Simonis Portii Neapolitani De humana mente disputatio

발행: 1551년

분량: 97페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

intellectus agens Deus si nam si Deus est,qua ratione nobis corruptibilibus unitur. Quare cum ponat Alexander nouum effectum nullo alio intercedente

a Deo proficisci; prorsus a philosopho lib. VIII.

Phys. dissentit, ut explicat quoque ibi de Averro es. - Alterum est,quod cum Aristoteles a Uerat, quod quic quid Deus operatur, motu ac lumine coeli id pers- ciat: si hoc ita est,quo pacto facultate nostra intelligec di illuminans perficiet, & non lumine coeli, sed propio,ac peculiari suae essentiae:& qua ratione Aristo Agentem intellectum, lumini; & habitui comparauit haec enim ut non fuerunt a prioribus explicata, ita neque posteriores nobis aperuerunt. De Methodo Ari totes qua res aetereasscrutatur. Cap. V

QVoniam propositum nobis est disserere, an in

tellectus,& mens nostra aeterna si nec ne: nota ab re est, ut consideremus, qua methodores aeternas Arist.Venatus suerit,quo veluti viam sternat ad tractationem de aeternitate mentis humanae absoluendam.In uniuerso porro quum sint tria, son. ma substantiae corpus, siue materia;& motus. Forn et quae sunt in materia sensibili,&tumultuaria,ut oriuntur,ita& abolentur. Sed serma,quae per se existit, no mersa materi motoris ratione potius subit,quam verae sermae,atque hanc aeternam esse demonstrauit Afistoteles libro VIII Phys hac ratione. Primum, motum aeternum in communi esse docet: deinde pro Ut esse immobilem. Hincque non generari, nec co rumpi concludit. Si enim oportet motum semper esse nec progressum in infinι tum in mouentibus natura

22쪽

DE MENTA HUMANA patituri nece sarium est,si motus perpetuus est, ut si aliquod movens immobile, cum in immensum non progrediatur.Ratio igitur,& via ad demonstrandum materiar expertes sormas aeternas esse ex opere Philosepho petitur:verum qudm sterna nulla sint nisi principia,&quae rationem primi subeunt; iacit aliud fundamentum,nempe no esse processum in immensum. Post haec docet corpus coeleste esse substantiam aeternam, ex ipso motu aeterno, qui in mobili arterno necesse est, ut inst eiusque mobilis substantiam non esse, nec elementum aliquod, nec ex clementis consatam oportet. Quin etiam cons at motum esse aeternum, communi ratione, quoniam alioqui ante motum, semper esset motus & proprie de motu circulari, quoniam non esset primus, quum tamen motus circularis si primus, ct continuus,&Vnus, sequitur ipsum nullam intercapedinem habere . Igitur in infinitum progredi erit rationi co

sentaneum, cum contrariis terminis non coercea

tur. Praeterea libro primo Phys materiam, aeternam esse demonstrauit,quum enim materia sit primu principium, ex quo fit aliquid primo quum inst; s neret ex aliquo, prosccto fieret ex se ipsi, atque ita esset priusquam orta fuisset. Adhuc, si corrumperetur quum corruptio sit transtus in materiam postquacorrupta esset, iam esset, haec sine ratio ponit dari primum in materiis, quoniam in omnibus modis &generibus cansarum, summa semper perquirenda est causa, ut plane in minori Alpha metaphisices Arist. persuasit,& lib. II Physomnia itaque quae cognouit esse aeterna, prima esse putandum est,ceu primam materiam, & primum motorem non solum autem Deum vocat primum motorem, sed Omnes mentes.

23쪽

aqdiuinas, a quibus caelum, & natura pendet lib.VIII Phys similiter & primum corpus, & primum motum circularem. Quare si per rationes, quibus ad haec perquirenda usus est Arist. licet mihi mentis humanae aeternitatem inuestigare: proculdubio nesta est quae aeternitatem eius probet, quoniam si mentem humanam , ut formam, & ut motorem accipiam Us,cu sermae conditiones ex functionibus,& actionibus cognoscantur;nulla prorsus est in homine motio aut Operatio quae continua, & perennis sit , sed omnes quiete intercipiuntur,& abolentur. Intellectio si quidem marcescit, pereunt scientis, piniones; appetitiones progressiones, sensus, ct nutricationes. Itaque ut lib. III. de Coelo corruptibilium principia corruptioni obnoxia, & aeternorum aeterna esse

