Musæ Etonenses sive Poematia in duos tomos distributa. Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven. Tom. 1 2

발행: 1755년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

111쪽

83 MUSAE ET ONENSES .

MILO. Attamen, o Socii, liceat post omnia verum Sublatis aperire dolis: non Curia n is Insensa est animo, nec Regum mersa volunt . Supplicia haec nobis miseri confecimus ipsi, Et merito eveniunt, nam Divum munere abusi Has luimus clades, haec nos dispendia restant. Vidi ego civiles motus, consertaque nUper

Praelia, turbatam cum plebs lymphata per Urbem Insiluit, jam jamque faces dc saxa volabant

Ipsius ante aedes Praetoris & ipsius ora. Quid reseram obscinnos coetus, nocturnaque vulgis

orgia i quid cessas, & subterranea lustra, Stipatasque fores λ Bibuli venere frequenter Piscator, Coquus, atque imi genus omne macelli ;Et Lanii, & Fures, & rupto carcere Latro. Noctes atque dies aderant, sibi quisque bibendum Poscentes: uno avulso non defuit alter Ebrius, & lapse successit amicus amico. GALA-

112쪽

MUSAE ET ONENSES. 80

GALATEA. Quid sibi vult novus Orator 8 Quae somnia narrat λImprobe, quid culpas, quorum pars magna fuisti pHaud male crediderim de te meruisse Genevam. MILO. Juniperi gravis unda, nocet potantibus unda.

obrius es nimium, MILO, nimiumqUe severiu. Fare age, nam mira te Relligione teneri Jamdudum aspicio, quis te Fanaticus olim Acceptum erudiit, quis Mystes imbuit arte 'Ο mihi si tantum superet pars ultima vitae, Ut videm, e plaustro cum tu suprema perores Arduus, & sacru redimitus colla capistro: Nimirum lac mas vultuque habituque ciebis. MILO. Mitte iocos, male salse: impune haud scommate laedar.

Os mihi qui laedit, vultu fortasse dolebit. o L P I S.

113쪽

so MUSAE ET ONENSES,

At videsis, quo te erumpas, & comprime linguam. Haud tibi cum nautis rem saxo & pube Saburrae Esse putes, si me dictis incessere pergas. Experiare licet, neque enim contendere verbis βω pugnare meum est uplicem en tibi laetus amictum Rejicio, ut nudus, libeat modo, cernere possim. Et tu tolle moras omnes, laceraeque Iacernae Exue quod superest, ac pannis fortiter exi.

Ut libet, o Bone Viri Si stet sententia pugnae, Congredere, & martis spectet Venus aequa laborem. GALATEA. Heul quid agis y per te sanctissima Numina testor,

Perque pudicitiam Matris, cineresque paternos, Ne tantum scelus admittas ; cur, improbe, amictia Exuis immanes artus, villosaque nudas Pectora

114쪽

pectorat Me miserami perfundor tota rubore: Pax modo securis aderat nitidissima mensis, Nunc subito insani Bella, horrida bella, ciemus; leu i quianam tantus labor & certamina tanta pQuin agite, O Juvenes, stultas componite lites Jam placidi, atque oculis nolite offendere castis. Tuque horti decus Ursini Artissime MILO, Pone animi flatus, ac mitior indue pannos. Haud ea, crede mihi sedes accommoda pugnis ;Jamque adeo stellas nox intempesta labantes Praecipitat, suadentque cadentia sidera semos. Tempus abire domum, dulcemque revisere nidum. distin t Pauli duodenos reddidit ictus Campana, & monuit stra jam nocte per Urbem Maturare fugam : Vigiles mox affore cernes; Qui, siquem temere errantem per compita prendant, Tempore quo carpunt Animalia caetera somnum, Ad loca, vael Miserae nimium tabi cognita, tradent.

115쪽

sa MUSAE ET ONENSES.

