장음표시 사용
351쪽
artus extraordinarius , Vel Capellanus Curatus testamentum conscribat, tres sibi ipsi idoneos testes adjungi jubeat. 2. In hisce te .stamentis conscribendis ea forma utantur , quae Appendici subjicimtur a). 3. Ne cuiquam commendent, ut aliquid sibi, vel Ecclesiae suae dono detur. 4. Parochi omnes habeant Librum , in quo scribant testamenta , 3c codicillos , quos ipsi ad sacrorum Canonum normam condiderint; & ipsi, & testes, qua ratione potuerint, se se subscribant. At ipsis, quemadmodum Deces ri Noltro Crescentio visum est 3 , districte praecipimus, ut exemplar ita subscriptum
ad Cancellariam Nostram intra mensem a Testatoris morte transis mittant, ut quod juris est urgere possimus. Interim siqua habeant apud se hujusmodi testamenta , ea similiter intra mensem , ut in Cancellaria reponantur , efficiant; quae reliquis Sacerdotibus omnibus , qui testamentum excipiunt, in juncta volumus. XII. In Legatis vero piis verbis utimur Concilii Romani ),3c quae ab aegrotantibus ad Parochorum aures fieri quandoque solent, ut i raudes, litesque evitentur, testes etiam in eodem numero adhibeantur, coram quibus Teitator, se quaedam ad pias caussas eroganda, suo prout Parocho, seu Consessario iniunxit, ita velle decla- .ret; talique declaratione pia Testatoris di positio suum semper so tiatur effectum
DE BENEFICIIS E C C L E S I A S TIC IS.
Uandoquidem in hoc etiam mortali saeculo non adimit Christus, sed decernit operanti mercedem suam, oe qui Altari defervit , de Altari oe miυet s ), addictos Ecclesiae Ministeriovisum est, non propriis stipendiis, sed Ecclesiasticis fructibus sustentari debere. Quapropter illa bona, quae pro sua pietate Fideles Christi Ecclesiae sunt elargiti, in quasdam olim partes distributa suere, qua
352쪽
rum una sacris Ministris alendis impenderetur, reliquae in Altarium
ornatus, ac in pauperes tribuerentur. Atque haec tota administratio ab iis gerebatur, quos Episcopi praesecissent: hi autem res eo conis serebant, ubi major modo necessitas, modo virtutes, ac merita postulassent. Sed quum ex hac ipsa bonorum administrandorum ratione plura incommoda manare coepissent, hisce Majores nostri occurrendum censuere, si rerum ista communione sublata bona in singulos ex Pallorum Ecclesiae voluntate sic divisa fuissent, ut meritorum certe ratio haberetur, ac singulis quae portio obtigisset, procuranda penitus committeretur; jamque istiusmodi bonorum portiones nomen Beneficiorum Ecclesialii corum obtinuerunt. Haec sub ipsum hujus Capitis exordium commemorare placuit, quo magis pateat , inque Clericorum omnium animis confirmetur, cavendum maxime esse, ne ea, quae Ecclesasticis tradita Dut Minisseriis pro remissione peccatorum, aut aliis aptanda inciis, aliquis propria eupiditate, aut
potentum terrore, parentvmυe procuratione ad alios usus detorqueat,
ne forte, quod aliis extat remisso peccatorum , ipsis sit damnationis ramentum I ). In hanc rem vix quidquam amplius Nobis agendum est, quam quae Praedecessor Noster Crescentius itatuit in hunc lo
I. Ubi primum fuerit Ecclesia quaepiam suo viduata Pastore, sitque ad eam ineundus concursus, Edicta assigi iubebimus, quae concursus tempus praefiniante quique Spiritu Sancto duci videantur, ut
earum animarum curam suscipiant, velintque cum reliquis examen subire, triduo saltem ante examen sitant se Cancellariae Nostrae , simul etiam offerant reliqua requisita , quae solent offerri, seque Nobis praefinito tempore, vel Vicario Nostro Generali per Examinatores Synodales examinandos constituant; sicque ex iis, quos Examinatores Synodales probaverint, eum renuntiabimus Parochum ,
uoties ad Nos libere spectabit , quem in Domino digniorem iu-icaverimus. Una vacantis Ecclesiae utilitatis, & petentium merito. rum ratio habebitur e quo circa commendationes , seu coram ab ampli ssimis, gravissimisque hominibus, seu per litteras, ut alibi monuimus sa), inanes fore apud Nos praedicimus. II. Beneficia Canonici Theologi , & Poenitentiarii non alia conserentur ratione, quam concursu praehabito, omnibus servatis, de quibus BENEDICTus XIII. 3 .
