De beatissimi Petri apostolorum principis primatu, Romano itinere, et episcopatu Dissertationes Francisci Ant. Zaccaria, Thomæ Mariæ Mamachii, Petri Fogginii

발행: 1872년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

Petro Claves adcipiunt, quinimmo cum Petro Coelestis Regni Clanes ab ipso Domino adcipiunt, recitat continenter illa Ah. xx. Ade ite Spiritum Sanctum etc. Immo ipse S. Augustinus 16 id diserto tradit. Reddo verba: Dominus Iesus discipulos suos ante Passionem suam elegit, quos Apostolos nominavit. Inter hos pene ubiqtie solus Petrus totius Ecclesiae meruit gestαre personam;

propter ipsam personam, quam totius Ecclesiae solus gestabat, audire meruit: Tibi. dabo Claves Regni Coelorum. Has enim Cicives non homo unus, sed unitas adcepit Ecclesiae Nam ut nou ritis Ecclesiam adcepisse Claves Regni Coelorum, αυ-

dite in alio loco , quid Dominus dicat omniabus Apostolis suis: Adcipite Spiritum Sanctum; et continuo: si dimiseritis peccata, dimittentur eis; si cuius tenueritis, tenebuntur. me ad Clavespertinet, de quibus dictum est: quae solveritis in terra etc. Quo ex loco cognosci facile potest, Atι-gustinum, aliosque Patres id maxime spectasse, quum aut Claves Apostolis omnibus datas, aut Petrum pro omnibus Claves adcepisse, idque genus alia tradiderunt, ut Ecclesiasticam iurisdictionem promissam Apostolis Matth. TVIII. collatam autem Ah. xx. adhuc in Ecclesia Catholica, et in sola Catholica Ecclesia perstare, nec eum Apostolis exstinctam fuisse doeerent. Eam autem

potissimam potestatem illos intellexisse, quae in

42쪽

- 21 peecatorum remissione Versatur, Vel ex eo constat, quod illam dicant non Apostolorum solum, aut Episcoporum, sed etiam Presbyterorum propriam. Sanctus certe Eucherius 17) ait, ut vidimus , hoc enim, quod PRINci PALITER Petro dicitur, caeteris quoque Apostolis dictum esse intelligi debet; et non tantum Apostolis, verum etiam Episcopis et Sacerdotibus. Consentit Beda 18): Et quodcumque ligαveris etc. Haec potestas cunctis sine dubio datur Apostolis; quibus ab eo post resurrectionem dicitur generaliter: Adcipite Spiritum Sanctum etc. Nec non Episcopis, et Presbyteris, et omni Ecclesiae idem oraclum committitur. Aliorum quoque Patrum hac de re mentem Magister sententiarum exhibet 19 : Quod aut mZano potestatem habeant omnes Sacerdotes, Hieronymus testatur super illum locum Evangelii , tibi Dominus dieit Petro: Tibi dabo Claves Regni Coelorum: habent enim, inquit, eamdem iudiciariam potestatem omnes Apostoli; habet et omnis Ecclesia in Episcopis et Presbyteris. Hanc autem quum Clavium nomine designare mos esset, nec alius occurrat Sacrarum Scripturarum locus, in quo Clavium potestas memoretur, nisi Matthaei xvi. in illis verbis: Tibi dabo Claves, quemadmodum proximo capite animadverti, tanto securius ea verba appellabant, quo certius in illis

43쪽

Petrum Ecclesiasticae omnis potestatis veluti sontem constitutum intelligebant. V. Verum quod isti Claves quoque Apostolis omnibus creditas voluerint in Petro aliis Apostolis fuisse antea promissas, adeo Petri supra caeteros Apostolos dignitatem non minuit, ut potius extollat. Nam praeterquamquod hoc ipsum ad Petri Primatum referunt, quemadmodum recitata Ambrosii, Augustini, optati, aliorumque Patrum testimonia satis produnt) hi iidem Pa.

tres alias praeterea, illasque praestantiores Rgno-Vore Claves soli Petro promissas, nee caeteris Apostolis communes. Prodeat primus S. Augustinus, cuius sententiis Anonymus maxime abutitur. Augustini verba sunt 20): Propter ipsam personam, quam totius Ecclesiae soLUs gestabat, audire

meruit: Tibi dabo Claves Regni Coelorum. Quum autem Christus Apostolis omnibus dixit: quorum

remiseritis etc. tune Augustino ipso teste omnes Apostoli personam gerebant Ecclesias, ET KIc eis hoc dictum est, tamquam ipsi diceretur Ecclesiae.

