P. Gallandii ... Contra nouam academiam Petri Rami oratio. Ad illustrissimum ... Carolum à Lotharingia

발행: 1551년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

P. GALLANDII ORATIO

telicas esse lectas3 Nesciebat se ut ab eorum oculis tenebras Aristotelicas & calisine discuteret,& incomparabilem illum diuinumque de ferula Promethei sumptum ignem induceret, sedulo praeclari muneris loco ijs omnibus cas ipsas animaduersiones hostiatim distribuisseὶ Itane ueluti lethaeo poculo per somnu hausto oblitus erat, quibus honoris titulis Aristotelem insignivissetὶ quibus conuitiis, qua maledicentiae rabie eum incessere ausus esset, ut quicquid de peste, furiis, Orco, centauris,caco, cyclopibus, chimaera,

harpyis, Sorgonibus, cacodaemonibus, de totis deniq; inferis,& naturae uniuersae monstris pro digitique poetae uel finxerunt, uel prodiderunt,

ea omnia in Aristotclem non aliter quam Cerberus aconitum in orbem terrarum euomeretΘHuc accedit ad s1ngularem eius stultitiam,ne dica an malitiam & audaciam, quod cum illustriΩsimo eidemque intelligentissimo Cardinali Lo tharingo Aristotelis philosophiam, artium que tradendarum formam a maioribus nobis costitutam valde probari sciat, Sc quas hic quotannis

priuato cossilio nouas tragoedias excitat, impro bari no ignoret: tame ut uiri tati fulgore homi nibus aciem oculorum praestringat, de dignitate auctoritateque terreat, suae impudentiae aucto rem eum & propugnatorem obstinate mentiri audet. Quem enim latet uirum illum no magis generis nobilitate & animi magnitudine, quam

ingeni,

12쪽

pRO SCHOLA PARISIEN. 1

ingenij praestantia, optimarumq; artium scietia summu,cum scholam quam nuper Remis instituit,praeclaris institutis legibusq; adornare vellet, artium illic tradendarum formam dc exemplar ab hoc gymnasio Parisiensi accersivisse 3 In

quo ut essent quςdam animaduersione dc emendatione digna,cuiusmodi esse aliqua inficias ire nolo,sive quod socordia a maioribus recessimus, siue quod illi alicubi fortasse claudicarunt,aut in perpetuum omnibus temporibus conuenientia perspicere non potuerui: quis tame illum ea osse animi moderatione da sapientia, & a doctis sanctisque praeceptoribus hausta doctrina nescit, ut furiosis nominis priuati secum perpetuo pugna tis bacchationibus,potiusquam grauium hominum prudentumque iudicio dc consensu quicquam immutari, dc in aliam formam conuerti velitὶ Ego uero cis1 scio in hac celeberrima schola esse quamplurimos, qui mihi ingenio doctrinaque dc facudia antestent, quia tamen dc gymnalij hodic inter caetcra non postremi administratorem esse me, dc regium professorem memini, de de quo nunquam ita me deus amet) cogitaui,actionis public qua hodie reus agitur, uelut auctore me omnibus probris oblique inccssit,contra quam statueram tam improbe agentixes odebo.In quo si linguae procacitate dc petulantia. quo natura mea refugit,cum eo paria nos cccro,at bona causa adiuuate, ut spero, quae ad-

13쪽

P. GALLANDII ORATIO

uersus philosophiam, bonas artes, & eorum parcntes tela contorsit, non difficulter rotundam:& quemadmodum ab ins1diosa eius fraude cauendum sit,homines comonebo. Atque ut ne in immensum excrescat & sua longitudine molesta sit nostra oratio,eam in quatuor capita coseremus. Primo quae superioribus annis scripsit &declamauit omnia, ab ignorantia, icuitate & calumnia profecta esse docebimus. Dcinde qua ex eodem fontc, scd temus aliquan o & uersutius hoc libello philosophiae cum eloquentia, id est stultitiae cum loquacitate coniunctione adornauit,fallace,captiosam,huius scholς legibus instituis'; repugnare,ad Aristotelis,philosophi q;

