non appellabimus,
cum ne Geometram quidem eum qui principi a Geometriae demolitur appellare liceat.Nam cum hi Philosophi phy sca pronuntiata cum sanctissimis,& veris.
12쪽
Dv MENTE Ilv MANA. sim Is nostrae religionis decretis confundant: quod inde colligunt,ac concludunt,nec i eligiosiam, nec physicum, minimeque cum rebus ipsis respondens fuerit: optimo igitur iure eiusmodi ceu no naturales phil sophos schola Peripatetica reiicit. Sed ut haec tibi noabsque ratione dicta appareant, illorum praecipuum fundamentum expendamus. Primum in quo robur, & totius opinionis stabilitur ratio,est, Deum huma
nam animam,nullius alterius causae, nec materiae,nec
in serioris efficientis, interuentu creare. Quod quideplacitu, nec physicu, nec superioris, scientiae qua post naturalem dicimus, esse, ponendum est. Phylicu sancnullo pacto censendum quonia ex no ente, hoc est ex eo, quod non est,nec actu, nec potentia quod Latini ex nihilo dicunt non sit aliquid per se , nec per accidens: no per se,quom a comuni co sensu eoi u qui naturales rationes tractariit, ex nihilo seri nihil potest. Quod enim in lucem venit, operae precium est, ut
priusquam sat, seri aptum natu sit, ut fiat, nam quod est aptum fieri,potest fieri: quod autem fieri nequit, non sit; quod igitur potest fieri,est in potetia, ut fiat. Atqui hoc quod in potetia,est ut si at,cum in suis causis,a quibus ortum habet comprehendi debeat; aut erit in subiecto,& materia,quod illi negarunt, quod
nulla alia intercedat causa in creatione animae praeter
Deum. Aut oportet illos fateri, quod faciunt, esse aptum fieri, ac in potentia , ut sat & producatur, in ipso agente Deo. Quod si hae duae facultates undi- quaque discrepantes, ct diuersae erunt in Deo bene dicto,nempe potentia ut faciat,& creet;& potentia, ut res creetur, quae cum sit aptitudo ad esse, passionem nobis significabit. In Deo igitur erunt diuersae
rationes,& patiendi,& agendi,quod quantum a Phi.
13쪽
losephis abhorreat,non est qui ignoret.In Empedoclem enim inuehitur Philosophus libro Post naturalem X l I. quod amicitiam, quam causam agentem faciebat, simul esse materiam diceret. idque tanquam absurdissimum notauit. Quamobrem dissentientes elle causae, & extremae, materia , & agens ponendae sunt: ut ab una quidem res habeat potentiam,cur generetur, recipiatque esse: ab altera in lucem,& actum deducatur. Aduersatur igitur hic modus generandi, quam creationem dicimus,c ictis rebus naturalibus: quandoquidem quicquid generatur,& in actum venit, e subiecta materia in aditim depromitur vi agentis,ac materiam agitantis . Quare si creatio concedi-
tur,tria oriuntur incommoda. Primum,non esse naturalium rerum principia,affirmare necelsum erit,deficiet enim,deperibitque materia,& priuatio erit per se unum principium. Hinc &ad aliud absurdum d labimur,nempe, Vnum contrarium, alteri subiici. si enim unum alterius esset materia, aperte dissideret contrariis qualitatibus, Album enim nigrum non recipit, nec illi subest: sic nec frigidum calido subste
nitur : longeque minus rationi, ac sensibus constat, quod priuatio sermam suscipiat. Si igitur e medio tolleretur materia,contradictoria sibi inuicem subiic rentur, quae Omnia prima sundamenta philosephiae demoliuntur, quare cum his in philosse phia non est disceptandum. Sed qui huius rationis perscrutationem desiderat longiorem,quaestiones nostras Post naturales legat,in quibus rationem hanc ad viuum discussimus. Nec minus tertium aliud principium ene uatur, hac posita creatione in naturali pbilosophia, qua asseritur,anima oriri,& nunquam occidere, nanque id refragatur Arist.libro primo de Caelo docenti,
14쪽
Is omne quod ortum habet,aboleri necessario. Ruit &quartum naturale fundamentum, finem, ac sormam
seiungi a suo peculiari subiecto quod cum specie copositum conflat,quo quide scindamento libro IIII. Phy. Arist. locum non esse veram speciem demostrauit,quandoquide speciebus omnibus materiam complentibus proprium est a suis materiis non separari; quare si abolentur,mors,non autem separatio ullo pacto appellanda erit. Hinc funditus euertitur firmissimum aliud principium,compositum non fieri quod