Non igitur eaedem omnino Claves, quae Petro promissae fuerant, omnibus deinda Apostolis collatae fuerunt. Ut quid enim non etiam ubi Petro desponsae fuerunt, Apostoli personam gessissent Ecclesiae, sed soLUs Petrus y contra quum Apostolis collatae, non solus Petrus, sed omnes Apostoli personam gessissent Ecclesiae 3 Rationem

44쪽

- 23 ipso Augustinus adfert. Hoc agit Ecclesia apebeata in hac vita aerumnosa: cuius Ecclesiae Ρe

trus Apostolus PROPTER APOSTOLATUS UI PRIMATUM

gerebat figurata generolitate personam 213 ; et alibi 22): Sicut enim quaedam dicuntur, quae

ad Apostolum Ρetrum proprie pertinere videantur, nec tamen habent illustrem intellectum, nisi quum referuntur ad Ecclesiam, cuius ille agnoscitur in Mura gestasse personam PROPTER PRI-ΜATUM, quem in discipulis habuit; sicuti est, Tibi dabo Clunes Regni Coelorum. Quid ad rem nostram praeclarius 3 Quum scilicet Apostolis Christus aiebat: Quorum remiseritis etc. de sola ea, quam omnibus communem esse volebas, potestate

loquebatur. Non igitur tum soLUs Petrus personam Ecclesiae gestare debuit, Sed omnes gesserunt. Verum ubi Claves, quas inter etiam fuisse Claves cum caeteris Apostolis communicandas non nego, uni Petro promissue fuerant, Primatus potestas erat solius Petri propria; solus ergo Petrus Ecclesiae personam, ut eius scilicet princeps gerere debuit, non Apostoli, in quibus ille primaeum habuit.

VI. At enim, inquit Anonymus 23): si haec ferba: Tibi dabo Claves Regni Coelorum, et alia eiusmodi, quibus innititur Petri Primatus iurisdictionis ut ex Augustino nuper audivimus), it-

45쪽

Iustrem intellectum non habent quum ad Petrum solum referuntur; in his ergo non est inscripta primatus huius praerogativa, quae sicut in se ipsα valde illustris est, ita non minus erga nos sublimis. Deinde 24 animadverti Anonymus iubet,

alio ex capite, quem in Augustino deprehendere visi sumus, Primatum Petri nutate, quum non dicat AususT1Nus Petrum Primatum habuisse in discipulos, quod Primatum iurisdictionis indicare posset; sed in discipulis , quo solus ordinis priamatus designatur. Haec ille, ea ad Augustini mentem adsequendam proferens, quae ab illa maxime abhorreant. Adeone coecus hic Auctor est, ut non videat, quod tamen Augustinus heic apertissime ait, ad Apostolum Petrum PROPRIE pertinere illud : Tibi dabo Clanes Regni Coelorum 'Si enim haec ad illum PROPR1Ε, litterati scilicet

sensu, pertinent, illustris ille intellectus , quem ea non habere Sanctus Antistes monet, nisi quum

referuntur ad Ecclesiam, quid aliud esse potuit, nisi mysticus quidam sensus, qui nihil ad Primatus minuendam dignitatem facit 3 Quo sodem sensu alibi 25 ab eodem S. Augustino dictum

novimus : Quia non unus est Iudas . Unus malus corpus malorum signiscat, quomodo Petrus corpus bonorum, immo corpus Ecclesiae, sed in bonis. Nam si in Petro non esset Ecclesiae Sacramentum, M) Pag. I69.