dixit philosophus; simili quoque argumento, consudamus, perationes corruptibiles a formis corruptiabilibus, ct ab aeternis aeternas prodire. Cum igitur Omnes operationes hominis interire sentiamus,ludia candum ne est sine cunctatione,sormam quoque descere Nam si corpus spectes hominis, cum perpetuis obiiciatur mutationibus,' decremeta,incrementaque patiatur, & contrariis agitetur qualitatibus, quonam pacto eius forma, quae materiam informa ct ut sc dicam, animat,assciturque simul cum corpore,aeterna esse positi,non video . Enimuero s ad intellectum potetia propius accedimus,& illum ut subiectum, ac potentiam rerum intelligibilium perpendimus quoniam libro II de Coelo philosophus notauit,non esse rationabile mobile aliquod cise sempiternum, cuius non contingat esse motum sempitem num . quod haec reciprocentur, nempe quibus non contingit secundum naturam motum esse sempitem

24쪽

mum : iis quoque accidit, nec mobile quidem esse

sempiternum,nec facultatem mouentem . Cumque . nullum actum,nullumque opus intellectus aeternum v ideamus, nec ipse etiam erit aeternus. Praeterea mens 'humana inter prima principia uniuers non adnumeratur, quippe quae uni speciei a natura destinetur;Sola autem principia uniuersi prima,aeterna esse Arist. statuit, ut diximus. Ad haec, & si Animam immobilem, nulloque motu cieri libro primo de Anima docuit Philosophus; animae nihilo minus nostrae rationali, aut intellectui potentia, non tanta accedit immobilitas, ut inde aeternitatem nancisci liceat: quoniam,

ut libro VIII. Phys praecipit Philosophus, primus

motor nulla penitus agitatur mutatione . & quanquam posteriores orbes cum pluribus circumferuntur motibus ,& ab alio quadam ratione moueri diacuntur, Intelligentiae tamen posteriores nulla ratione mouentur,quamuis orbes ab alio moueri dicatur, nisi uti velimus longa aequi uocatione: sed moueri per L. accidens a se ipso, corruptibilibus selum competere . asseruit eodem loco philosophus. Huic subnectas, sed. animam hominis moueri contigit a seipsa per acci- 'dens,cum mouetur ad motum corporis; quare neces sario sequitur, ipsam corruptibilem esse. Quod au- . tem moueatur non sua natura, sed motu quo corpus .cietur, docuit Philosophus libro primo de Amma,in .

quiens, per accidens tamen, Vt diximus,moueri po- test,& se ipsam mouere,mouetur namque corpus in . quo est, mouetur autem,Vt patet,ab anima. Alio Ve- romodo seri nequit, ut ipsa moueatur motu adlo- cum accommodato. Hinc colligamus,cum ammae ra ationali, conditiones e regione dissentientes,&cΟn- . trariae aeternis sorinis competant, sine controuersia L

25쪽

16 si M. PORTII DI sp Vm illam esse corruptioni obnoxia credendum . Quocἰ ca qui aliter secundu Arist. senserunt,uelim ut huic rationi satisfaciant,quae breuibus sic formatur. Si rationalis anima aeterna est,igitur viae quibus usus est Phi- Iosephus ad demonstrandas formas materiae expertes aeternas esse, non modo non demonstrant, sed salsae quoque iudicandae sunt, quod cum absurdissimum sit,necessario & positum erit falsum. Nec viae,& rationes, quae a separatione intellectus possibilis,&eius simplicitate,ac immixtione,cum illis non Viat U- sumuntur,sussciunt: cum illis non utatur Philosorphus,nisi praeposita aeternitate motus,& immobilita, te formae,quibus non concessis,vel positis, nec ratio, quidem,quae ex illis nectitur; probabilis erit, ut poste rius examinabimus. Huic accedit, intellectum poten' tia aequivocum esse, quare & proprietates illae aequi' UOcae erunt, non autem verae. Igitur intellectus ne-' que separabilis,neque immixtus dicetur; nisi separ tione diminuta,& non om nimoda immixtione.

An intensius tentia sit aeremus, m diu's Vctantia

ab agente. Cap. VI.

DVos bomini tribuit intellectus Arist. lib. III.

de Anima, unum potentia, qui omnia fit: altorum energia, qui veluti habitus , & lumen omnia facit;atque hos simplices,immixtos, separabilesque esse ponit. Hinc deducunt alii ambos esse aeternos, atque ex iis animam rationalem conssari, illo ut materia, hoc ut agente,& forma;& cum conditiones

sint longe dissentientes, substantias quoque eorum esse disterentes,adeo viduas este substantes firmissime crediderint,& quam plurimi in hanc sententiam