euersione spectare declarabimus. Posthaec in Aristotcle quae falso caluntatus est, nec impia,nec uitae humanae non ualde fructuosa esse, philosophiamque in eius nomine in hac schola cosecratam,retinendam,& ad uerbum studiose explicadam esse probabimus. Postremo contra phil sophiam academicam inconstantiae, erroris &impietatis magistram,quam cum suae seditionis flabellis amplexus est,&se in luce reuocare gloriatur,disputabimus. Ac primum non possum satis mirari qua fronte Rame,non damnato aut excusato priore tuo de Aristotele, eius libris &tota philosophia iudicio, te quicquam hoc vanissimo libello hominibus persuadere posse pu-.taueriS,praesertim cum recuti re adhuc in homi

14쪽

pRO SCHOLA P ARISIEN. s

tium animis praeclaras illius tui iudicij sentetias tenaciter haerere nescire non possis. Dissicilius enim ex hominum memoria discedere inepta ridicula, quam seria & grauia non ignoras. E quem tam imbecilla memoria esse putas, cui honorifica illa de Aristotele & eius libris elogia tua a te uelut classico decantata exsiderint ὶ Quaeris cuiusmodi ea sint ὶ Eorii si noua libelli huius uenena memoriam tibi ademerunt, & ueluti claui clauum pepulerunt, ut recognoscas essicia, comsusionis chaos,Circa meneficia, pabulu tribulo rum,castra dementiar, fatuitatis, erroris, delira-

meta senis insani & aegroti,pontis asinarij fabrica , pr stigiae, prodigia, porteta,empus sphinx, hydra,lern pestis,& generis humani exitiu.Vise multis ad maiorem fidem locum unum e tuis scriptis proferam,nc quid me cominisci aut fingere ad te inuidia grauadum, calumniari, quodia soles, possisξEn recito Sic enim linquisὶ uerissis me profiteri possiim, si daemonum omnium conse uentum de extinguendo doctrinae huius lumineis princeps ipse tenebrarum ageret, auditaque sin- guloru sententia statueret,non pernitiosius, cxiis tiosius,calamitosius qui cquam reperturum csse, ., quam ab uno Aristotele repertum est. ,, Dij talem terris auertite pellem.

Quid ais Ramcὶ Nunquid de meo Mngo Θ Non

bona fide,tuae uocordiae uerba recito. Quibus auditis, quis non statim iudicauerit te nunc Ari-

15쪽

P. GALLANDII ORATIO

ristotele retento, contra animi sentetiam loqui cum tu nuper velut furiarum taedis ardentibus cxagitatus, ea de co & cius libris protuleris, quae de uenefico, parricida & sacrilego dici nemo sanus lubens audire uelit. Aut tum igitur te falsa rerum specio deceptum uehementer insanivisse, aut si tum rccte sensissc te putas, nuc in maximo errore uersari falcaris necesse est. Pugnant enim ex diametro te Aris fotelis libros ex huius scholae morae tuis discipulis interpraetari, & in iisdem eorum ingenia, quod te factitare ais,diligenter CXercere: & non modo non eos lcgerc,sed ne si facultas quidem sinc ullo labore esset,& Otiu sup peteret, tantam insaniam cognosccre uelle. Ita enim te olim scripsisse,& tuis iudicibus te quod auctorcm tibi no intellectum criminareris, obiurgantibus rolpondisse,quaeso recordare. Vt enim nuc hominibus persuaderes te Aristotelem ex animo amplecti,priorem ilham tuam tam inconsiderate prolatam sententiam damnare debuisti,aut experiundi ingenio tui atque eloquentia ut olim Favorinus febrim quartanam lauda-dam, sic te suscepisse Aristotelem criminadum,& exilio multandum fateri. Quem auctorem

extra communem ingeniorum aleam positum, ab omnibus mortalibus tanto temporc tam religiose & ueluti pro numine cultum,cum ametia ignorantiaeque traducere, totque criminum &flagitiorum veluti nymbo obruere potueris,quis de