III. I in Cane. AEqui ran. II. Cap. 2. Can. 7. χ Par. IV. Cap. V. N. II. 3 Consit. Pastoralis in Auend. Cone. Rom. N. II.
353쪽
III. Ii omnes, qui gaudent legitimo jure aliquem praesentandi
ad Beneficia Ecclesiastica, nempe Patroni, ne omittant eum, quem ipsi elegerint, Nobis offerre, seu praesentare intra tempus a jure prescriptum. Hoc enim praeterito, jam electione ad Nos devoluta, suo tunc jure cadent IJ. Eum semper Clericum praesentent, cujus ea sit vitae probitas, aetas, scientia, quam sacra Canones exigunt, ac de quo probabilis spes affulgeat, illum Deo, & Ecclesia gratum esse famulatum exhibiturum. Itaque neminem ante Nos ipsi constituant, quem hisce rebus praeditum non ipsi prius cognoverint et). IV. At quum praesentatio facienda ad Beneficium curam animarum afferens, Patronos monemus, ac per viscera Iesu Christi vehementer obsecramus, ut quem ipsi nominaturi sint multo sane di. ligentius explorent. Ne Clerici in suam familiam promerita, ne amicorum, consanguineorum commendationes, aliosve carnis, & sanguinis affectus quidquam apud se valere patiantur, sed , hisce omnibus plane posthabitis, quem digniorem, & Ecclesiae utiliorem judicaverint, eum instituendum proponant, ne mali Pastoris vades veluti effecit, alienis peccatis communicent, Zc severissimam aeterno animarum Pastori rationem reddant. V. Praeterea severe cautum , ne Patroni Beneficium vacaturum
cuiquam promittant, sive de illo paciscantur. Hae namque promissi nes , sive pactiones , praeterquamquod ipso iure nullae sunt , ut ut juratae s 3 , acriorem etiam Praelatorum Ecclesiae iram , & poenas provocant. Multo severius cautum , ne quid hac occasione recipiant ab eo, qui praesentari petit, sive ab aliis hoc ipso nomine, etiamsi sponte oblatum fuerit. Nam plecterentur gravibus poenis, ac praesertim excommunicatione, cujus solutio esset ab ipso unice Pontifice Maximo impetranda. VI. Similiter deinde qui sibi Beneficium Ecclesiasticum quaerunt, animadvertant, se deteriore, quam simoniacos Patronos, conditione esse, siquando simoniacum ipsi aliquid committant. Nam praeter sormidandas censurarum poenas est a Beneficio statim decedendum, neque expectanda ab ullo Iudice sententia, sed amplius retineri Beneficium legitime nequit. Omnes itaque, quoties de De neficio
I Prout in Cap. Quoniam 3., θ' Cap. Cum propter 27. De Iure Patro natus Cap. unis. Tit. eod. in 6. χὶ Vid. Trid. Sess. XXIII. Cap. VI. De Ref. Idem S F. XXIV. Cap. XII. , ct XVIII. De Ref. Vid. Bened. XIV. De S n. Lib. IV. Cap. VIII. n. 8. , 9. 3 in Cap. Cum dilecta I 6. De concess. Prae . , Cap. Detestanda a. eos. TD. in s.
