장음표시 사용
31쪽
, paulo inserius actum; quoniam vocat habitum, id est. formam, quomodo dixit lib. primo de Generat. habi tibus praesentibus in materia cessat motus, & pluriabus aliis locis per habitum formam intelligit. Inferius
autem actum appellat,& energian ut co paratur cum . intellectu potentia. Hinc inextricabiles Latinorumia ambages nulla ratione cum Verbis Arist. cohaerere iu. dicabis, si quidem intellectum agentem illuminare ac non intelligere, quomodo fieri possit, intelligi ne-- quit, nisi dicamus,ut lumen candelae; illuminat,& noc cognoscit,ita intellectium agentem illuminare, & noc cognoscere,atqui hoc absurdissimum vel nuperinia. tiatis in philosophia videbitur. Ex his igitur habe-- mus, intellectum agente, non esse aliam substantiam - a possibili. Caeterum Latini unam quidem substam etiam animi fecerunt,sed intellectum agentem,& possibilem, duas esse eius facultates dixerunt ex verbist Arist.in hanc sententiam adducti,chim dicit,in anima' has esse differentias, quasi intellectiis Agens, & Pocro,ilis sint in ipsa substantia animi. At haec opinio,nee verbis Arist.nec rationi respondet,est enim in omnibus sere libris Arist. proloquium indubitatum, quod
una, eademque res,ac substantia, Vt cum vno, & eodem effectu comparatur, non habet duas rationes imuicem repugnantes; ita Vt si essiciens,& eiusdem es. ectus sit materia: ita enim XII post naturai. in Empedoclem inuehens asseruit Arist. Et philosophi s re omnes Peripatetici ex his, quae Aristot. docuit II. Phys affirmarunt materiam,& esscientem non coin cidere; quoniam ratio agendi est actus, ct recipiendi est potentia, idem enim esset in actu, & in potentiasmul, ut unum effectum respiciunt;& duo contradictoria de eodem verificari necessi esset. Ad haec, si inter se
32쪽
DA MENTE HUMANA. 33.ter se inuicem conseras proprietates, quibus intellectus potentia,& intellectus actu disserunt; aperte cognosces,apud Philosophum, eas uni, & eidem suta
stantiae conuenire non posse. Intellectus enim potentia nullum habet actum, nullam certam naturam; sed eius natura est potentia antequam intelligit. Exaduer , intellectus agens,est substantia, actus aeternus,
solus. At quo pacto possemus ex dictis Aristote- , lis statuere, unam,& eandem substantiam esse actum inpurum , & esse absoluti si linam potentiam. Amplius, per ipsum intelligere intellectus potentia adactum deducitur,& intellectus agens ipsum intelligere generat, veluti lumen .Atqui haec affirmare de una substantia,est simile illorum philosophorum opinioni, tui Deum,& materiam unam substantiam esse ac seuerarunt. Docuit quippe Arist. libro primo de G ner. animal nihil ex eo, quod mouet,& quod mou tur posse constitui. Nulla itaque ratione decet philo.
sephum Peripateticum asserere intellectum agetem,'. Sintellectum potentia esse unius substantiae animi . nostri facultates. Siquidem facultates omnes animae
nostrae, quibus homo, & intelligit.& sentit sunt potentiae. Dixit enim Aristoteles sensum esse potentia
sensibile,&intellectum esse potentiam intelligibilis.
Vegetalis autem facultas, cum non sit potentia cognoscens, inter has non enumeratur. Quare qui aliter sentiunt , perperam intellexerunt Aristotelem
cum dixit has esse animi disserentias; ut fusius in hae disputationis postrema parte explicabimus.
