Apologia libri de reditibus ecclesiasticis, a Martino ab Azpilcueta ..., super c. vltimo 16.q.1. sermone primum Hispano compositi & ab eodem postea latinitate donati aduersus. N. in nonnullis ei contradicentem eodem doctore Martino ab Azpilcueta auth

발행: 1571년

분량: 699페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

3 7q Apolog. lib. de redit.

& in eod. c. Ad haec, est glos adiuncto

tex. Nam textum loquentem solum de mobilibus, intelligit etiam de immobilibus. Expressum autem est, imo diprsceptum a iure diuino, naturali, &humano per hoc cap. & alia multa cutata supra in praefato lib. q. I. nu. 17.&supra eod. mon. XXVII. non tantubeneficiarios dare posse superflua pauperibus, sed & dare debere. Tum etia, quia uerbum illud, moderate, referri potest ad alia bona ecclesiastica, quae nec dum sani sunt beneficiarii, possunt

expendere. Et in hunc modum exponunt Panor.& And. Sic. in I .not. uerbum illud. Non uult ergo summus Pontifex dicere, non posse benefici, rios aegrotates ea conferre pauperibus, quae praestare possent sani ; sed tantum id uult, non posse dare de bonis aliis ;nisi modicum quid, idque non aliis quam pauperibus. Et certe teXtus 1lle, ut maximum, id tantu probare posset; Donatione ita facta in maxima quantitate, per beneficiarium morbo graui

is correptum,

402쪽

correptum, suspectam & fraudulenta habendam. intem intellectum satis sentit ibi Panor. sub fin. & etia Andr. Sic. post Pet. nu. 6. quatenus ait; eiusmodi donationem esse suspectam,& satis consentit D. Didacus ibidem, de

donationem potius esse quam uocant causa mortis, quam irrevocabilem inter uiuos. Nam ex eo quod noluit ea bona conferre cum sanus erat,& citra periculum; non leuis sumitur coni eiura, non tam uoluisse dare libere,&serio, id quod dedit, dum in discrimine uersaretur, quam per uiam ultimae uoluntatis, aut donationis causa mor-tIS. arg. c.Semel malus. de reg.tur. lib.

6. cum glos. & latissime Didacus inrubr. de testam . in p. 3. nu. I . & nota in c.Tua.& c Is qui,despons.quae duo quod huc attinet, cum agimus de es elu, exaequantur. Bald. &Ias l. a.ff. de iust. & iur. Caeterum coniectura haec, seu praesumptio, si coram Deo uera,&non dissimulata donatio fuiti uim &ualorem nequaquam amittit in inte-

403쪽

3 76 Apolog. lib. de redit.

Hori conscientiae foro, ubi cessat omnis praesti mptio, ueritasque sola uiget, φ& ualet. c. Humanae. 22. q. F. Itaque concludo huiusmodi piam donatio--nem, ualorem integrum ante Deum,& in foro conscientiae habituram, du- modo uero animo fiat, ut irrevocabilis sit; quamuis quoad forum exterius ficta, & in fraudem facta plumatur, si non apponatur remedium, quod ex proxime subsequentibus desiimi potesti Intuli etiam, dubium essedi finitione Papali dignum ; an quae dicta: sunt in illatione proxime praecedenti, efficere possint etiam reIigiosi beneficiarii, graui morbo laborantes r& uidetur id eos minime posse,quippe

qui nec legare permittantur. c. a. detestam . Auth. Ingressi. C. de Sacrocnec ullum habeant, aut habere possint rei alicuius dominium .c. Non dicatis.12. q. I. c. Cum ad monasterium, de star. monach. Nihilominus tamen Oppositui nobis indetur magis conforme

iuris licet hactenus nun si asseuerare id sim

404쪽

T ausus. Primum, quod supra eod. mon. LXXX.dictum reliquimus;disponere latum posse beneficiarios regulares de suis reditibus, quantum & de Suis laculares. iuxta doctrinam Card. cui nemo contradixit in Clem. I. g. Sed & talis,de uit.& hon. cler.Hos aut id posse , proxima illatione probauiamus. Deinde, quod id non est testari, sed inter uiuos donare. ina e duo, eti1 si qui donat, aegrotet,longe sunt diuersa, c. Ad haec, cum annota ei de testanu' Non enim potest quod sic semel dederit, reuocare, i. sicut ab initio C. de aet. & oblig. uti potest,quod per uiam

testamenti, & ultimam uoluntatem reliquerit, c. m Marthe,de celebrata missar. c.Vltima uoluntas. I 3. q. 2. Nec ita facile experientia, quae est reru ma gistra. c. Qua sit,de Elect. lib. 6. a i stante inducuntur homines,quantum uis aegrotent, & ita sint morti uicini,

ut de eorum salute desperetur ό se ad statim donandum, atque ad donan dum post mortam. Est namque naturar nostra

405쪽

nostra uiuendi cupientissima, & quae sibi semper uitae spem polliceatur. Adde, quod ut possit aliquis bona distribuere, non .est necesse, eum esse dominum eorum quae sunt distribuenda a sat est illi , si sit ei facultas ad hoc

concessa, per eum qui possit eain f .cere, ut est concessa tutori. l. Lex quae tutores . C. de administr. tui. & procuratori , & executori, & curatori. I. ob aes alienum. & toto tit. C. de praed.

minor. Sed nec beneficiarius ipse regularis rei alicuius est dominus, etiam cum prospera ualetudine perfruitur; &tame in pauperes aliaq; pietatis opera distribuere potest libere reditus suo omnes, Ob facultatem sibi ab Eccle-sa pia matre nostra per beneficii titulum factam. UMMA RUUM.

