Iani Nicii Erythraei Dialogi duo. 1. Quod sola spiritualis vita referta sit gaudio & voluptate. 2. De poenitentia in supremum diem non differenda

발행: 1543년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Imprimantur hi duo Dialogi P

mictu Frauc eu Sissor tu, S S. Theolo, si odior; Astropolitinae S S. Caeciliae Ecclesimum Colon. Presbter, Camonicus G - si res. Regem librorum Censor.

2쪽

S. P. D.

Xtrema pars literariam tuarum , quas proximh ad me misisti, pupugit in tu chirographo. Scribis enim suandoquia dem locorum intervallo, quibus disjungimur, & aetatis meae, jam prope decR tae,incominodo,quae non est ut olim, is boris itinerum patieqs, omnem tibi,me coram videndi, salutandi, amplectendi, alloquendi, facultatem adimit. spem tamen esse, ut coelesti patria, ad quam omnes, qui '' divinis promissis sustentamur, tendimus, & in qua omnes nostras cogitationes,curas, & solicitudines,collocaq ac fixas habemus , tandem me tibi tradat, & in per temum coriungat. atqui haec,tam suavis ac dulcis, eis pstis patriae commemoratio,ad quam magnis itineribus ipse sestinas , satis dici verbis non potest , quantuni.&quam ardens ejus obtipe ae, in me, desiderium excit . verit: sed continub hanc meam . cupiditatem ab omni propemodum spe deiicit praeteritae vitae,secus suam de crat, actae,recordatio; quae me Vereri compellit,ne pec ..cata, quorum conscientia obstrictus teneor,omnes mihi. ad coelum aditus intercludant. Verum quia nullum tempus,dum vita suppexit,Deus, non esse idoneum ad il-iIud promeren um, docuit, qxemplo illorum, qui hora diei undecima a patre familias,ad opus, in vineam cos ducti tantundem meruerant,quaotum ii,qui ab aurora, usque ad diei extremum tempus , opus in ea secerant: spes in ete collapsae resurgunt, di cupiditatis ille ardor, extin s. reviviscit.. Sed rursus me novus terror invadit, ac penε sententia desistere., & ad ingenium redire compellit, cum videlicet mecum ipse cogito, quanta cordis mundicia,quantusque nitor, requiratur in eo,cui. sit propositum , pedem intra coeli fines inferre, ibique cum Deo agere aevum, quod nemini,ut legitur, sordido. .

nevitai ves Ievibus quantumvis macu' inquinato,illuc. A' pateae

3쪽

pateat accessus. nam statim mihi venit In mentem, non silum voluptatibus esse carendum , sed omnibus etiam animi remissionibus, quantumvis honestis ac liberaliabus,nuncium remittendum, ne quid Qrtasse ex illis sordium colligam , quod me , coeli aditu excludat atque rejiciat: quod nihil est aliud, nisi perpetuo sese moerori

luctibusque mandare, in eisque velle , ad extremum us que vitae diem, permanere ; quod natura aspernatur,ac malorum fere omnium esse maximum ducit. itaque spiritualem mihi vitam, omnis plane hilaritatis l. aetitia, que Vacuam, ac solum moeroris tristitiaeque plenam objicio. sed, cum perpetua illorum , qui divinae legi Convenienter vivunt , oris animique serenitas atque tranquillitas, me falsa opinione duci convincat, hunc mihi errorem hoc. dialogo sum conatus eripere, ac pluribus rationibus persuadere, veram animi hilaritatem laetitiamque, vel nusquum, in hac mortali ac musera vita, reperiri, vel apud eos esse , in quibus nulla quam vincit cupiditas voluptasque rationem , sed semper vera illa ac directa ratio superat inanes rerum omnium cupiditates. hanc ego brevem disputationem, ad te, qui ejus instituendae pene auctor fuisti, tanquam ad magistrum mitto, eumque magistrum, Unde , tum ad formandam poliendamque orationem, tum ad pietatem, in me, erga Deum excitandam augendamque , plura possim addiscere. Etenim, quan-rum in dicendo scribendoque 'valeas , quantumque earum artium studio flagres , quibus aeterna illa ac conserta bonis omnibus vita comparatur , cujus erunt compotes ii, qnos sea in in coelum merita v