354쪽
neficio cogitant, a pactionibus , promissis, muneribus, dolis, fraudibus, iisque omnibus, quae simoniacum quid sapiant, a beneficialibus praesertim, ut aiunt, confidentiis prorsus abstineant, ne omnipotentis Dei iram in se concitent, severissimasque poenas subire cogantur I). VII. Quum autem pacifica Beneficii possessio perturbari injuste possit, etsi a Iure si aliquando permissum hanc, pasta, seu tradita pecunia, injuriam avertere; quum res tamen sit periculi plena, prohibemus, ne fiat id Nobis inconsultis sa); quippe qui vel commodiore aliqua ratione consulemus, vel saltem id ipsum concedemus, si citra omne periculum fieri posse intellexerimus. VIII. Sunt autem interdum, qui de Beneficio dimittendo, vel permutando cogitant. Ac generatim nisi justa adsit caussa, quae Ecclesiae utilitatem respiciat , resignationes hujusmodi neque permitti,
neque probari queunt 3) : in Nostris autem manibus nullia, nisi purae, nullaque conditione assedita resignationes fieri possunt ) . Quod ad Parochiale Beneficium, nemini illud resignare, seu ad aliud concurrere permittemus, nisi post trium annorum ab ejusdem susceptione intervallum, uti Decessori Nostro Crescentio visum est 5 .
IX. Siquando Beneficiorum renuntiatio fiat cum reservatione pensionis, interveniente Apostolica auctoritate, meminerint omnes,
improbari penitus, ac tanquam simoniacum haberi pactum de ipsa pensione remittenda, sive abolenda, certa pecuniae summa erogata ;quamvis id unice fiat, proptereaquod aliquis cesserit commoditati percipiendi fluctus reservatae pensionis: in utroque enim casu praeter poenam Privationis omnium Beneficiorum, an quam ipso jure ,& nulla Iudicis sententia expectata uterque incidit, & inhabilitatis ad alia in posterum obtinenda) pecunia a resignante ob alterutramex iis caussis percepta restitui debet, eroganda tu pios usus Episco
X. Beneficio potiti in eam toti curam incumbant, ut vitae probitate, atque moribus se commendabiles praebeant. Tonsuram, atque
I ὶ Pius IV. Const. Romanum Pontificem Lxxj., Pius V. Cons. Intolerabilis LXXXV. Σ Extant in hane rem duo rextus in Cap. Dilectus 28. De Simonia, o in Cap. Matthaeus 23. eod. Tit., qui videntur contrarii ; eos autem primare explicat Lamfert. Insi. LXXXXIII. Cap. Nisi cum pridem Io. De renunιiatione; Cons. S. Hi V. Quanta Ecclesiae LVIII., ubi probant. caussae, quas Innoc. III. affert memorat. De cretaI. ob dimittend. Cathedr. MAU. Vid. Trid. Sess. XXV. Cap. VII.
355쪽
habitum Clericalem nunquam dimittant I . Horas Canonicas si veprivatim, sive publice in Choro, prout seri Beneficii ratio, quotidie rite persolvant a ). Qui residere tenentur, ne sanctissimam, gravissimamque Legem violent 3). Quae sunt sui muneris partes, quae Misis celebrandae, quae onera serenda , ea omni fide , ac religione impleant ). Ecclesiarum suarum , seu Altarium ornatus, atque decoris, totiusque Fabricae, uti sere ius, curam suscipiant I ). Fundos
quoque , resque omnes crebro perlustrent, instaurent, atque augere studeant, aut saltem ne in deterius prolabantur efficiant. Tandem ne quod Beneficii juribus detrimentum aliunde afferatur, sedulo prospiciant sis). Haec summatim: nam suis quaeque locis sunt fusius ad cognoscendum, servandumque proposita. XI. Maxime vero meminerint, nihil esse, quod sacri Canones tantopere Clerico, qui sit Beneficium assecutus, inculcent, quam ut postquam Beneficii fructus in moderatam sui sustentationem insumpserit, reliquos omnes in pios usus expendat. Hinc Beneficiati omnes gravissima ea Tridentini verba stipe sibi proponant sy): omnino vero Sancta Synodus eis videlicet Episcopis) interdicit, ne ex reditibus Ecclesae consanguineos, familiare, e suos augere sudeant, cum c Apostolorum Canones prohibeant, ne res Ecclesiasticas, quae Dei funi, consanguineis donent, sed , si pauperes snt, iis ut pauperibus distrisbuant: eas autem non distrabant, nec dissipent illorum caussa. . . . Guas mero de Episcopis dicta funt, eadem non solum in quibuscumque Beneficia EcclesiUica tam faecularia, quam Regularia obtine uribus pro gradus fui conditione obfervari, fed oe ad Sancitae Romanae Ecclesia Cardiuales pertinere decernit. Ex quibus cum Sanctissimo Antistite
Carolo Borromato Nostros omnes, qui Beneficia sunt consecuti, monemus. Sc qua eos complectimur charitate obsecramus, atque obis
testamur, ut ne in re tanti momenti sibi ipsis blandientes Ecclesia sicis proventibus male utantur. Dubitare enim non debent s ut ejusdem Salicti Antistitis verbis utamur 8 ), ad eum fuem hane copiam illis esse attributam , ut praeter ea, quae ad victum , ct cultum eorum fatis essent, suppeterent etiam quibus diυini cultus ora
356쪽
uatus , oe splendor eonfervaretur , oe pauperum inopia, o indigentia sublevaretur Ex eo vero , quod supererit , si necessaria pauperibus alimenta denegarim, intelligant, se, quos non paυerint, occidisse, atque ob violatam fanctissimae charitatis Legem mortale peccatum eommisisse , quo sibi iram in die irae thesaurinaυerunt.