26쪽

venerint.C terum cum his,neque quod duae sint substantiae aeternae;neque quod intellectus potentia non si desecturus minime consentio, atque his rationibus,primum eorum placitum duas unquam esse substantias aeternas,apertissime infirmamus. Intellectus potentia, & substantia aeterna longe diuersa sunt ab Agente. Igitur nulla necessitate, aut utilitate homini datur intellectus agens. Etenim ob duas utilitates comentus est Arist. agentem intellectum, primum ut

rei intelligendae lumen praebeat,ut intellectus possibilis illam videat,& cognoscat, deinde ut intellectus potentia sermetur,& perficiatur satque res ipse, quam comprehendit. Quod si intellectus potentia substantia est,& intellectus: profecto erit intelligentia. Itaq. longe superiore natura: quam sit ipsa res materiali intelligenda ,obtinebit; & sua quide natura seipsum citra cuiusquam interuentu prius intelliget, quam materiales substantias; cumq. intus secum habitet, ante

sese rimabitur, quam seras ad peregrinas substantias intelligendas progrediatur.Non igitur opus habet intellectu agete ,qui ipsum per sciat intelligibilibus materialibus, cu eius substantia sit longe superior materiatis, ct abundet lumine ad cognostenda illa,cum l. propensus & sufficiens ad hoc opus accedat,illi intellectu agete non est opus ut sermet phantasinata; quoniam nihil imponit intelligibilibus, quomodo nec lamen imprimit aliquid coloribus,ut visui obiiciantur, sed natura intellectus potetiae sufficies erit, emcereq. poterit totum illud, quod intellectui agenti adstribitur. Den i que cum sit intelligentia quae sua substantia

uniuersalia rimatur, intellectus, ab alio non mutuatur , sed sua propensione habet, ut intelligat uniuersalia. Itaque quoniam se ipsium, non ope inteli

27쪽

ctus agentis,comprehendit, poterit proprio iure,materiales quoque liubstantias cognoscere, nullius ait rius interuentu. Cumque intelligentiae sint eiusdem rationis,omnia quae Arist.de intelligentiis inuestigauit libris Phys& Metaph. intellectui potentia, si aeternus est,tribuenda erunt, neque erit dicendus potentia, sed intellectus actu, quod immediatius, ut iam explicauimus esse actum , quam esse potentiam illi congrueret. Caeterum huic sententiae omnia priora argumenta, quae aduersus Ioannem Gramin. formavimus aduersantur Atque Averrois commentum satis huic

nostrae opinioni videtur fauere, qui cum supposivi Dset, intellectum potentia substantiam esse,illam q. longe differre tum a materiatis formis, thim a copositis :conclusit esse formam substantiae, in ordinem intelligentiarum adscriptam, atque ut earum rationes a primo maximoque ente distant, eodem paeto una est altera tanto &superior,&nobilior, quanto propius ad Deum Optimum maximu accedit. Intelleetus itaque potentia , cum nouissima, ac inferior est e caeteris abia iis defendatur, superiorum omnium rationes ten

.. bit, prius quam ad sensibilia materialia, quae quidem . alterius ordinis sunt,ac naturae, descendat. Erit ergo . prius perfectus,quam ad materialia progrediatur; ne que erit similis αγραφω γραμμαr id est, tabellae nudae: . mentieturque Philosophus, qui nullam certam natu. ituram, nec ullum actum , sed puram potentiam ei est largitus ; cum potius, ante quam intelligit, ea quae sunt, est et persectus. Proinde omnia, quae Arist. nos docuit,huic opinioni omni ex parte reclamant, quod vel uno hoc argumento intelliges, quoniam ad Sin plicii opinionem innumera absurda aperte sequutur,

ct ad hanc nulla. od sane signum est,illam opinio

28쪽

nem Arist.non adrisisse. Nempe puer modis quibuL dam extreme interse dissentientibus intelligeret, si intellectus potentia,ut isti fabulantur,esset aeternus, ac una substantia in ordinem intelligentiarum adstripta. Ex his enim, quae superius adnotauimus, pueri intellectus se ipsum intueretur, ac Deo persimilis esset; ac idem, cum ad materiales formas progrederetur, illas sane ignoraret, cum tamen mat riatae formae in intellectu, utpote prima, ac nobilis. sima forma, comprehenderentur, quoniam in superioribus, ac absolutissimis formis omnes inferiores actu continentur. Ex aduerso materiae, omnes istet formae potentia insunt, ut docuit Auer. XII. Metaph. Itaque puer formas materiales nobilissime, ac ab-

tolutissime in seipQ inspiceret, & illa signoraret mo . do impersectiori . quod philosophi de mentibus,& .