16쪽

pRO SCHOLA PARISIEN.

de hoc tanto tuae orationis flumine dubitauerit,

quin non modo febrim quartana & Busyridem, sed & funesta humano generi pestem, Orcumq; ipsum si uelis, laudibus ad caelu extollere possisὶ Sed ad constantiae famam quae noua placita, eaque admirabilia spargenti imprimis quaerenda

fuit,si te in errore, immo scelere tam manifesto palinodiam cancre pudebat: at priusqua prioribus tam contraria invulgares,illa retracta tu exditcnuares, & aliquo dissimulationis tuae colore oblita uictaq; tegeres. In eo enim opere quod ad tantam bonoru iuuenum ut Quintiliani uerbis utar utilitatem,immo uero ad philosophiam totam & bonas artes,ut tu uis,uelut uindicta in libertatem asscrendas componebas, esse tibi dissimulanti conscius in ulla parte iudici) tui non debebas. Nam ut eiusdem uerba usurpem, S Hinpocrates clarus arte medicinae honestissime fecisse uidetur,qui quosdam errores suos ne posteri errarent,confessus est:& M. Tullius non dubi

tauit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare: ne diuum quidem Augustinum, ut alios permultos scriptorcs sacros omittam in exacta aetate retractationum libros c-dere puduit:ut famae studenti,boni nominis existimationem aucupati,& in hoc libro fidem inuenire uolenti, multo satius fuerit in ca Aristotelis obtrectatione & danatione errorem faterituum,aut in periclitandi ingenij exercitationem

17쪽

P. GALLANDII ORATIO

academicamque consuetudinem,ut e tanto naufragio ueluti transtro insidens enatarcs, hoc tuutam temerarium facinus conferre. Quam cnim

auctoritatem te iampridem consequi posse hac

uaga dc uolatica tua ratione arbitrarisZ quando nemini nec mortuo,nec uiuo parcenS, Omnium

bene scripta dictaue petulantia plusquam cynica,latratu morsuque appctasὶ Qua in re ita exercitatum te ostendis,ut quod de Maevio helluone dicit Horatius,in te non inopic couenire uidea tur,qui quemadmodum i l , ,, S curra vagus nullum certu praesepe tencbat, ν Ι mpransus nunquam ciuem dignouerat hoste:

S ic tu gloriae inexplebili ieiunio prςceps, ' Quaelibet in quenuis opprobria fingere saeuus V P ernicies & tempestas barathrumque uetustae disciplinae &philosophiae, alienaeque existim tionis, nullii adhuc in ulla doctrina scriptorem attigisti,qucm non contactu immundo ut Harpyiae Virgilianae foedaucris. Quo in genere ut malc licendi constantiam magis q boni omnes

optarent, retines,ita aliis in rebus sic varium dc mutabile te praestas, nullis ut te nodis uertumnu& Protea uultum mutantem tenere possimus.

Nam quemadmodum Scythae, dc Nomades Afri pecorum pabula sequentes, ut illa pecori durant,ita diu statam sedem agunt: sic quandiu ad pastum ostentationis & gloriae cupiditatis tuae

18쪽

ΡRO SCHOLA P ARISIEN. 8

ualet & uiget:ubi nouitate exuta, qua sola commendabatur,minus placere carpit, incertam casam alio trassers,nouum cxcogitas:illhidq; ueluti Apollinis oraculo, musarumque omnium scritetia probathi,diis hominibusq; inuitis inusitata contentione obtrudis, ,, C ampestres ueluti Scytae, i Quorum plaustra uagas rite trahunt domos, ,, V iuunt & rigidi Getae, i I inmetata quibus iugera liberas F ruges & cercrem ferunt, u N ec cultura placet longior annua. Lubet enim te assari poetarum uersiculis,quibus

ita delectaris,ut cum in his pleniora philosopbiς omnia quam in philosophis ipsis cumperias, merito philosophorii loco eos philosophiς candida