46쪽

non et dioeret Dominus: Et tibi dabo Claves Regni Coelorum. Illustris igitur sane est Primatus praerogativa, sed ea non ab illustri illo intelleetu pendet mystico enim sensu nemo ad confirmanda fidei dogmata prudens uteturὶ; pendet α pro 'prio, et litterali. Quum ergo hoc sensu Petro Ecclesiae personam in mystico tantum Sensu gerenti Claves promissae primum sunt, ne deinde traditae, quemadmodum Iudas, qui nonniSi mystico Sensu malorum corpus significabat, Christum proprie prodidit, quid quaeso Petri Primatui obesse potest, quod ea Clavium promissio, atque adceptio mystice explicari nequeat, nisi quum refertur ad Ecclesiam P Ludit certe, ac nugatur in re tam, gravi Anonymus, dum Verba

illa in discipulis expendi iubet, quasi Vero Primatum inter discipulos sid enim Augustinianum illud in diseipulis significat) habere Petrus potuerit, quin in ipsos quoque discipulos haberet. VII. Id autem Augustino plane persuaSum fuit. Quare ad vergus Donatistas Cypriani auctoritate abutentes quum disputaret 26), postquam eiusdem Cypriani locum ex epistola ad

adtulerat: nam nec Petrus, quem PRIMUM Dominus elegit, ET SUPER QUEM AEDIFIC VIT Ecclesiam suam, quum Secum Paullus de circumcisione postmodum disceptaret, vindicavit sibi aliquid in s lenter, aut arroganter adsumpsit, ut diceret se

47쪽

primatum tenere, et obtemperari a novellis , et posteris sibi potius oportere, addidit: Eeee tibi

commemorat Cyprianus .... Apostolum Petrum, in

QUO PRIMATUS APOSTOLORUM TAM EXCELLENTI GRATIA

PRAEEMINET , αἰiter quam veritas postulabat, de circumcisione agere solitum a posteriore Apostolo PAULLO esse correctum etc. Puto, quod sine ulla contumelia Cyprianus Episcopus Petro Apostoloco αratur, quantum adtinet ad Martyrii coronam. Caeterum magis vereri debeo, ne in Petrum contumeliosus mistam. Quis enim nescit , ILLUM APOSTOLATUs PRIN IPATUM cuilibet Episcopatui praeferendum' Ait quidem Anonymus non alium heio neque a Cypriano, neque ab Augustino Petri Primatum agnosci, quam antiquitatis: territus autem ab illis verbis in quo Primcitus Apostolorum tam eaecellenti gratia praeeminet, praeeminere eae Augustini sententia fatetur 27) , at non certe,

inquit, ratione potestatis , aue auctoritatis; sed tantum propter singulares gratias, quibus a Deo donatus erat, et prUter virtutes, ac conversiones, quarum prαecipue minister fuerat, sonane haeo

verba, tam excellenti gratia praeeminet; denique Apostolatus Principatum, de quo Augustinus, intelligi iubet non de Primatu Petri, sed de dignitate Aposto Iica, qua Principes Ecclesiae e ciebantur, qui ad eam evecti erant. Nam et Augustinus ipse Paullo eumdem Apostolatus principa- 27) Pag. I68.

48쪽

tum alibi 28 tribuit: Neo ipsum, inquit, Apo

stolum eiusdem regulae summitate arbitremur fuisse perfectum , non solum in illa legis iustitia , quam inter damna, et stercora deputat in comparatione eminentissimae iustitiae, quae in fido Christi est; verum etiam in ipso quoqua Evangelio, ubi et tanti Apostolatus meruit Prine a- eum. Nolim ego in eam quaestionem ingredi,