cabunt, tum ex Illustrissimi Viri Fabii Chisii, Apostolici apud Vbios Nuncii, testimonio, tum ex elegan-ribus tuis literis, omni eruditione ac pietate refertis, intellexi. eam igitur perlege, &, si quid in oratione mea titubatum invenies, ad prudentissimi tui judiacii normam revoca , quod si etiam non dedigneris, tuam illi doctissimam manum admovere, & addendo detrahendoque, splendorem ac pulchritudinem addere , illud ea sibi evenisse intelliget , quod picturis mendosia ac vilibus , quibus egregius inquis magisterr

4쪽

ster, aliquot penicilli ductibus, vitia detraxerit, & 'iri

tutes inseverit. nam, ex vilibus & invendibilibus, con tinuo Precium de emptorem inveniunt. Vale, ac perge , vir optime atque doctissime, de Rep. Christiana, ac fide Catholica,bene mereri.Romae, v ii Idus Mari,

5쪽

Quod sola spiritualis vita restita sit gaudio & voluptate.

AE p ε mihi venit in mentem , peccat rum conscientia qua Premor, adducto, a prava superioris vitae coniuetudine prorsus recedere,atque illud vitae genus persequi, quod sit rectum, honestum,&ά - cum ossicio probi honestique viri conjunctum sed haec meditantem , tantus repente moeror invadit, ut hanc tam probam mihi mentem eripiat, ac cogat, sententia desistere. P H I L o C. Vnde, obsecro, hic moeror exorituri E v d ii R. Ab inata mihi in animo opinione quae Ita alte insedit, ut extirpari ac convelli non possit ; quod nimirum spiritualis vita sit planhvacua ab omni hilaritate & gaudio, & contra reserta atoue tristixia. P Η i L o s. Das ne mihi, pth,

3ue , &-viventes, Sancti Spiritus gratia praeditos

esse: E v Ρ Η R. Do quidem, neque dicere aliter audeo. x Η i L q c. At si concedis, in animum,ab omni labe purum,Spiritum: Sanctum illabi, simul concedas oporteteudiem, non inanem ac vacuum , sed cum suis ad eum fructibus ornamentisque prodire: verum interpriecipuos, Spiritus Sancti fructus, ab Apostolo enumeratos, Principem fere locum obtinet naudium. Fr tu autem Dpm , inquit,s charitas, gaudium,patientia, longanimiaras. bonitas, benignitaου, 1 fuetudo, des, modestia, continentia, limS. vides ne,gaudio in Spiritus Sancti donissere primas ab Apsolo dari aut igitur neges,Spiritum Sanctum nihil ad spirituales viros pertinere,quod est impium amrmare; vel si concedas, simul concedas oportet mmmuna ac verum gaudium non posse ab eis esse seiunctum. quid arguas ne mendacii Davidem,qui animi v

uptatem re gaudium, ab M pietatem de justitiam

colunt

6쪽

lupi negat abesse t stoliditatis ne eum, stultituique con

demnes, qui toties, in suis carminibus, justos ac rectos . corde ad hilaritatem impelliti modo erum ais,Laetamini in Domino G exulareresi, gloriamini omnes reciti cordei modo, Exultatejusti in Domino, rectos decet collaudatis'. quid'insanire etiam dicas Paulum Apostolum,qui sum- na pexfusus animi hilaritate dc gaudio, clamat,exon