33쪽
Inten i non essest statutiam in emam. p. VII. SVperiori capite,diximus duo ex illorum sententia sequi, in quibus cum illis non consentieba- , mus. Primum,intellectum agentem, & possibi' lem duas esse substantias aeternas: nanque Vi aperte demonstrauimus,nec rationi Arist. nec verbis id accommodari potest : quod scilicet hi duo intellectus,
. duae sint substantiae minimeque in unam coeant. AL. terum erat, intellectum esse aeternam substantiam, cuius dicti sal statem modo demonstrare conabimur. de primum ex eo quom a peripatetici negarunt aetemnas mentes, posse sensibilia,& corruptioni obnoxia, semoto Coelo, sine medio generare; propterea, quod aeternam mentem immediatam esse causam corruptibilium,nobis significat imperfectionem cum dictumst libro III Coeli causas caducas est e rerum cadu- . carum,ac aeternarum aeternas. Proinde longe ab Ari- . not.dissentire videtur, aeternam substantiam mou ri, ac perfici a corruptibilibus phantasmatibus: cum multo maiorem imperfectionem aeternis donar mus , si illas materias corruptibilium faceremus,&sine ullo medio ab illis perfici; quam si illas esse causas agentes,ac generantes statueremus. Arist.aute cuUnum aperte negauit,aliud quoque nulla cuctatione credendum est illum negaste. Ex omnibus ergo Philo, sophi decretis firmiter accipiendum est, aeterna S men, tes nulla ratione cum rebus caducis uniri posse, nec ut immςdiatum agens,nec ut immedia tam materiam, nec ut immediatam formam,neque tandem ut immediatum finem, sed ab ipsis intelligentiis, prout Co lum mouent quod quidem substantia aeternum est, at ratione motus variabile materialia,& sensibilia ge
34쪽
nerari. Amplius,aliud sequeretur incommodii, quod si a substantiis aeternis nullo medio interueniente,generaretur aliquod corruptibile, id plane est et aete num atque ita quod sua natura desectibile ,& caducum est,ab aliquo aeternitatem nancisceretur. Quod aperte aduersatur dictis Philosephi primo Coeli. His accedit aliud non leue absurdum,a ratione,& ab Aristotele abhorrens; quod materia,& subiectum quod apud istos est intellectus potentia aeternum,& intellectus agens similiter aeternus, & quodlibet intellectum aeternia utiq. esset,ut Averr.Themistio obiicit. Nec costi giendum est ad illa pia antasmata,quae Averroes commentus ell, ut manifesto exemplo demonia. strabimus. Nanque videmus materiam, quae Omni- ιbus formis substernitur,incorruptibilem esse,coelumque ipsum esse aeternum ex Arist. dogmate: cum haec igitur principia posuerit Philosophus aeterna, em eius,qui ab his principiis proficiscuntur, aeterni ne cessario erunt,in sua quique sipetie Semper enim hominem,& quamlibet aliam sipetiem,quae per se,& notemere fit,aeternam esse Arii .docuit,quamuis singillares homines corruptioni obnoxii sint, simili quoq
ratione,intellectus potentia cum sit aeternus,& intellectus agens aeternus; res intellecta,cum sit uniuersalis, aeterna nec elsario erit,quamuis phantasmata, quq in imaginatione Socratis, vel Platonis fuerunt, quaeue futura erunt aboleantur. Intellectus igitur uni
tur postmodum cum aliis hominibus posteris, habituatus quidem,& absolutus uniuersalibus omnibus; eritque, non ut tabella a grapha,sed potius ut scripta, , ac uniuersalibus depicta. Adhuc nulla erit nouarum scientiarum acquisitio , sed praeteritarum so-lhun reminiscentia , quod quantum ab Aristo t. ab-
35쪽
horreat, non est qui ignoret aperte enim n libello de Longit:& breuit. vitae cum aboletur homo,scie , tiam,& intellectionem, speculationem,& reminiscen. tiam,omnemq ue animi affectum deleri sensit. Idemi & libro primo de An una. R III. docuit,quod qua
ratione,corporis habitus,ut sanitas,cum corpore inte, rit: eadem,& scientia, quae est animi nostra habitus perit. Actiones igitor scilicet ipsum intelligere ac reminisci, ipsique habitus, cum homo marcescit, depe duntur. Quam autem ob causam id fiat, explicauit& ipse libro III de Anima,inquiens,non reminiscimur,quoniam aliquod i terius corrumpitur,& rursum explicatius, ubi dixit. moniam intellectus pac. suus, corruptibilis est. Auerta& qui ipsium perdite se. ctantur per intellectum passivum, phantasiam quam . nos imaginationem dicimus, putant Philosophum intelligere sed si haec interpretatio responderet Philosophi verbis, tum ipsum reminisci,& intelligere,quae