num Petrus revera spectato suae vocationis tempore primus Apostolorum dici possit. Sunt enim eum inter Graecos, tum inter Latinos veterea Scriptores, qui huncce temporis primatum S. Andreae tribuant 29). Ut ut est, frustra Anonyυmus Cypriani, et Augustini sententiam in suum errorem transferre nititur. .prianus certe Petri Primatum non ex una electionis antiquitate aperte derivat. Nam electioni addit, et super quem aedis vit Ecclesiam suam, eumque Petri Primalum fuisse indicat, ut ille obtemperari a novellis, et posteris sibi oportere arroganter si vis , Vere tamen adfirmasset. Quid ad haec antiquitatis Primatus 3 Numquid Christus se super Petrum a dificaturum Ecclesiam suam recepit, quod VOeationis tempore caeteros Apostolos antecesserat, et

non potius, quia ipsum Filium Dei vivi confessus fuerat 3 aut antiquitatis primatus obedientiae a iunioribus exigendae ius confert 3 Itaque quum

49쪽

Augustinus eum inpriani locum Donatistis obiecerit, somniantis est, eum de alio, quam quem Cyprianus designat, primatu, ac principatu loquentem sibi fingere. Quamquam vel ipse Augustinus, nisi in meridie coecutire placeat, se non antiquitatis, sed auctoritatis, ac potestatis primulum spectasse palam facit, dum ait: in quo

Primatus Apostolorum tam eaecellenti gratia prae- eminet. Insulsum enim atque absurdum eat, haec ad singulares gratias, quibus a Deo Petrus donatus fuerat, vel ad virtutes ac conversiones, quarum praecipue minister fuerat, cum Anonymo nostro detorquere. Eaecellens enim illa , ac tam

cellens gratia, quam Augustinus praedicat, non ad Petrum, sed ad Primatum in Petro praeeminentem refertur, ac Primatum vel singulari quodam, atque eximio Dei dono Petro collatum, vel amplissima dignitate divinitus instructum significat. Utrumlibet autem Augustinum denotasse adfirmemus, Primatum auctoritatis, ac potestatis ab eo proditum evidens erit; unius enim ad Apostolatum vocationis primatus Gratia quidem est, sed non tam eaecellens, ut in illa Primatus Apostolorum in Petro praeeminere , nisi per imprudentem quamdam hyperbolem non dicam in gravi oum haereticis disputatione , cuiusmodi ea erat Augustini disceptatio, sed ne in familiari quidem aliqua oratione a quoquam dicatur. Denique quod Anonymus de Paulli Principatu addit, perperam huc trahitur, ubi non de quocumque principatu

50쪽

- 29 Apostolatus, Sed de ILLO PRINCIPATU APOSTOLLTUS

agitur: de illo, inquam, de quo Augustinus fuerat antea loquutus ; hunc enim potestatis primatum fuisse demonstravimus. VIII. Sed nemo ista omnia, quae de Clavibus disputavimus, distinctius Cy riano proposuit. Aitis alio loco, nimirum in libro de unitate Ecclesiae: u Loquitur Dominus ad Petrum: Ego dieon tibi, inquit, quia tu es Petrus, et super hancn Petram aediscabo Ecclesiam meam, et portaen inferorum non vincent eam. Et tibi dabo Claves 11 Regni Coelorum; et quae Iigaveris super tern ram, erunt ligata et in Coelis; et quaecumquem solveris super terram, erunt soluta et in Coelis.1, Et iterum eidem post Resurrectionem suam div cit: Pasce oves meas. Super illum unum aedin ficat Ecclesiam suam, et illi pascendas mandatn oves suas. Et quamvis Apostolis omnibus post 13 Resurrectionem Suam parem potestatem tribulat,n et dicat: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: n adcipite Spiritum Sanctum p si cuius remiseritisn peccata, remittentur illi; si cuius tenueritis, te-n nebuntur; tamen ut unitatem manifestaret, uni-n talis eiusdem originem ab uno incipientem suan auctoritate disposuit. η Viden 2 ut duo his verbis Cyprianus optime coniungat, potestatem, quam Christus oh. xx. Apostolia omnibus dedit, utique

parem, et eam quam Matth. XVI. Petro promiserat, ac primum Ah. xxi. impertiit mulio eminentiorem, unitatis originem ab uno incipientem sua

SEARCH

MENU NAVIGATION