randum esse animum omni moerore,luctuque, eundemque omni voluptate & gaudio replendum' Gaudetrim in Domino semper;iterum dico,gaudetrimodesses vestra notast onmibm homini L E v P is R. Vt ista vera esse concedam, quis enim audeat tot sacrarum literarum testimoniis obsistere t meo tamen animo persuaderi non potest, quod iucunda, atque suavis, ea vita sit dicenda, quae livoluptatibus hominem avocet, de ad labores dolores que traducat, quae a risu ad luctran, a Cerealibus coenis ad tenuem victum, vel ad jejunia potius, abstrahat,quae

itanno indulgere prohibeat, ac vigiliis iosistere jubeat,

quaeque corpus tractari molliter vetet, dc haberi aspere ac duriter imperex. Ρ Η i L o C. Quae nam sunt istis

voluptates, quas abesse a spiritualibus viris existimas tE v P Η R. mas, nisi corporis i his enim delinitus animus , ob societatem , quam habet cum corpore, commovetur,atque ad laetandum d audendum impellitur. P vi L o C. Nullam ne animi esse propriam voluptatem existimas: Z nullas ne in ipsi laetandi gaudendique causas . haerere, nisi eas,quasi mutuo,a corporis contagione,sus'

cipiat 'non ego tibi sanctissimos religionis nostrae viros, in medium adducam, qui quamvis tristitiam in vultu praeserre videantur, semper tamen , ut inquit Paulus Apostolus, redundant hilaritate & gaudio ; neminem, inquam,ex nostris tibi propono,sed ex veteribus aliquot sisto, qui, verae religionis ignari, ne suspicari quidem poterant, quid esset spiritu vivere 3 qui tamen, spretis ac repudiatis voluptatibus , in summa animi alacritate. vixerunt. Si nihil jucundum est animo,nihil laetum,nihiI hilare quod non i corporis voluptate suppeditetur,ctu

modo semper laetus erat Socrates, quem uxor quotidie, cum eodem vultu, exeuntem domo , ac redeuntem

rexit, criu omnis voluptas in praetermittendis voli

7쪽

ptatibus erat i quomodo semper hilaris Curio, qui,cum

.in sua villula, ad secum sedens, rapas in coenam cur ret, magnum auri pondus, sine quo voluptates corporis

priso esse non possunt, sibi oblatum a Samnitibus, repudiavit Θ tristis ergo Fabricius, qui regni Epirot ram societatem, a Pyrrho sibi delatam , constantissime

repudiavit, ac Romae in summa paupertate vivere ma-Iu1t i sunt omnino, si nescis, quaedam voluptates animi propriae, quae solae per se nituntur, nec quidquam, comoris auxilio egent. E v P ii R Si nulla re ita mens nostra , quam Horatius divina particu tam aura vocat, se effert atque circumspicit, ut hac una, quod nimirum liberas omnium rerum voluntates habeat, non ne,

qui omnem illi eripit vivendi licentiam , libertatis etiam, sibi ingenitar, munus adimit, simulque causas

omnes laetandi gaudendique praeciditi Pu 1 Loc.Quantum audio, non satis, quid ut voluntas, intelligis. itaque quo minus voluntatis rationem assequeris, eo plura illi tribuis, quam veritas, & natura ejusdem patiaturi voluntas enim utar definitione stoicorum, qui mihi in hac re , subtiliusquam ceteri, versari viden- rvr , & proxime ad Christianam veritatem accedere,)Voluntas, inquam , istis auctoribus, est, quae quid cum ratione desiderat; quae autem in ea, quae sunt rati ni contraria, toto impetu fertur, non voluntas , sed libido , & cupiditas eiurenata, est appellanda. quamo

rem, cum voluntatem ad rationis terminos revocamus,

non sua eum libertate spoliamus, sed in eam maximo vindicamus. quia tum praesertim illa , libertate sua