est eius operatio, aboleretur. At vero, ut iam superius. adnotauimus libro de Longit. vitae, sciet iam,ac ipsunt, habitum aboleri voluit Philosophus qui sanc est in ipsa mente: igitur illud , quod interius corrumpitur, qui intellectus pasiiuus,& posisibilis dicitur, non est ipsa imaginatio sed intellectus potentia, in quo scientia ipsa & est,& fit. Quod quidem, vel hoc argumento persuadetur, Philosophus enim nos docere Volens quasdam sermas duplici modo desinere, aut per seu contrarium, aut per subiectum puta scientia per deceptionem,ac obliuionem aboletur,& per corruptionem subiecti inquit,corruptis animalibus, corrumpitur scientia,& sanitas.Voluit igitur,quod per subi cti corruptionem, & habitus animi, & corporis deperduntur. Vt igitur Arist. sibi ipsi constet, di varia
36쪽
non lentiat quod quidem semper suit illius institu
tum dicendum est: illud, quod interius corrumpiatur, e lia subiectum in quo est scientia, atque id erit intellectus potentia,& animae facultas ac instrumentum, sine quo homo nihil intelligit,quamuis init lis Ebis agens sit aeternus. Non igitur est intelligendii de
imaginatione;quae est instrumentum extrinsecum;ad ipsum intelligere conducens, sed si ad actum referas, non tamen ad habitum obfirmatum referri potest i quia habitus,corrupta adhuc imaginatione, non deperditur , cum sit forina rationis. Itaque, quoniam, Sactiones,& ipsi habitus abolentur; necessario affican abimus , intellectum potentia una cum homine desinere. Nec Simplicii interpretationem probo, qui voluit. quod corrupto homine,depei datur possibilitas intellectus,non ipsa substantia intellectus. Ape te enim aduersatur verbis Arili cum inquit,quod ali uod interius corrumpitur. Ergo aliqua substantiae sinit,cum homo occidit. Quod si possibilitas sola deperderetur ; cum homo perit: relatio,& habitudo, non autem aliquid interioris substantiae desineret,no igitur esset substantialis corruptio, & terminaretur ad habitudinem. Accedit iis, Arist. dixisse intellectum possibilem esse corruptibilem,atqui intellectus possibilis,vel est imaginatio, vel est aliquid animae; sed possibilitas tantum habitudo est intellectus,ad res natu-turales, ad quas descendit,& progreditur, non igitur est aliquid nostri; nec aliquid, quod rebus insit, sed rationis quaedam habitudo ad res materiales. Nulla igitur res corrumperctur , cum homo interit; sed esset
veluti columna, quae desinit esse dextra, vel sinistra. verum, quo pacto intellectus ut possibilis desinat sed ut intellectus, remaneat, ut Sunpliciani affirmarunt,
37쪽
nulla ratione intelligere potuimus,an scilicet clim homo corrumpatur, desinat possibilitas, ut non sit an
plius possibilis, an hoc reserendum sit ad phantasmata nostra deperdita, quasi ille amplius intelligere nopossit, erum remaneat possibilitas ad intelligendiurialia, puta cum descendit ad phantasmata huius,vel illius. Igitur semper erit possibilis, quia semper poterit
descendere,& sua natura ultra progredi. Quare,non corrumpitur intellectus possibilis, nam cum ulterius
ad alia phantasmata cognoscenda sit possibilis, semper erit possibilis.Sed si mihi responderis, quod desinit simpliciter esse possibilis; aperte inde sequetur,
quod non amplius poterit ultra progredi ad alia materialia intelligenda,quod absurdissimum est,& cum experientia pugnat ; non enim intellectus, s sua natura non esset possibilis, per hanc unionem efficeretur possibilis: quoniam violenter,& praeter naturam seret possibilis,atqui violentum nullum est perpetuum di quia semper violenter uniretur nobiscum, ab inserioribus formis materiatis vim pateretur, contra uniuers,ac naturae ordinem mon enim in seriora,& caduca superioribus,aeternisque formis vim praebent aeternam . Reliquum ergo est , ut dicamus, quemadmodum superius diximus, quo cum apparentibus ratio consentiat,intellectu potentia aboleri cu anima, quae est substantia: eiusdemque rationis confitendum est esse corruptione hominis,cum interitu aliorum animalium,atque ut aliae corruptiones a d. substantiam, ita hominis quoque ad substantiam terminabitur: eritque vera honunis corruptio,& non separatio.a
que ita scientiae,& ipsae actiones, puta intellectio, &xeminiscentia una cum homine occident. Quod
autem sic plane Arist. senserit, ex sectione. X X X.