DE BONIS LOCORUM, ET OPERUM PIORUM RECTE ADMINISTRANDIS.
SEd quum in hac mortali vita neque sacrorum Ministrorum sustentationem, neque sacrarum rerum, ac ossiciorum splendorem, dignitatemque tueri, neque pauperibus Christi opem ferre valeamus , si rebus, fortunisque humanis haec pia opera destituantur, R populorum pietate non deest Ecclesiae, quod in usus hujusmodi conserat. Verum a quibus, & qua ratione haec bona utpote Res
non ut res propriae, sed Dominicae, . a Deo commendatae s 4) administrentur, a sacris Canonibus , atquae ab Ecclesiae Pastoribus deis cretum fuit; quae Nos ut tueamur, tum in medium afferemus, tum illustrabimus , atque communiemus. I. Ac primo quotiescumque de iis agatur, quibus haec bona administranda credantur, praecipimus, ut homines eligantur probi ,
prudentes, industrii, qui bona stabilia possideant, sintque integra fama. Ad id vero non eligendi filii familias, itemque minores aurinis viginti quinque , neque aere tunc obstricti erga pium alique αLocum : item quicumque vel ex priori Sodalitatis administratione, vel alia ratione pecuniam, aut aliam rem quamlibet Sodalitio debet, aut ejusdem bona conduxit, ad nullum pii Loci munus, in quo gerenda sit rerum, bonorumve administratio, admittendus, nisi quissiquid debet prius ipse solverit, aut conductionis tempus expleverit. II. Sed neque administrationem electi aggrediantur, quin ramunus abs se fideliter gestum iri jurent, & hujus rei dent praedem, di satis aptum illum quidem 3 ), quo facto rei procurationem ca-R r a pessent,s I) Cone. Paris Lib. I. Cap. I s. 2ὶ Tertuli. solog. Cap. 3 ρ. s.
357쪽
pessent, cuius rationem Nobis, aliisve a Nobis destinandis; quoties
requisiti fuerint, reddere tenebuntur I). III. Interea esticiant prorsus , ac ne omissis quidem , si opus . sit, Iuris remediis, ut suis debitor quisque temporibus sua cum pio Loco nomina dissolvat; tum ne proventus facile vendant sela emen, tis fide contenti; omnique in contractibus ineundis utantur diligentia , ut in pii Loci utilitatem cedant et . Quidquid enim incommodi ex debita cautione neglecta in pium Locum dimanarit, suis ipsi mei Administratores fortunis resarcient.