fruitur, cum ad ea revolvitur, quae sunt consentanea rationi; cum autem ad ea, quae Iibido suadet, attrahitur , libertatem amittit, ac fit libidinis serva, neque digna est amplius, quam nomine voluntatis appelles, suandoquidem illud, una cum libertate, a se rejecit. itaque , ut in pauca conseram, spiritualem Vitam agere , nihil fere est aliud, nisi voluntatem nostram, in libertatem asserere,in eam, inquam,libertatem, in quam nos Vocavit Christus , ut non amplius serviamus peccat', sed appetitus, longius evagantes, reVocemus,

suscitat ratioti inimicas s oerceamus, ne captivam vostram

8쪽

nostram voluntatem, velut in triumphum ducentes, rursuin acerbissimo servitutis jugo subjiciant. at vide, quanto in errore versentur, qui temere inco nitam rem prὀnunciantes , omnem, a spirituali vita, laetitiam hi . iaritatemque , unt esses unctam. adeo enim, laetitia, spirituali vitae inimica non est , ut nihil sit tam illi conjunctum, tamque cohaerens, neque fuidquam verius affirmari possit, quam , solis spiritualibus viris vera ac solida gaudia contingere. nam illud dicendum est gaudium, quo tum animus afficitur, clim ratione movetur, placidh atque constanter . at quid constantiae tam inimicum , quam cupiditas i quid tranquillitati tam Contrarium , quam perturbatio i cum igitur cupidi in summa semper animi perturbatione vertentur, contra γii ac religiosi viri, sedatis cupiditatum fluctibus, perpetuo octo ac pace perfruantur , non ne plane necessarium est: dicerei verum ab illis gaudium abesse, istis autem , alte radicibus actis, haerere t si v v Η R. At ego , neminem video, neque majoribus gaudiis exultare, neque laetitia uberiore perfundi, quam homines, deliciis ac voluptatibus amuentes , unde perpetuo omne gaudium exulare contendis. nam, ubi istiusmodi h mines vigent, ibi etiam regnat hilaritas, risus, Iocus, Iudus , lepos, amoenitas. P H i L D c. Ego quoque idem dico; adjuvo te ; in vita amoena ac Voluptaria inis esse risum, jocum,ludumque affirmo. at haec gaudii rationem. habere, istuc est,quod nego; sed eas esse rio elationes animi, sine ratione. E v P is R. chiod nam igitur gaudium dicis esset Ρ Η i L o C, Gaudium, ex Platone, aucunditatem quandam esse, definio, ex virtutis ac recte factorum conscientia manantemi atque jucunditas haec,

quam gaudium esse dicimus, illud est animi pabullam,

nectaris de ambrosiae nomine significatum , in fabulis poetarum. hoc gaudium, nunquam deficit, sed perpetuum ac perenne Profluit, atque adeo in nostra est potestate, ut nulla sit vis tanta, quae possit illud nobis eripere i ideoque Christus Apostolis, quorum illud erat animis concipiendum , Gauium , inquit, vestrum n mo tollit a mobis. hoc Raudium, nunquam in vitium degenerat, quemadmod um laetitia; quae, non parum se

9쪽

pe, essuse 8c immoderate se enerens, 3 r tione digredi ; sed perpetud placidE constanter, & cum ratione, animum movet. ac si princeps poetarum Virgilius dixit, mala mensis gaudia, diserte , quidem elocutus est, sed non apth. quid enim tam pugnat, quam malum aut vitium aliquod cum gaudio misceri φ Sed ille, comm nem loquendi rationem secutus, laetitiam illam gestientem ac nimiam, gaudii nomine complexus est;quemadmodum nos etiam interdum gaudium, non proprio,h Iaritatis laeticiaeqή, vocabulo signamus. gaudii igitur do

micilium ac sedes, est animus; ibi habitat,ibi haeret, iuperennem illam suam jucunditatem large copioseque

diffundit; at voluptariorum hominum risus, Voluptas, hilaritas, oculis orique eorum extrinse cus advolat, nec