Donationes non omnes tempore mortis factae, ab ecclesiasticis ius tinandi non habentibus, suntς nec prasumuntur fraudulenta nu. a. Et triabus modis firmantur. num. s. - r Pra

406쪽

Praesumptio omnis cessas in foro conficientia. σpraeualet veritas. m. . Donatio beneficiariorum ad pia, ante traditionem ualida. num. q. Donans ante traditionem fit debitor. πη-.s. Beneficiarius νemuneret famisti nu. 6. O qua

tum. num. eodem.

Ingratitudo semper peccatum num. 6.

Beneficiarius non solum potest expendere, id quod est ei opus,quatenus est beneficiarius; sed etiam

quatenus en nobilis, aut graduatus. num. 7.

Beneficiarius prius pulsibi prouidere, quam Ecclesiae quis ad unu finem,oe no quo ad alium. m. 8.

LXXXII. Moneo, intulisse me etiam ubi supra haec alia. Primo quidem, quod no est uerum absolute, id quod praefatus N. ait, in d. cap. . quod donationes beneficiariorum, quibus ius testandi non est, de quaesitis ex fructibus, quales in Hispania sunt Episcopi,& in Italia clerici secundum eum , &secundum nos omnes omnium terr

rum beneficiarii fusta ab eis in infirmitate morti proxima constitutis, etiamsi nomen donationis inter uiuos eis imponatur,&ad traditionem deueniatur

407쪽

iure ultimae uoluntatis sunt censendae,& sunt inutiles, arm. l. Filiae meae emancipatae, & aegrae, st. Solui. mair. quam in hoc notat Bald .in Auth.Nisi rogati. C. M. Trebel. col. fin. allegando etiain hoc cap. I. de renun. lib. 6. facit in c. De his, de sepult. & in I. si filia. E. de diuort. l. Si cum mulier de morte uiri desperans, T rerum amot.Ex quihus satis colligitur, quod uideatur instaudem facere ille qui testari non ualens, grauatus despera a infirmitate, mortique uicinus donat,etiam si dicat se donare inter uiuos. Hoc, inquam , non est absolute uerum: quia contrarium probauimus in libello quem defendimus in prafata q. I. nu. 6 . dc supra duabus illationibus proximis . Noobstant illa supra pro Aduersario cisata. Tum, quia tandem concedit hoc, quod nos dicimus esse uerum in donationibus ad pia,quas solas licere beneficiariis nos asseueramus.Tum, quia eius fundamenta, quod etiam ipse s iis concedit , non probant deesse s

cultatem

408쪽

cultatem donandi'eis, qui aegroti, to. standi factione carentes, donant: sed quod eiusmodi donationes praesumantur fraudulentae, cum fiunt ad prostana, quod etiam nos concedimus . At quia in foro conscientiae omnis pra sumptio cessat, si coram Deo uere fiant, proculdubio coram ipso, & in conscientiae foro ualent. Itaque concludo i huiusmodi piam donationem, etiam magnae quantitatis, ualere ante Deum, & in foro conscientiae, dum modo uero animo sat, ut irrevocabilis si : regulariter tamen praesumendum esse factam in fraudem: quod ampliat Aduersarius procedere, etiamsi traditio rerum donatarum fiat in uiata, & donatio fiat ad profana. Sed donatio ad pia liberatur ab hac praesumptione tripliciter, per ea quae in nostro

lib. q. I. nu. 89. diximus. Primo, facta in uita traditione reali eorum quae donantur, Secundo cum do nans i urat se nunquam donationem reuocaturuseq; illam facere,ut satisfaciat obliga-

409쪽

tioni, qua tenetur, quae ei supersunt, piis operibus, & pauperibus erogare. Tertio, cum ex qualitate,ac consuet dine personae, ac circunstantiis loci, temporis, ac aliis, posset iudi cari non esse fraudulenta, puta, quia erat homo assuetus facere largas eleemosvnas, de

quod sorte illa quae donat habebat innofilinibus, & alia eiusdem generis. Nam ntra gloriosissimum Sanctum Laurentium, qui iam iam moriturus thesauros Ecclesii dedit pauperibus , nulla mala prisumptio oborta fuit .laruli praeterea esse uerum id quod in dicto libello q. r. nu. 88. diximus, quod etiam noster Aduersarius approbat, ' uidelicet; ualere donationem a beneficiariis factam piis operibus, etiam ante consecutam rei donatae traditione,

etia si absque pMfato iuramento fiat;

licet contrarium tenuerint And.Sic. ind. c.Ad haec. col. a. & aliquot alii alibi. Tum,quia nihil adducunt in sus sententiae confirmationem.Tum,quia nosatis aduerterunt Inno. in d. c. Adhaec. contra

410쪽

eontra eos aperte satis tenuisse, ali gando text. in l. si quis argentum, C. de donat. quae habet , donationem esse ualidam ante rei donatae traditionem,quamuis donetur res ad usus profanos; quanto magis si ad pios, de quibus nos uerba facimus Θ Tum, quia ex eo quod dixit Panon actualiter donet, & non relinquat donandum post mortem, non licet colligere, uoluisse illum dicere; traditionem esse necessariam, sed solam donationem inter uiuos. Tum, quia ea quae debet beneficiarius,sunt persoluenda ex eius reditibus, iuxta comunem omnium sententiam in c. Peruenit. de fideius per illatex. que supra mon. XLV. declarauiamus noue ac uerissime; praesertim, ea quae debentur piorum operum causa,

in quibus nemo dubitauit . At uero, qui donat, licet non tradat, debitor constituitur. per d. l. si quis argentum in princ. & aliis multis. 9g. seq. & ad id quod donatur persoluendum, obligatur : fatemur tamen, quod praefato

SEARCH

MENU NAVIGATION