Si tantus Amor scribendi te rapit, aude,

Res dicere. N S E velut stricto, fremis, asper Cudre, Ca.

moenas

Lethali accendens bella cruenta Stilo. Omnibus Glatrans, invisus es omnibus, Ur-

Inque vicem caedis, caederis inque vicem Quae nullum laudant, laudat tua carmina Nemo, Famaque, vel Versu gratior, omnis abit Numina quod mordax carpat coelestia Momin, Hic etiam inviso nulla stat Ara Deo. oderunt omnes nudantem Crimina Vatem, Nam sua Nemo libens Crimina foeda videt Suspendit Veneri speculum sic Lesbia, ruga Dum piget in vetula Fronte videre suas Aude Maeonio, Vates, assurgere Versu, Altaque magnorum dicere facta Ducym Dum

116쪽

Dum cantas Herba teipsum concinis, illum Dum vixisse jubes, . te periisse vetas. Obsessa incassum dicantur Moenia Calpes, Et Britonum dum Marte repulsus Iber. Ut desint operi vires, laudanda Voluntas Est tamen, in magnis vel voluisse sat est. fit mage grata licet cervix centena Tonanti, offendit nunquam Pauperis Agna Jovem. In Satiram tribuit Fellis sat cuique maligni, Ingenium paucis sussicit alma Parens. rares en novit Faber imus ponere, doctas Praxitelis poscis, C pria DiVa, manus. Insormis profert insormes Simia scelus,

Et turpem referunt Carmina nata Patrem.

Rectius est misero defunctos perdere Versu, Mordaci vivos quam jugulare Stilo.

Qualiacunque canas, invisi desine Cantus, Virtutemque virum pande, Scelusve tace, Dat

117쪽

Dat praemium Poetae, ne quid postea scribat.

UEIS trassos Natura animos, 5c turpiter

hirtum

Indidit Ingenium, Musis & Apolline nullo, Indocti stolidique insulsa Poemata pingunt. Sed, quamcunque suo sumit rem quisque libella

Tractandam; imparibus numeris seu fortia Regum Facta canat, sive innocuo sale defricet Urbem ;Imprimis curae est Patronum quaerere, falso Quem juvet obsequio, ac venali lactet honore. Musa sed, Mul quoties molitur in ardua nisus, . Innata gravitate ruens, sublapsa refertur, Progrediturque retro praeceps, scanditque deonum, Nequicquam cupiens coeno eluctarier alto. Arma gravi numero, violentaque bella WILHELMIDum Maurus tonat, & robusti carminis offas Evomit, Heroa; heul quem tu, Lodoice, nequibas, Vulnerat

118쪽

vulnerat, Auriacos violans impune triumphos, Et iugulat magnos repetito vulnere Manes. Idem carminibus rursum cruciavit Ibum rNon illum Satanas, non illum saevior Uxor, Insignem pietate Virum, tot adire labores Impulit: usque pati jussus, redivivus amaras Suffcit in poenas, nec in ipsa Morte quiescit. Dissicile est recte Praeconia dicere: Magnum Non nisi sublimis cantet; ne carmine Gesta interat, aut Satirae Laudator acumine laedat. Si pictura Chloes haud scintillantia vultu Lumina, nec faciles risus, Veneresque rubentes Assimulet, falso cur se cognomine Pictor γJactitat, adsumtoque sibi blanditur honore t Heroas tenui versu celebrare, Poetae, Desinite, atque humili ad laudes consurgere penna: Nec veniam tantum, sed Honorem & praemia Vates

Exposcit scriptis y Sibi, qualia Choerilus olim, Rettulit, incultis cum versibus & male natis Herbem

119쪽

Heroem cecinit praeclarum, ac sortia bella , Ipse ferat, pingui Colaphos pro carmine; & aurum i in Linguae posthac & plectro parcere discat. Sponsorum ad thalamos Tuba sic cum personat, orto Jam primum Phoebo, & modulis Tibicen iniquis Perstrepit, attolluntque Sonos simul absona raucos Tympana, cantanturque absurda Carmina voce iDiscordem Dominus strepitum ingratumque senestris Indignans audit, redimitque Silentia Nummo. Decipit

120쪽

M U S TE ET ONENSES. 97

Decipit Exemplar.

VIA dum peragrat sera sub nocte Viator, Et lucem in nimbo Luna maligna tenet, Flammarum cernit subitos albescere tractus, Ac tremulum campos pervolitare iubar. Errabunda trahit vestigia lucidus Error, Dum fax in fossas insidiosa vocat: Non alias sequitur flammas, aliterve vagatur, Quisquis ab exemplis facta regenda putat. Dum parat Eutrapelus vario convivia luxu, Accipit & crebras Mensa referta dapes;

Lingua Bovis fertur: pedibus sed lapsus Agaso Concidit, in medio funditur esca solo. Lapsus ait Linguae, Dominus ridebat & omnis Urbano plaudit turba faceta joco. Solus humum fixis Marcus despexit ocellis, To M. I. H occultosque

SEARCH

MENU NAVIGATION