intelligentiis affirmarunt , nempe nobiliori modo . haec sens bilia intelligere, ignorare autem illa modo . imperfectiori, quoniam vilesceret, si qua ratione nos . intelligimus, ipsis quoque cognoscerent. Sed& complura aba facile deducerentur incommoda, nisi modo sat esi et mostrasse locum; quare ad intellectum facientem a quo digressa est nostra disputatio redeamus.Cur quae isti φιλοσo Torrci negant intellectum cogentem materiata intelligere,& intellectum autem potentia eo descendere, ac illa intelligere fatentur. . Nam vel alia est intelligentia intellectus agentis , aba intellectu potentia, vel xma amborum est substantia, sed ratione distinguuntur. Quod si altera erit,non ic- .circo ab intellectu agente tollemus materialium cognitionem, quoniam est actus,s enim per intellectu i in actu cuncta intelligimus, prosectb magis ipse intel , liget,quia ex Arist praecepto, quicquid est causa, ut

29쪽

caetera intelligantur, vel illud magis intelligitur,ae prius, quemadmodum principia in demonstratione: vel principium,ob quod caetera intelligi miis, primo,

ac magis intelligit,nam veluti lumen, quod est ratio, ut alia videamus, si facultatem videndi haberet, prius colores cerneret, quam nos: simili quoque ratione,si intellectus agens esset veluti lumen, propter quod intellecta in nobis in actu fiunt, cum vim intelligendi persectissimam haberet, utique prius ea intueretur,. quam nos intelligeremus. Quod si quis obiiceret,in- . tellectum agentem vilescere, si haec animaduerteretet, dicerem eodem ferme pacto, intellectum etiam po- tentia, cum sit de numero intelligentiarum, licet po- . strema,vilescere,sunt enim eiusdem rationis,&sia pranaturam. Et quamuis inter illas si ordo; tamen haec, esse abstractum ab materiatis formis, & a viliori non perfici; in ratione generis,prout scilicet intelligentiq. sunt,de illis affirmantur, quin etiam ut cum natura conserunt,rationem primi motoris omnes intelligenetiae subeunt,ut saepe docuimus ex verbis Arist. libro. VIII. Phycubi aperte de intelligentiis a Timavit, omnes habere rationem primi motoris, ad haec inse-- riora comparatas, formetur igitur argumentum. Prae4 dicata,quae conueniunt omnibus intelligentiis, in ra- tione generis, hoc est ut sunt intellectus abstracti, si, de una dicuntur,& de omnibus dici nec este erit. Sed ' non persci, nec moueri a materialibus formis pro- , prium est intellectui abstracto, secundum comunem . rationem intellectus abstracti. Igitur si de uno intellectu negandu de omnibus,& de toto ordine intelligetiaria negandu erit. Atq. ut rem ex eplo apertius intelli gas,orbis Lune nouisiimus ac postremus est omniti,iulseruntque tu interse puritate,ut Arist. libi o primo

30쪽

tis non pati,cum sit comune predicatu couenitCoelo, Sta & omnibus eius partibus;& ita Lunae, scut aliis superioribus,cum no habeant materiam,in qua,cum elementis communicent. Eadem serme ratione intel liges intelligentiis,quibus conuenit non persci ama , terialibus sormis, ut sunt intelligentiar, id vel omni- , bus, vel nullis dandum esse. Huic astipulatur Auer. . qui aliquando omnes intelligentias eiusdem rationis ac speciei esse affirmauit.Nec te moueant, quae ab his passiim dicuntur, intellectum agentem illuminare; noautem intelligere haec materiata,quandoquidem hec Arist. in tractationibus sitis nusquam docet: sed quoniam modus,quo Deus auctor nostrae est intellectionis, erat nobis obscurus, nec pene intelligibilis, usus est hac similitudine,dicens esse veluti habitum, ut lumen; nempe exemplo apertiori nobis declarans m . dum actionis intellectus. Inquit autem esse habitum, id est formam, quae ita operatur circa phantasmata, . quemadmodum & lumen circa colores,quod non fa .cit quidem ut sint colores,ut alibi a nobis probatum . est; sed aliquo modo dicitur eos facere, quoniam in Aeausa est ut videantur . Haud absimile accidit intel- . lectui agenti qui nihil in phantasmatibus imprimit, .. nec facit ut ipsa fiat intelligibilia ab intelle diu poten . tia; sed tantum ut comprehendantur uniuersaliter ab . intellectu. Adfert igitur exemplum de lumine,ut obscurisiimum modum operandi intellectus agentis in phantasmata,aliqua ratione nobis explicaret. Itaque Arist. per haec verba intellectum agentem materialium cognitionem obtinere non negauit, nec esse lumen affirmauit,sed eu esse veluti lumen ,ait. Nec mi- reris Arist. vocare habitum intellectum agentem, &

SEARCH

MENU NAVIGATION