Apologia libri de reditibus ecclesiasticis, a Martino ab Azpilcueta ..., super c. vltimo 16.q.1. sermone primum Hispano compositi & ab eodem postea latinitate donati aduersus. N. in nonnullis ei contradicentem eodem doctore Martino ab Azpilcueta auth

발행: 1571년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

date eIeemosynam: quibus subdit haec uerba ; Illud certissimum est, illaque necessaria non fiunt,licet maxime ad ornatum diuini cultus & elegantiam pertineant, necessitatibus paupe-- ru debere cedere, ut beatus Ambros. probat,in canone,Aurum habet ecclesia I a. q. a. & diuus Hier. in c.Gloria a episcopi ead .caus. & q.Haec ille. Tertio, et licet ille negasset,& nemo conis' tradiceret, probaretur tamen irrefragabiliter per Actorum. cap. a. sub finem & c. .& 6. Ex quibus palam col-

' ligitur, illos fideles primos uendidisse sua bona, & dedisse Apostolis tanqua CHRISTI uicariis,& eius rem agentibus, pretia illorum, ut alerentur CX eis fideles egeni. Et certum est, eorum successores cum eodem modo & onere retinuisse proedia, quae postea seru runt inuendita, ut futuris necessitatibus prouiderent. Id quod clare test tur Melchiades Papa in. c. Futuram. I 2. q. I. & clarius Vrbanus in c.Videnteo, ead. caus & q. Ante quos idem , ferme

122쪽

ferme dixit Clemens in locis infra citandis. Quarto, probatur per c. Res ecclesiae. I a. q. I. quod sic habet. Res ecclesiae non quasi propriae, sed ut crimunes Domino oblatae, cu timore noin alios, quam in praefatos usus, scilicet,pios sunt fideliter dispes and s,& in c. Episcopus, ead. caus.& q. ibi, Episcopus, si cotentus his, scilicet, uictu & uestitu minime fuerit; couertat aut res ecciesce in suos ecclesiasticos usus. &c, synodo prouinciae poenas persoluat, . & c. Praecipimus, ead. cauL q. ibi, indigentibus omnia dispensentur, &in hoc praedicto c. fin. 16.q. I.dicitur, quod, Quicquid habent clerici,pauperum est, bo cest i quicquid clerici babent, quatenus sunt clerici, hocest, deriditibus ecclesiae, deductis necessariis, pauperum est, idest, dandum est pauperibus, & piis operibus diuinum cultum & paupertatem respicientibus, ct August. in c. Quod autem. 23. q. 7. de bonis ecclesiasticis, ait. Non sunt nostra,sed pauperum, quorum pro curarionem

123쪽

ς 6 Apolog. lib.de redit.

rationem gerimus. Et Ambrosus in. c.Conuenior, ead. caus. q. 8. ibi.Omnia mea sunt pauperum, cui cosonat c. penul. & c. fin. I a. q. I. & alia, quae

ad hoc propositum in praefato libello

citauimus. ini into, quod in .c.Reuertimini. I 6. q. I. Hieronymus ait, Deuin pauperibus, si non accipiant eleemosynas,defraudari; eo quod decim ς,& primitiae, sunt Dei possessiones. Et in. c. Decimae, ead. caus. & q. decim et dicuntur ab August. esse tributa egentium animarum; & quod eas dare noles tot animas uidetur occidere, quot mortui fuerunt egestate, esseque illas rem a Deo pauperibu* delegatam . Sexto, quod bona praedicta sunt bona CH RISTI, quo ad uerum & perfectum dominium ; praelati uero etiam Papa, & ecclesia etiam uniueis alis, quidam oeconomi, dispensatores, &procuratores eius, ut in mon. XXIIII.essicaciter & late probatum & deci ratum est . At constat iure diuino, &humano, uicarium procuratorem &dispens