38쪽
problematum sacile accipies, dum quarrit cur senio-
res amplius mente valeamus ,& iuniores ocius di- , scamus, subdit enim, quia natura parens &author . omnium , instrum enta duo nobis inseruit, quorum . Opera instrumentis extraneis uti valeremus. Manum . inquam corpori dedit, animo mentem,est enim mens quoque rebus a natura nobis impertitis adnumeran- .da, vicem sane gerens instrumenti. Caeterae omnes scientiae,artesque nostra opera sunt; mentem ipsam . opus esse naturae fatendum est. Vt igitur manu, non . iam inde ab ortu naturae uti po ssumus, sed cum eam . natura absoluit,perfecitque procedente namque aeta te manus suum opus maxime efficere potest o ita etiamens, quae res naturalis est; non protinus, sed in sene , mite maxime nobis contingit,ar'. tunc potisiimum co sumatur, atque absoluitur, nisi detrimento aliquo . lacera,laesaque sit,queam admodum catera quoq ope
ra naturae. Mens vexo posterior, tuam manuum fac ut . tas accedit: quoniam etiam instri menta mentis, pΟ- .steri ora sunt,quam manuum instrumenta. est enim , mentis instrumentu scientia menti naque utilis, scien tia est,ut tibicini tibia. Manuum instrumenta, resple- Taeque naturales sunt: natura autem ipsa,eiusque res Aomnes,priores sunt,quam scientia: . Quorum autem , instrumenta priora sunt, facultates quoq. eorundem prius contingere congruum est. His enim crebro
utentes conficere habitum solemus, & illa sic reciprocantur, ut quam vicem haec inter se gerunt, quorum instrumenta sunt, eandem instrumenta quoquς ipsa inter se habeant:vicissimque,quem instrumenta inter se,eandem, illa quorum sunt instrumenta, Vens igitur ea de causa nobis senioribus contingit. Discimus autem ocius iuniores,quia rem serine nullam te
39쪽
nemus, chim enim res plerasque scimus, non aequὁ praeterea capere alias possumus. Quomodo etiam meminisse melius ea valemus,quae mane primum percipimus : Deinde procedente die, memoria hebetatur quoniam multa iam perreptavimus . Haec Philomphus,ex quibus colligimus quatuor,Intellectum p tentiae, esse nobis a natura inditum, & esse veluti in-- strumentum animae,secundum est, quod laeditur, ut '& aliae animae facultates,atque laoc quidem cum non esse aeternum docet , siquidem saeternus esset, nec a natura nobis,sed ab exteriori causa datus, non laederetur,nanque opera naturae sunt generationi, & corruptioni exposita: opus autem Dei, quod ab ipso sine medio proficiscitur,aeternum est,nam ut nobis signia sicauit Philosophus II. Coeli, aeternitas est effectus Dei.Tertium vero est,cum in lucem primum prodi .i mus,non inest nobis intellectus perfectus, sed imperfectus, & in potentia, & similis agraphae tabellae : aesere nihil differt a bestiis anima pueri,ut VIII de Historia animal. adnotauit Philosophus: hinc fit, quod
pueri omnes Viros,patres;& Omnes foeminas, matres appellent , tempore autem procedente distinguunt numquodque. Tunc enim intellectus, ut hic d
euit Philosophus, perscitur; & ut Averr. dixit primo Phys vigoratur. Postremo habemus, intellectum perfici in senectute, eique astipulatur Arist. XII. Metaph.sed perfectio durat pauco tempore. Hinc habeto hominis faelicitatem postremam,esse scientiam,' no adeptionem; ut commentus est Averr. Ad haeest intellectus potentia enet aeternus, etiam animae facultas, esset tota in qualibet parte corporis,& in toto
corpore,quoniam esset indivis bilis quod enim indivisibile est,totum est ubi est sed anima iuxta Phidi
40쪽
losephi sententiam, nec intellectus est in toto corpo
Te. Igitur anima non est aeterna. Quod autem non sit ,
in toto corpore , significauit Philosophus in libello .
de Iuvent.&senect .vbi ait,cor esse animae sedem,sed .i explicatius in fine libri de Communi animalium motu,cum inquit,animal sine ita constitutum esse iudicare debemu s, ut ciuitatem legibus bene instructam, di temperatam. In hac enim,postquam administrationis ratio semel instituta est, nihil oportet absentem principem rebus singulis,quae geruntur interesse: immo vero quisque officiis fungitur suis, ut mandatum est,& aliud post aliud ex consuetudine administraturdi instituto. In animalibus hoc ipsum tum per natu- . ram efficitur; tum quod singula, quae ita constituantur,ad munera sua exequenda probe a flecta sunt. ι Quocirca non opus est, in uno quoque membro ani imam inesse: sed cum incerto principio consistat,& reliqua membra, quod illi ad iugantur, uiuunt,atque officia per naturam obeunt sua. Haec Philosephus. . Hinc aperte accipis, animam esse in corde, & non in toto corpore. At vero intellectum quoque necessario esse in corde, ratione demostrabimus, si enim in mor- ,
talibus intellectivum non potest esse sine sensitivo, . vi II .de Anima determinauit Philosephus est sine in , separabile . quare sequitur necessario, quὁd si in eo- .dem loco,& in eadem particula corporis, in qua est 'sensitiuum,& vegetati uia in I si diceres, esse in alia, id refragatur Arist. primo de Anima, qua agit cotra Ha . tonem,qui diui sit partes animae secundum partes cor ἀporis,atqui nulla particula destinatur intellectui, vi eodem libro explicauit. Accedit, quod facultates animae ratione distinguuntur, ut III. de Anima doceturAE non per partes corporis,sed per potentiam.