In animum commeat. quod si liceret xibi, penetrare ad intima illorum coxdium cubilia; omina intus volupta tis vacua, ac timoris, perturbationis, luctusque, a r tione repugnante prosecti, reserta conspiceres. pugnax enim ero se ratio, neque quietos eos esse patitur, qui ab

ipsius imperio defecerunt. hi sunt illi stimuli, hae sunt

illae faces, quibus, veteres poetae, improborum semper animos agitari exurique, dixerunt. ratio quoque, est

ille noster adversarius, de quo Christus in Evangelio nos admonet, ut nihil ab eo dissideamus,sed parem cum

inso animum voluntatemque geramus. Esto,inquit,co

sentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo ; nestriare tradat adversarim judui, Iudex re dat te mimstro, , in carcerem mittaris. quamquam D. Augustinus divinae

Iegi. adversarii istius partes assignet . sed ab eo , quod dicimus, non aberrat, cum diuina lex, in animis homuntini insita , nihil praecipiat, viii quod ratio ipsa facie

dum vel fugiendum prascribat. E PHR. Nunquali equidem arbitratus essem, divinam legem, tam magnas nobiscinia inimicitias gerere: audieram, principes potestates,ac rectores mundi, tenebrarum hariam,

perpetuos esse hum ni generia hostes, dc habere nobis bellum semper atrox dc acerbum indit m . nunquam tamen suspicatus hoc idem essem de divina lege, cui nullas putabam nobiscum inimicitiarum discordiarumque causas subesse. P Η i L o c. Sunt quidem isti, quos

10쪽

memoras, generis humani hostes, amne hostes nimis acerbi ac feri, sed non ex eo genere, quibusclina, ex Christi Salvatoris nostri praecepto, convenire nobis debeat, sed prorsus ex iis, a quibus, omnibus in rebus; c

pitali odio dissidendum sit; qui non idcirco nos bello

persequuntur, ut salvos re incolumes praestent, sed ut secum una , perpetuum in incendium & interitum,ir hant ; contra verib, divina lex, ideb adversus nos inia inicitias suscipit, ut aeternum a capite nostro exitium ac pestem avertat. de hoc eodem adversario , non o scure indicavit Pantus Apostolus, illis verbis, Caro concupiscit adversuspiritum, spiritin adversiss camem . haec enim sibi iniscem adversmntur, ut non, quacunque vulti illa faciatis. quo loco, quatuor inter se pugnantes Voluntates, tanquam in aciem, in pulverem dc solem,educit Apostolus; carnis videlicet voluntatem, hoc est cupiditates pravas & noxias, dc quas alio loco appellat caruis desideria; tum voluntatem spiritus, nimirum effrenos quosdam impetus animi, ex nimia cupiditate serendi patiendique pro Deo, corpus ad internecionem dantes: quos spiritus cohibendos, & ad rationis terminos redigendos esse, ideminet Apostolus docet his verbis, Rationabile sit obsiequium vestrum; deinde voluntatem nostram , cui inorem nefas est gerere . postrembaliam quandam voluntatem , cui, nostra Oinissa ac repudiata, obsequi 3c obtemperare sit necesse . haec autem est , legis aeternae voluntas, contra quam si quis audeat venire, sentiet, quanto cum adversario, sibi sutura ressit: nam vinculis omnibus constri eius, judici, hoc est Christo, tradetur. non enim Pater judicat quemquam domne judicium dedit Filio, qui, non modb eum in suturo faeculo , daemonibus , aeternis poenis suppliciis ue torquendum, objiciet, verum etiam in hac vita, licitudini, timori, molestiae, perturbationibusque omnibus, tortoribus sane non parum saevis acerbisque, distrahendum dilacerandumque permittet. Perspicuum est igitur, omnem aegritudinem animi, di voluntate nostra omtum habere, dum eadem sibi nimium indulgens, divinae legis voluntati justitiaeque conatur obsistere, sine qua justitia, nulla pax animo, nulla tranquillitas,nulla quies

SEARCH

MENU NAVIGATION