124쪽

dispensatorem, debete uti potestate sibi tradita, secundum intentionem domini principalis illam ei tradenti S.I. I. ffide ossi c. 'rocvr.Caesar. c. fin .de prsb. ivxra illud Pauli. i. ad Corinth. q. Sic nos exi stimet homo , tanquam ministros , ac dispensatores ministeriorum Dei: & illud. Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut sidelis qtus inueniatur:& iuxta illud eiusde. r. ad Corint. Io. Potestatem dedit nobis Deus in aedificationem, non autem in destructionem . & iuxta illud. c. Superlitteris , de rescrip. in lae ratio mouet delegantem, debet & mouere delegatum. At constat confliente etiam ipso mei. N. & D. Soto , cui nititur, in lib. Io. q.q. art. . de Iust.& ire) intentionem & uoluntatem CHRISTI, fuisse,ac esse, ut de bonis suis superflua dentur pauperibus, uel aliis piis operibus. Credendum enim est, ut in praefato libello diximus eum uelle, ut tanta uel maior iberalitas cxerceatur de bonis, quae data sunt ei,

G poste

125쪽

posteaquam uiuit immortalis, quam de his , quae data fuerunt ei, dum euset mortalis. Nam qui cum egeret, non cupiebat mortalia, qui regna daturus erat canestia r ut babet bymnus Epiphaniae, non cupiet postquam h bet, & dedit tanta callestia. argum e to a maiori. c. Cum in cunctis , de elect. Authent. Multo magis, C. do sacros eccles Cum ergo tunc uoluiseset, ut quod sibi supererat,se suis'; mianistris sustentatis, daretur pauperibus, credendum est nunc quoq; uelle, ut

quod superest suis ministris honeste sustentatis,tribuatur eisde: quandoquidem no est illi ulla re opus, & ex pro teritis praesumuntur futura. c. Ex studiis. & c.fin .depraesump.Ergo ex eius intentione illum modum, & onus habet illa bona beneficiariorum. Septimo,quod qui non sunt uerisimilia, nosunt asserenda. c. Quia non est uerisimile,de praesump. l. Non est uerisimile.sLquod met. cavs At non est uerismile,illos antiquos fideles, tam reli-2

126쪽

slosos, tam humiles, modestos,& temiperantes, qui sua bona ob amorem Dei, nimgrum suarum salutem dederunt ecclesiis, ea mente illa dedisse, ut clerici sumptuose comedamus , dc bibamus, colendo gulam, quam illi derui; neqi ut nos, di nostras domos, familias pariete debicas, mulas plendide uestiamus, honorem humanum adorates, cum ambitione & superbia,

quas illi pro humilitate, &modestia

cotempserunt.Neq; etiam, ut grandia primogenia, sue maioratus instituamus, ut cognatos nostros magnificemus ; cum illi noluissent illa donare suis, ut Deo donarent. Neq; ut theseurietemus in terris id, quod imitantes eos theaurizare debemus in canisc sed ut ecclesiae ministri primuideinde pauperes al/ntur . Octauo, quod beatus

Clemens, Papa simul & martyr disci pulusq; beati Petri in lib. a. cap I9.de

constit.apostol. ait Decimas,& primitias, ad hoc fuisse datas ecclesiae, ii baec uerba. Homo Dei. s. Episcopus, . G a quae

127쪽

quae, ex decimis, & primitiis secum dum mandatum Dei dantur, recte dispenset orphanis, uiduis , afflictis, &peregrinis egetibus, ut qui habet Deuharum reru ratione reposcente: & paulo post.Omnibus egentibus, cuiustitia tribuentes, ipsiq; his utentes, sed non abutentes; comedentes de his,sed non soli uorates, egenisq; impertientes. Et in lib. 8. cap. 39. per haec uerba: Etiam praecipi 0 decimas osserri, ad uietu reliquoru clericoru, uirginum,ac uiduaru,& his, qui sunt paupertate Dppressi. Et

lib. 2. cap. 39. per haec uerba. Dabis episcopo iusta tua: te enim dare oportet, illum uero destribuere tang oeconomu, & dispensatorem reru ecclesiasti- , caru: quod clarius testimoniu) Nono, quod sexta synodus relata in .c. Apostolica. I a. q. a. de his ipsis reditibus agen S, decernit, eos esse ad utilitatem ministrorii,& ob esca pauperum, & peregrinoru sustetatione. dc Symmachus