ptione, aut alia ratione pio Loco proveniat, eo nempe onere, ut rite investiatur, nemo privatus eam apud se habeat; sed in Monte Pietatis, vel apud Campsorem confestim deponatur , inde non tollenda , nisi ut ad fructus denuo serendos rite collocetur . Debet autem intra mensem harum rerum omnium moneri Cancellaria Nostra; ac sinul agendum a Confraternitatum Prioribus in Congregatione de nova sorte investienda: quodque Congregationi placuerit, Nobis significandum , ut de contradius utilitate , & securitate certi ipsius ineundi facultatem largiamur, quam scriptis largiri ad Nos unice spectat. Hoc etiam loco prohibemus districte , nequis Administrator hasce pecunias in propriam commoditatem convertat, etiamsi illi animus sit totam quam primum reddendi. Item ne penes se ipsum notabilem pecuniae summam ad Loca pia spectantem reti. neat : ea contentus sit , quae singulis mensibus in usus quotidianos est necessaria , reliquam omnino deponat. U. Eae autem sortes , quum fuerit Nostra iacultas obtenta, non collocentur , nisi in emendis bonis stabilibus, frugiferis, & nulla hypotheca gravatis , aut in locis Montium , sive censibus quam- tutissimis . Ac speciatim quod ad census prohibemus severe , ne ullus ematur ab Administratoribus Loci, ac neque ab eorum consanguineis, sive affinibus in primo , vel in secundo , & tertio gradu: deinde volumus, ut quicumque sit idoneus Venditor census, non modo se, resque suas obliget, sed etiam idoneam cautionem praebeat 3 . Quemadmodum etiam universe vetamus, ne Miniitri per se ipsi neque per alios a pio Loco, cujus bona procurant, quidquid emant, aut conducant, ac neque eidem locent, aut vendant ). Quibus sane I) TVid. S g. XxII. Cap. Ix. De Re f. Σὶ Viae infra N. VIII. Vid.
Synod. Cνuc. ρs . I O. In Vestimentum . ψὶ ML Satrod. Cresci pag. 3. Ad occurrendum sub fnem.
358쪽
sane in rebus cavendum studiose , quum aut personae , aut fiam des adversus haς Leges objici possint. Nos certe, quotiescumque istiusmodi contractibus aut ossiciales se se, aut suos immiscuisse coognoverimus, tum de ossicio dejiciemus, tum nullo unquam ejusmodi munere ὸignos habebimus: &, siquando sors, sive fructus ex neglectis hisce Decretis interierint, recta Adminiitros ipsos talibus damnis reparandis obnoxios faciemus.
VI. Curent Syndici, ut qui pio Loco aliquid debent pecuniam solvant potius in Monte Pietatis, vel apud Campsorem ad pii Loci
creditum, quam brevi, ut aiunt, manu. VII. Iam vero reditus in ea fideliter convertendi, quae pius Locus sibi ex Benefactorum voluntate praeitanda suscepit. Quod quidem Praesidum diligentia sere non duόitamus; neque eos unqisam palsuros confidimus, ut in res effundantur inutiles, voluptarias, minusve quam opportunas, quaeque divini Numinis cultum & veram pauperum utilitatem respiciunt. Quare byndici ne conniveant nimis In sumptibus, quos minus necessarios noverint, & siquid hac in re nimium ab ipsis petatur. Nos ipsi moneri volumus. VIII. Sed nequis abusus specie necessitati obrepat, mandamus, ne in ullo pio Loco Nobis subdito extra ordinem fiant expensae , plusquam aut constituimus alibi si , aut in singulis Locis coniti.
tuendas curabimus. Nam reparationes, majoris momenti emptiones, aliave commoda , quae comparare , vel incommoda, quae averter Opportunum censeatur, non nisi de Nostro consensu fieri possunt.
XI. Jam novi rerum Administratores uti de Confraternitatibbus iussimus alibi set ) ad summum quovis triennio creandi, nisi aliter Nobis videatur, aut in iandatione cautum sit 3 . At qui emensi sunt administrationis tempus rationum Libros novis Ossi. cialibus offerent intra dies ab .ossicio dimisso quindecim: ibi dilucude agatur quidquid acceptum , & quidquid datum fuit; insuper siquid moliti ipsi sunt, sed nondum deductum ad exitum. Rationes istas sedulo, nec leviter percurrant Syndici coram aliis deputatis; quorum praecipue studium in eo erit, an immodice aliquid, ac sine caussa, an ex arbitrio, multoque magis an contra Instituti Le. ges, aut Benefactorum voluntatem actum si . Quin immo ea etiam nolent, quae, quam Vis gesta dicerentur jussu, vel adprobatione Congregationis, detrimentosa reapse pio Loco sunt. Si recte habita admini. I Cap. VIII. N. LYYTIT Par. m. a) Cap. n. bui Par. N. XV. 3ὶ Son.
