장음표시 사용
21쪽
ne crambem inconsultus recoquere et ipse Videar, praeteribo.
VII. Caelerum non sine divino consilio sactum crediderim , ut haec dissertatio sub un- ni MDCCLXXIV. exitum a me lucubrata nunc primum prodiret, Ecclesiae Catholicae selicissime imperante PIO VI. P. O. M. Xovit Urbs, quanto praestantissimus hic Pastor, ut cum irnulpho Lexoviensi loquar l), et Epi8eopus omnium, qui
Christiano nomine censentur, Λ postolorum Principem cultu prosequatur. ILLUM certe in Vaticanis aedibus saepe saepius nunc ad eius, quam dicimus, Confessionem tenerrimo Beligionis sensu non tam Orantem, quam haerentem, ac plane absorptum: nunc ad aeneum Sanctissimi Apostoli simulacrum aestu quodam pietatis con Volantem, SacrUmque caput illius pedi demisso animo subiicientem
videmus. Quidni ergo arcanae supremi Numinis rationi tribuam, Dissertationem, quae S. PETRI Primatum, Romanumque Episcopatum vindicat, non antea evulgatam fuisse, quam in eiusdem Cathedra sederet eius non successor modo, sed
etiam cultor eximius PIUS VI.' Sed haec pro mea in Sanctissimum Pontificum reverentia indicasse sit satis. si in Ep. XIX.
22쪽
ATQUE EPISCOPI IUM ADMINISTRATA
I. ransentanus Auctor, quem refellendum Suscipio, uet PETRI Primatum, si fieri posset, everteret, eo studium suum omne contulit, ut nulla illum in caeteros Apostolos auctoritate donatum a Christo fuisse suaderet. Ρrofecto si Apostoli Petro potestate omnino pares, nec ulla prorsus ratione Petro, illiusque dignitati obnoxii fuissent, eius in universam Ecclesiam Primatus nutaret: contra vero si in Apostolos ipsos ex Christi Domini iussu Petrum auctoritate praeduum fuisse evi-
23쪽
cerimus, nullus de illius in Episcopos Apostolorum Successores, caeterosque Fideles Primatuambigendi locus supererit. Nemo igitur miretur, cur de uno Petri in Apostolos Primatu cum nupero hocce Scriptore disputemus; nam et hunc ille solum adgressus est, et ex illo tandem reliqua omnis Petri in Ecclesiam auctoritas pendet. Ut autem rem totam plane et perspicue pertractemus , primum quidnam uni Petro , quidnam omnibus Apostolis Christus promiserit expenda
mus; deinde quid cum illi, tum his postea idem
II. Haec enimvero omnibus Apostolis, atque adeo etiam Petro dicta a Christo fuisse Matthaeus porhibet 1): Amen dico nobis: quaecumqtιe alligaveritis super terram, erunt ligata et in coeloret quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Non heic sane quidquam datur quod nonnullis incautis excidit , sed tantum promittitur , uti BeIἰαrminus 2) sapienter monet, atque explicatur, ac praedicitur, quantam potestatem essent Apostoli, eorumque Successores suo tempore habituri. Etenim planum est, Apostolos non esse factos Sacerdotes, nisi in ultima coena, neque Episcopos et Pastores, nisi post resurrectionem , proinde quo tempore haec Dominus Io quebatur, privati homines erant, nec ullam ha - 1 O . XVm. 18.
24쪽
bebant Ecclesiasticam potestatem. Quam porro omnibus Apostolis heio Christus spopondit cum inferiorem, tum exteriorem potestatem de utraque enim agi Maldonatus 3) animadvertit, atque ingeniose, vereque confirmat), ea eiusmodi est,
ut Apostoli quod ad illam spectat, pares inter
Se Se essent, nec quidquam Petro amplius, quam caeteris promitteretur.