Iedicit eri qui bona haec male impen

128쪽

dit, eo ψ substantia paupersi contra fas

dispergit.& concit.Antioch. in. c. Episcopus. I a. q. I.clare habet, quis episcopus de sui patrimonii reditibus, ad libitu disponere possit, no tamen de ecclesiasticis: quin & cocii.Trid. in sess.

Σ . cap. I. de reformat. co firmans id,

qδ antea dixit Bernardus, late relatus a Dyonisio Carthusiano in lib. contra pluralitate beneficioru. art. 8. interdixit episcopis, & aliis beneficiariis etiasi Cardinales sint, ne suos cognatOS, qui familiares de reditibus ecclesis augeant. uod utiq; no fecisset, si no in . tellexisset esse illa disset etia inter reditus patrimoniales,& laicos ex una parte, ecclesiasticos ex altera. Quod his inest onus praefatu ut impendantur inhonesta ministroiu,& pauperu, ac aliorum operum pioru sustentationem, &cosequenter, ut distribuatur superflua pauperibus, uel aliis piis operibus. Decimo, quod datum uel relictum ali- 7 cui ut aliquid det alteri,dicitur don tum, uel relictum sub modo: eo quod

129쪽

illa coniunctio , ut saltem cum adiiciis tui dispositioni requirenti aliquid p

stea explendum, modum impol lat. iuxta.Lrc. debis, quae sub condit.&l. a.& 3. de donat. quae sub modo,& glos

c. verum, de condit. appost. & Bart. receptus in . l. Q uibus diebus.*. Te milius. s. de condit.&demonst. dicens idem de illo, quod datur sub illae comuncti one, ne, pro, ut, non, uel subpri ostione , ad , & in, quoties adiiciuntur alicui rei postea explicandae ut uidere est apud eum , an ii. D usq; ad io. per.L Si tibi,& l. l. ff. de leg.& l. Libertas.*. t. s. de manumiss. t stam. & L Cu pater. q. Titio, de leg. a.& praedicto.*. Termilius, & l. ante penu l. de leg. r. & l. Si quis pro redem ptione. C. de donat. & l. solemus , &l. fi n. de oper. nov. nunciat:quae duae

postremae agunt de dictione, in, quod ipsum est de dictione, ob, C. de cond. ob causi per totum. At bona Eesesiae dona a sunt, aut relicta D. N. IESU CHRISTO, uel Ecclesiis, uel pers nis

130쪽

nII eeclesasticis,tanquam procurato ribus,& eius negotia geretibus Quod idem est, ut reclitus eorum pr beantur usibus praefatis, uel in eos, uel ad eos, uel pro eis; uel ne, pro ut non dentur aliis.Nam sexta synodus in c. Apostolica. 12. q. 2. de his reditibus agens, decernit, eos esse ad utilitatem ministrorum,& ob escam pauperum,& pe regrinorum sustentationem. Pondera

praepostiones, ad, & ob, quae important modum,& onus, ut praediximus,& in. c. Peruenit. 16.q. . Vetatur epi

scopis dare consanguineis,& ita ne dent consanguineis, quod importat modum.Sicut, ut,non;ut ploxime di ctum est. Quin & concilium Tridenti in sessone. 23. cap. t. de reform. in terdixit episcopis,& aliis, etiam si Caedifiales sint, ne silos cognatos aut f miliares de reditibus ecclesiae augeata Pondera uerbu, ne, quod inducit mo ilum& onus:& in. c. In secris 1 6.q. se habetur, in sacris canonibus praestaxum est, ut decimae, iuxta dispositio α. Gι nem

SEARCH

MENU NAVIGATION