tis explicari imperes:quam recte, postea viderimus .nunc ad tuam leuitatem reuertamur .Quae

prima tui tyrocinij in oppugnado Aristotelo palma fuerit,ssi reminisci no potes, dicam. Aristote lis quos in manibus habemus libros,primum Aristotelis esse negasti, quod flumen illud oratio nis aurcum a Cicerone tot locis celebratu, in his no deprehenderes:alterius cuiusdam importuni& spinosi sophistae libros esse asscuerasti:quod cutibi amici multis couitiis extorsissent,n5 Aristo telis libros, sed ex iis situ & uetustate corruptis, atq; ab Apellicone primum, deinde & a Tyr nione contaminatis, tabulas esse ab Andronicta

19쪽

P. GALLANDII ORATIO

concinnatas,quae pro Aristotelicis operibus hodie circuseruntur,assirmare caepisti.Cumq; Plutarchi & Strabonis auctoritatem a te ipso adducta contra ic facere ab iisdem tuis amicis admonitus esses, doctiisq; duo goncra Aristotclis operum fuisse,in quorum altero quod diceretur, haec orationis ubertas maior extitisset, omniumquc Aristotelis interpretum, Galeniq; Ciceronis, Plini),frequenter Aristotelis paginas integras ad uerbum citantium testimonio conuinccrcre, & ueritate ipsa Aristotelis filu caeteris inimitabile ubique sibi simile prodente: subito uelificatione mutata,ut in tempestate naut balio cursum convcrtisti. In ipsum Aristotelem, cuius libros non lana Aristotelis esse negares, quod te praeterito alius Aristotelis prossessor in nostrum collegium cooptatus csset, impetum fecisti,& te illi hostem & Aristotcleis omnibus palam pro sessus,pr claris illis animaduersionibus eum ompugnasti, & ad nome Aristotelis extinguendum dialecticas institutiones mirabili no artis solius, sed naturae & exercitationis fabrica constructas edidisti:in quas cu geminus ille tuus fraterculus commentarios odi)crit,quibus te cum Aristotcle comparatum, oletum uidelicet cum saccha ro, in caelum cxtulisse,Aristotele ad torram de presso uideatur: mirum uideri possit quibus rationibus ad legendum dc explicadum discipulis Aristotelem tecum hodie adduci possit. In qui bus

20쪽

ΡRO SCHOLA PARISIEN. ν

bus& hoc ad insignem tuam leuitatem pertinet, quod eas annis fere singulis, primis ita mutatis, ut proximae conuersa facie ab alio auctore prodiisse uideantur, toties imminutas, auctas, ex toto sere mutatas δί interpolatas, nunc tuis discipulis,nunc academiae Parisiens,postremo cardinali Lotharingo dedicatas,non satis ut homines sani iudicant) constanter emisisti. Quam enim artem truncam,mutilam, distortam, & tenebris plusqua cimmerijs obscv ratam, Aristoteli; scripsisse crimimabare, eam tu spiritu sancto tibi diuinam attram,ut uolebas,halpirate, extrema manu addita, ita persectam primo enuiter c bas, ut te iudicio adduini in ad tuam edendam, non arrogantia, ignorantia, leuitate, dc maledi cendi rabie homines dicere cogerentur. Et tamen in his omnibus quae nobis iam toties ueluti crambem recoctam moleste apponis,si ineptias,

calumnias, conuitiandique libidinem tibi propria excipiamus,quid per Deum immortale reliqui fiet,quod tibi peculiariter uendices3 Quid a te dictum scriptumve, quod non ante a Laurentio Valla,Rodolpho Agricola, Uiuo,Mclachthone, Agrippa,uel traditum sit, uol in disquisitione

reuocatu Z a quibus uno Agrippa excepto, quem tamen tu in hac maledicendi rabie tibi ad imita

du proposuisse uideris, quod in Aristotele alissim

magni nominis auctoribus notatu, anima lucr-sum,aut reprehensum cst,ca cum honoris prςs

SEARCH

MENU NAVIGATION