est unum ac totum, formam vero per se generari, cuius oppositum sexcentis in locis nos docuit philosophus, sed ex instituto lib. X II. Post naturai. scientiae habet formam s daremus per se generari, in immensis formas ratio nos duceret, quoniam ex priori alia forma seret,ut ibidem probat Plutosophus, si itaque anima crearetur per se subsisteret,separaretur, & per se produceretur, quae omnia purgatissimis Peripateticorum auribus indigna sunt. Sed vide alterius quoq. principii certam ruinam. Cum anima seiungitur 1 corpore, in aliquo recipitur loco: sed anima indiuitabilis substantia et bigitur aliquod indivis bile moueri, fateri necessum erit, aut commentitiis mutationibus,ut Latini,sibi finxerunt subiici concede dum est. Quod aperte philosophus oppugnat lib. VI. Phy. auscul. in quo omne mobile, esse corpus plane demonstrauit. Ad haec qui ita dentiunt, funditus euertunt quartum librum Physicae auscult. cum dicunt. Ali- uod esse in loco quod incorporeum est, quiam pem uasum sit omnibus physiologicis,corpora in locis recipi.oportebit igitur in alio, praeter caelum , ac naturalem locum, spiritus istos descriptos esse,& desinitos. Adhuc ridiculum est, hominis ortum, & interi-
15쪽
. tum longe diuersum a caeuris animantibus statuere.. Etenim uno,&eodem libro,qui de Generati animal - inscribitur,li ominis,& caeterorum animalium ortus, & interitus complexus est,quod omni hi aequa sit conditio, atque idem gignendi & occumbendi modus. Sed si ea quae ipsi proserunt, admitteremus in philosephia aliud de generatione hominis opusculu Arist.
desideraretur,deinde hominem duae essent generates causae, Pater qui materiam suppeditat,& Deus, qui specie indit, nec homo unus est et, duo enim actu ad
coagmentationem hominis coirent, cum tamen non
semel praeceptum sit, idem esse,& unum principium, quod materiam praeparet,& agitet ita ut forma in lucem prodeat. Sed omnem superat admirationem, quod anima com a Deo optimo Maximo creata sit ab omni affectu immunis,intelligentiis aequalis,nullam cum materia rationem habens, ita praecipitetur, ac veluti in caecum carcerem detrudatur' quandoquidem omni ex parte a natura abhorret aeternum fluctuanti materiae,& dissidentibus qualitatibus connecti, sua deposita persectione . id enim nullis rationibus naturalibus innititur. Postremo ut in philosophiae iuuenum studiosorum mentibus obliteretur, quodno ratione, sed s de Verum esse & Christo reseramus acceptum accipiendum est, mundum ex Arist. praeiaceptionibus aeternum esse. Sed si cuilibet homini procreata est et anima; infinitae utique essent, & num iii, infinito daretur infinitior, idemque numero aliquando ad nos rediret homo. quae sane cum nulla obsurditate sunt comparanda. Optima igitur rati ne philosophos Alexandrinos, non naturales Peripateticus nominabit. Haec sit nostrae disputationis cum
Ioanne Grammatico,& aliis ita cum illo sentientibus prima
16쪽
prima pars: quam quantum huic proposito satis s cit, infirmauimus. Venit iam discutienda altera pars huius opinionis quae ut mea fert opinio nihil,quod
Aristotelem redoleat, coimet. Siquid c m animas tressibstantia discretas in tribus subiectis propriis in homine constituit; quo nihil ablui dius in philosophia,nihilque quod magis cum Aristot .disIentiat,defendi poteli. Sea nulli mirum videri debet, quoniam uno incommodo dato,innumera sequi selent, ut per belle philosephi docuerunt. Quaerendum igitur est ex homine hoc leuissimo, si animae in homine sunt act u tres, quo nam glutino inter se cohaerent, ut unuanimal componant' hoc enim percunctatus est Aristoteles Platonem lib. I. de Anima .Quod si vegetalis est aditu seiuncta a caeteris animabus in homine, adeo ut ipsa in crassitie,& corpulentia subiecti, in spiritu