359쪽
administratio , dimittendi cum laude : sin minus, cogendi, ut suis ipsi sumetibus illata damna reficiant. Ad haec novi Osticiales sub scribant inventarium bonorum pii Loci, quod ipsis a veteribus erahiberi debet, vel novum fideliter conficere ne omittant. X. Tandem meminerint, Nobis etiam, vel a Nobis deputan dis rationum Libros quotannis exhibendos, ut de tota administra tione in iis Congregationibus, quae singulis mensibus coram Nobis
hac de re haberi solent, judicare possimus I .
DE REBUS ECCLESIAE NON ALIENANDIS . inum itaque de Ministrorum , ipsorumque ratione ea generatim
constituerimus, ex quibus Ecclesiastica res non modo in de teriorem nunquam locum prolabatur, sed augeatur magis, sequitur, ur proponamus quod hac in re gravissimum est, atque ad. eo dignum , quod sacri Canones maxime intuerentur. Etsi enim cutisque proclive sit intelligere, res sacris designatas ad usus minime sacros aliquando sive de industria detorqueri , sive per incuriam devolvi non posse, fuerintque alienationes hujusmodi omni semper I u. re prohibitae, attamen multa distinctius hac super re & sacri Canones , R Pontificum Constitutiones sancienda duxerunt, quaeque hoc ipso loco commemoranda suscipimus. Nam in sacris hisce Legibus custodiendis, tuendisque Nobis potissimum cura est adhibenda. I. Ac praeter Decretales Epistolas, quas hac super re habemus , enucleatius locutum suisse accepimus PAULUM II. a . Ipse enim omnium bonorum Ecclesiasticorum, & rerum non modo imis mobilium, sed etiam mobilium pretiosarum alienationes, distracti nes, & pacta, per quae alicujus earum dominium transfertur; item concessiones quascumque, & hypothecas, & locationes , conductionesque ultra triennium 3), & inseudationes, dationes in emphitheu-sm nisi agatur de rebus, quae tradi antiquitus consuevere, aut bonis, ac fructibus, qui pro instantis temporis exigentia servando serVari
360쪽
non possunt hos omnes contractus ita prohibuit, ut, nisi Apostolica intercedat auctoritas, nullius sint roboris; contrahentes autem in excommunicationem ipsa contrahendi actione incidant . ac simul in privationem eorum Beneficiorum, seu bonorum , de quibus contrahere ausi sunt: quas omnes poenas ipso jure, & nulla expediata Iudicis sententia incurrant, ita ut eorum Beneficia stati in conserripoliuat ab iis, ad quos libere spectat. II. His additur ex ejusdem Pontificis mente ut Doctorum vox est eodem habendas loco permutationes quoque bonorum unius in aliam Ecclesiam I , & transactiones, & concordias de juribus , & rebus in controversiam vocatis a ) . Quare nemo, inmemoratas poenas ne incidat, audeat sine Apol tolica fazultate hujusmodi contractus inire. III. Hoc tamen loco non praetereundum ducimus admonere, memoratos contractus tunc soluin culpae tribui, poemsquae plecti, qua voluntarii plane sunt, nempe ut nulla aut iuris, aut sominis prae scriptione ineantur. Quamobrem neque prohibitae sunt Venditiones, suas fieri contingat vi seu Bullae GREGORI xIII. super retractu ,eu Bullae S. PII v. super redimibilitate censuum ex parte debit ris , seu denique ex alicuius pii Testatoris praescripto : quae quidem res, aliaeque his similes plane licent. In reliquis Beneplacito opus est
tes & Notarii ad stipulandum rogati prorsus efficiant, ut ante contractum Ze adsit, & innotescat. Sola enim illius deinde impetrandi spes minime efficit, quo minus 3c valide ineantur contradius, Sepoenae Legibus sancitae declinentur, quaecumque apposita fuerit seri mula retentae possessionis, vel dominii, salvi, vel reservati Beneplaciti Apostolici . Quo loco temperare Nos ipsos non possumus, quineos hortemur, atque obsecremus , qui contractus inire non dubitarunt Apostolici Beneplaciti spe, quod nunquam obtentum fuit, ut sibi ipsis consulant, neque diutius patiantur in ea, in qua sunt, rerum conditione manere. Res enim gravissima agitur, quaeque eos omnes