III. At nihilne praestantius , neque caeteris Apostolis commune alio loco Christus Petro pollicitus est* Minime vero. Adcipe divinum Christi promissum. Exstat illud apud eumdem Mae- , thaeum Α) : Et ego dico tibi, quici tu es Petrus,
et super hanc Petram aedi sicabo Ecclesiam meam; et tibi dabo Claues Regni Coelorum, et quodcumque ligaNeris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Iamvero aio, heic singularem quis mdam Petro potestatem promitti, cui caeteri omnes Apostoli obnoxii esso deberent. Ut id effetam, geminam aedificii, et clavium mei phoram, qua Christus heio usus est, singulatim consideremus. Ineptit Anonymus noster, qui Patrum quorumdam locis a Launolo, et Dusinio mutuatis abutitur, ut Petram, super quam Christus se Ecclesiam suam aedificaturum pollicebatur, non Petrum fuisse sed Christum ipsum, aue
25쪽
quod in idem redit verba eius sunt Christῖdio initatis fidem , quam modo Petrus confessus erret 5), persuadeat. Consulat Antiobronium vindicatum intelliget, quos cum suis illis duumviris Pontificio Primatui evertendo iactat Patres huius interpretationis Auctores , nee tot eSSe, quot ille sibi confingit 7), nec umquam in ea tradenda spectasse, ut Petrum alterum a Christo, ab eoque praecipuum omnis Ecclesiastici aedificii fundamentum esse inficiarentur. Id eo loco tot, ac tam luculentis Sanctorum Patrum festimoniis a me effectum est, ut si ad id ipsum comprobaudum me referrem, actum omnino agerem ). Iuro ergo Sumam, quod ibi demonstratum abunde est, Petrum esse Petram , de qua apud Matthaeum
IV. Hoc porro si Verum est, illud plane consequitur, Apostolos in ea ipsa, quam a Christo amplissimam adceperunt, potestate Petro obnoxiosi fuisse. Equidem caeteros quoque Apostolos cum
') Ut lectori praesto sint, quae in loc. cit. Anti bronii vindieati scripsit cl. Auctor, ea ad caleem huius dissertationis referentur.
63 Tom. I. Dissere. H. cap. III. T) Antis. Vindie. Ioe. cit. pag. 3I3. 8) confer etiam quae eontra Lutheranum Sehubertum disputavi in adnotationibus ad libr. S. Cypriani de unit. Fag. I99. seqq. Edit. Rom. 1 74. et Frane. Anton. de Simeonibus Tom. I. de Rom. Pontis iudieiaria potestate eap. I. Edit. Rom. 1717. Diuiti so by Cooste
26쪽
elesiae fundamenta agnoscimus ; quin etiam in hoc summam eorum dignitatem maxime sitam fuisse non dissitemur. Verum id nobis quoque certissimum est, praecipuum a Christo Ecclesiae fundamentum Petrum et esse, et dici debere. Qua in re vel unum, quo Petrus designatur, Petrae nomen suffceret. Quis enim Apostolorum praeter Petrum Petra usi a Christo, vel a Patribus ap
pellatus est Immo illud ab Hieronymo 113 acute
animadversum video, Christum caetera, quae sibi maximo congruerent, nomina cum omnibus Apostolis communicasse, ut Petrae nomen cum uno Petro. Sicut, inquit, ipse lumen Apostolis donavit, ut lumen mundi appellarentiιr, caeteraque a Domino sortiti sunt vocabula, ita et Simoni, qui edebat in Petram Christum, Petri largitus est
nomen. Ac secundum metaphoram Petrae recte
dicitur ei: aedi cabo Ecclesiam super te. Cur hoc*Utique ut nemo ambigeret, quin inter Ecclesiae fundamenta is post Christum praecipuum foret, qui ab ipso principe eiusdem fundamento Christo
Petrae nomen unus suscepisset. Quare Tertullianus aiebat 123: Mutat et Petro nomen de Simone, quia et creator Abrahae , et Sarae , et Auseae
27쪽
nomina reformavit, hunc vocando Iesum , iUis syllabas adiiciendo. Sed et cur Petrum 3 Si obvigorem fdei, multae materiae, solidaeque nomen de suo adcommodaret. An quia et Petra, et lapis Christus ' Siquidem et legimus positum eum ira lapidem ostendiculi, et in Petram scandali. Omitto caetera. Itaque adfectavit carissimo discipulorum de Figuris suis peculiariter nomen communicare, puto propius, quam de non suis. Idipsum S. Petrus Chrysologus paucis hisce verbis complexus est 13): Petrus a Petra nomen adeptus est; quia primiιs meruit Ecclesiam fidei firmitate fun
V. Sed omnem, si quae superesset, dubitationem caetera Christi verba amovent: et super hanc Petram aedi fleabo Ecclesiam meam. Nihil
tale, inquit Chrysostomus 14M, de illis Apostolis
dictum est, quale de hoc ΡΕTRo) dicitur Pues Petrus, et super hanc Ρetram etc. Quae soli
Deo propria sunt Ecclesiam reddere inconcussam .... haec IPsI Se daturum promittit. Ergo praecellentius aliquid in Petro necesae est agnoscamus, licet caeteros Apostolos Ecclesiae fundamentis adnumeremus. Disertum huius rei testem habemus Teophanem Cerameum Iu), qui Christi verba ita interpretatur: Tu , inquit, Petrα es, Petra ses fdei, et constituendae Ecclesiae finda-
28쪽
mentum , et spiritualis aediscit PRIMus ADITus.