vero sensua, rationalis autem in animato corpore locum suum obtineat et partes animae non erunt secundum rationem discretae, ut non semel docuit Philosoplius: Sed partibus corporis secernentur, non . quidem organicis , ut priores philosophi senserunt, sed similaribus; quo nihil leuius, ac rudius cogitari. potest. Siquidem quoniam ad functiones exercen- .cias utuntur organicis partibus; non est me absonu, . nec a ratione abhorrens, si partes animi, quas faculta- tes Arist. nominat, in ipsis organis quod antiquio- res secere, constituantur. Sed ut in partibus sinitari- bus nostra corporis tanquam in propriis subiectis,s 'cultates disponantur, nulla ratio,nec sensus persuadet. nam ut uegc talis utitur organis,iocinore,& ventriculo,ut praeparent alimentum caeteris partibus: ita quoque de aliis sentiendum est. Duos igitur errores
committit Philoponus: Primum, quod in distinctis
17쪽
a riu. ro II DI spv T. partibus similaribus animas collocat: alterum quod
nobis non explicat quo nam uniantur, Vt Vnum ani-
. mal constituant: Arist.libro de Partibus animalium, & in opusculo de Longit:& breuit. vitae , in uno subie' cito, puta corde, has omnes facultates innasci tradidit: ' Vnamque asseruit esse animae substantiam, quae has' facultates potentia in se complectitur,no aliter quam in circulo quadratu m , & triangulum contineri d cuit Euclides .ltationalis enim anima potentia,& Virtute sensuam, & vegetatem; sensu a veris,Vegetalem continet: quod in superiori inferior, qua amplior &capacior est contineatur. Atque his dictis rationem
addidit Philosophus eodem libello , quoniam s, ut
Ioannes,& Antiquiores crediderunt, essent loco, &subiecto discretae, possent utique una corrupta, aliae remanere;& hoc pacto esset superstes anima sensu a corrupta vegetali. non nutriretur igitur,sed sentiret, non esset unum animal, esset q. actu planta. Nec de iis
quaerendum erat philosopho, an sint, vel possint esse animae,vel partes ; quia semper essent animae & non animae partes. Amplius, si spiritus esset subiectum
sensuae animae, est et utiqUae corpiis animatum spiritus; nec anima,ut docuit Philosophus, esset forma organici sed sinitaris corporis. Hinc aliud absurdius oritur, sanguinem quoque animatum este actu, qu
niam spiritus subtilissima pars sanguinis est, quod
penitus cum Arist.dissentit libro de Partibus animalium.Nec audiendus etiam est Ioannes quod corpus praeditum anima sensua sit subiectu rationalis, esset enim accidens rationalis anima ; nec homo ab anima rationali est et animal, igitur nec homo . Illatio plan Eeuidens est. Etenim si superior inseriorem animam, vel partem cius continet,Vt iam superius patuit,cum
18쪽
I9n ivluentibus corruptioni obnoxiis non sit alia aniama rationali persectior, aperte profecto,iacto hoc ceu fundamento colligimus, rationalem animam, quum
sit principium,quo intelligimus,& id quo sentimus, non igitur distretis principiis lio mo est homo & animal & vivens;sed una est anima,diuersis tame praedita facultatibus. quod si mihi quis obiiciat ob id, quos
sensus est potentia, & subiectum animae rationalis, hac ratione non este actu in homine animam: Haec sane instantia puerilis est, quoniam sensiua anima inibomine,ut Ioannes aissi mauit,suum peculiare subiectum format, estque illius actus per se,& sua natura ea ratione,qua serma est actus,& persectio.dicitur tamen in habitudine ad animam intellectivam potentia . Sed quum duo uni congruunt, ac de eo praedicantur; unum per se, alterum in habitudine dicitu potiusque conuenit id, quod sua natura illi competit,quam illud praedicatu quod in respectu dicitur: Igitur potius dicendum est Animam esse actu in ho. mine, quam potentia. Sed haec vel parum exercitatis in philosophia,aperta incommoda lunt,nosque ea fissius chi librum de Anima interpretaremur , explicauimus: quare his modo hactenus. Quae vero de animorum purgatione postremo sensit, chim sint in Arist commentitia, & principia naturalia corrumpant, ut superiori capite monuimus; dedita opera silentio a nobis praetereuntur.
De Opinione Themictij, mplici, uerreis. Car. IIII. THemistius nobilis Philosophus nec infimae
clasiis,in plerisque omnibus breuis, & ape tus est:at in hac disputatione de humana men
19쪽
te,ita parum firmus, parumque lucidus est, ut quid sibi velit, perdifficile sit intelligere . Nec minus Simplicius perplexus est,qui hominem multis intellectibus onustum esse voluit. Ab his Averrois figmentum prosectum est. Sed ad Themistium redeamus, qui quum duos posuist et intellectus unum potentiam alterum energia aeternos; de intellectu poten' tia,haec axiomata proposuit, nempe unum esse cun-
, ctis hominibus, intelligereque per vices & ut dicunt. nostri diuisibiliter quae ab agente indivisibiliter re-' ponuntur. Amplius,esse veluti effectum agentis. In- tellectum autem agentem non ense Deum quum sit, aliquid animae nostrae,in qua quemadmodu in omni natura, sunt differentiar, potentia, & energia verutamen duplicem e ue nobis significat,quod sit ut Sol,&vt lumen. Ad haec se ipsum comprehendere,nobisque uniri:& pro ut nobis iungitur,in illo esse artes,& scie tias diuisas,& varias. Atque quum sit smplex actus,
nec ratiocinari, neque componere,aut diuidere, sed tamen ab eo pro manare omnem actione in non secus quam a lum me; esseque omnem essentiam, &, ut in summa dicam, ex his duobus intellectibus totam es.sentiam nostram conflatam esse. Verum etsi artemus nobis iungatur, non semper tamen intelligere,qu niam admiscetur potentiae : minusque poli mortem reminisci. Reminiscetia enim & intellectio sunt energia hominis,& totius compositi quod quidem aboletur. Haec sunt,quae hinc inde libro III de Anima deprompsit Themistius; quae si in unum componantur& inuicem conserantur, hoc ex eius sententia colligi. poterit Intellectum agentem esse intelligentiam pro . priam humano orbi, qui homini unitur copleto iam . a natura,& a causis generantibus, quique cum ratio
20쪽
nalem facit. Hunc porro, cum potentiae unitur,duas sortiri rationes & agetis,& intellectus potentia, nam ut nos insormat potentiae admisceri, atque hac ratione dici intellectum potentia, sed quum sua natura sit actus simplex,& lumen,quo phantasinata redduntur intellecta uniuersalia, agentis nomen sumere, limc ergo non esse duas sebstantias facile intelliges,sed una; erum ut cum homine coparatur, potentiae, & actus rationem subit. Nec ignoro alios aliter suisse intem pretatos, sed ii tanti philosephi dignitatem non tueatur. Simplicius vero sententias Platonis, & Aristotelis coaceruans,& varius, & dissicilis ab omnibus h betur,dum tres intellectus tribuit homini, intellectu potentia, qui cum 'ternus sit, & ad inseriora haec descendat,extra se ipsum progreditur.& intelligibila rerum materialium comprehendit, illisque completur. Alium praeterea addit ratione, fortassis, non autem
substantia discretum a priori qui se ipsum intelligi -& intra se se reuocatur, quodque alias metes superiores cognoscat,hac ratione intellectus agens nominatur.Tertium deni q. aliquando visus est his connumerare, fortasse illum,quem Them. vocavit solem. Auerro es Themistium sequutus,quamuis illum mordicus reprehendat, propter obscuritatem verborum Themistit: tamen idem fere sentit. visus est autem Themistius, intellectum Agentem, postibilem , & factum
quem speculatiuum Averroes nominauit dixisseq. Vnum esse,& ratione distingui Verum dubitationes quae agitant Themistium,& Simplicium, Averro emquoque similiter torquent. Alexander denique &si multum luminis verbis Arist. attulerit,quo apertius eius sententiam perciperemus; Duo tamen semper in eius Placitis minus me delectarunt. Vnum quod