Idem paullo aliis verbis tradidit multo Theophane antiquior S. Nilus Abbas S. D h. Chrysostomi discipulus in litteris ad Eusebium dueem 16): Aonide mihi pR1MuM I idem Ecclesiae, Chori Apostolici VERTI EM eae poenitentia factum. At quidnam hoc est 3 Docebit Gregorius Nazianaenus, qui Petrum et Iohannem eum caeteris Apostolis conferens ait 17) : Vides, quemadmodum eae Christi discipulis, magnis utique omnibus , et eaecelsis, hic Petra vocetur , atque Ecclesiae fundamenta in fidem suam adcipiat; ille impensius ametur, et supra pectus Iesu requiescat, ac reliqui discipuli
eos sibi praeferri aequo animo ferant. Nihil sane ad Petri Primatum explicandum magnificentius. Ecclesiaθ fundamenta sunt Apostoli, quibus Christiani in aedificantur; sed Apostolorum praeterea fundamentum Petrus est, qui Ecclesiae fundamenta illa in fidem suam. accipit, seu firmitati suae credita habet. Neque id mirum. Hic nempe Petrus, addit Ambrosius 18), qtti respondit PRAE
AETERIS Apostolis, imo PRO c AETERIS, et IDEO fundamentum dicitur, quia norue non solum proprium,
sed etiam reliquis Apostolis 3 cOMMUNE servar . Hinc antiquissimi Patres , qui omnes Apostolos ut Ecclesiae fundamenta Venerabantur, Ecclesiam tamen super unum Petrum fundatam aie- 16) Ep. 3IO.
29쪽
bant. Sio Cyprianus 19): loquitur Dominus ad
Petrum.... Tu es Petrus, et super istam Petram aedifieabo Ecclesiam meam : super ILLUM UNUM aediscat Ecclesiam suam. Parianus in eamdem sententiam 20): ad Petrum loquutus est Dominus: Tu es Petrus etc. Ad uNuΜ ideo, ut unitα-tem fundaret eae uNo. Immo Gallicana Ecclesia in ea, ut aiunt, contestatione, quam in SS. ΑpOstolorum Petri et Paulli Natali die canebat 2I ,
Petrum eae Apostolis Ecclesiae fundamentum delectum adserebat , ut, nisi Scripturae , quibus tam illustrem Ecclesiam adversatam fuisse nemo prudens dixerit, obstarent, vix alios Apostolos Ecclesiae fundamenta agnovisse videretur. Sed nimirum alia in Petro, alia in caeteris Apostolis fundamenti. ratio est; in illo ordinariae et ad Successores dimanaturae, nec praeterea ulli ob noxiae potestatis; in his extraordinariae, nec in successores derivandae ; cum primis vero Petro ipsi veluti fundamento innixae, ut in uno tandem Petro sistendum illi sit, qui primarium a Christo, generale, et perpetuum Ecclesiae fundamentum quaerat. Non igitur Petrus solummodo fundamentum dicendus est Ecclesiae , Sed cum
Origens 22) Magnom Ecclesiae fundamentum,
30쪽
ut qui caetera Ecclesiae fundamenta, mutuata RChristo virtute, fulciat atqus stabiliat. Nisi hoo dixerimus, Patres cum Sacraerum Scripturarum sententiis, immo et secum ipsis turpiter confligentes induxerimus. Quod si dum super Apostolos aedificatam esse Ecclesiam audimus, eos statim intelligimus amplissima in omnes Christianos potestate a Christo donatos fuisse, quei fieri potest, ut illos Petro, super quem et ipsi fundati sunt, omnino aequales eSSe Velimus 3 An non potius, nisi pugnantia loqui placeat, fatendum est, uti Apostolos caeteris Christianis, ita Petrum Apostolis dignitate praestitisse, seu Petrum cum Christianis omnibus inferioris ordinis, tum ipsis Apo-'atolis auctoritate, ac potestate praefuisse 2VΙ. Verum age, alteram illam, quam Christum adhibuisse vidimus, dandarum clavium metaphoram expendamus : quae hactenus disseruimus, clariori in lumine collocabuntur. Tibi dabo Clanes Hegni Coelorum, inquit Christus. At Anonymus c23) statim obiicit Origenem , Hilarium,
Hieronymum, Ambrosium, Gaudentium, Augustinum, Theophylacium, et Bedαm, qui magna Sententiarum consensione aliis quoque Apostolis Claves a Christo datas fuisse adfirmant. Quasi vero qnum Launo ius et D inius eosdem Patres in medium adtulerint, nemo contra hiscere ausus Sit. Atqui Chariasius, Franciscus de Simeonibus, Card.