장음표시 사용
341쪽
XU. Est autem electio Priorum scilicet, Syndicorum. aliorumque Ministrorum post annum, vel ubi Leges, aut consuetudo obtinuit, post triennium innovanda. Atque ut legitima sit, fiat oporistet in universo Sociorum conventu , per suffragia secreta; isque erit electus, in quem major suffragiorum pars consenserit. XVI. At non alius in Priorem, Syndicum, Camerarium, &quemcumque, cui credenda facultas exigendae, seu administrandae pecuniae eligatur , ac ne proponatur quidem, nisi qui ea sit aetate , fortunis, fama, fide, rebusque omnibus commendabilis, de quibus ali.
bi i ) . Deinde ex Sodalibus nullus , qui aliquod Sodalitatis munus
obierit, confirmari in eo possit, aut ejus administratio, seu ossicium prorogari, nisi specialis Nostra , aut Vicarii Generalis facultas obtenta fuerit. In rerum procuratione tenenda , quae sancientur alibi sa). XVII. At de proxima hujusmodi electione in Civitate habenda mature monendi erimus, ut sive Nos, sive is, quem designaveri. mus, intersit, totique actioni praesit; qui Praeses illud etiam sua praesentia commodum afferet, ut nisi a tertia suffragiorum collectione fuerit quisquam electus, aliquem ipse, restinctis illico contro. versiis, nominet. In Dioecesi hisce electionibus praeerunt Parochi pro suae singuli Parochiae Sodalitatibus. XVIII. Electi vero legitime, antequam dissolvatur Concilium, jurent singulatim, collata sibi munera fideliter a se administratum, rationemque ipsorum tum suis Sodalibus , tum Nobis, seu Vicario Nostro Generali loco, ac tempore redditum iri. XIX. Iam vero alacres ad sua quique ossicia capessenda animum adjiciant: quorum possessionem priusquam ineant, Sacramenta Poenitentiae animabus expiandis, atque Eucharistiae roborandis, impetrandoque a Deo uberIoris gratiae praesidici suscipiant.
XX. Quumque inter novos eleEtos bini esse debeant Syndici, hi primo ipso duorum mensium spatio ab Administratoribus rerum,& pecuniarum Sodalitatis rationem postulent; quam illi sponte vel ipsa sua, si memores editi abs se iurisiurandi fuerint, exhibebunt. Haec ratio reddenda intra quindecim dies coram aliis designatis: in.
que ea reddenda res omnes servari plane Volumus , atque manda.
mus, quas infra decernimus 3 . XXI. Dotes puellis tradendae ne cuiquam designentur vi commendationis, sed iis, quas pertinere ex instituto testantium possunt.
342쪽
Inter quas ubi deliberationi sit locus, eae seligantur, quae pauperio.
res sunt, quaeque moribus, ingenio, totaque Vitae ratione antecelis Iunt. Sin agatur secus, iniquum est, neque Nos id tolerabimus profecto, sed opportunis remediis cogemur huic rei consulere. XXII. Reliqua item onera in Tabulas Confraternitatis relata fidelissime ab ipsa perserantur. Nova tamen perpetua ne deinceps subeantur, quin Nos assensum praebuerimus. XXIII. Sed novam praestat sufficere Fratribus decedentibus prolem , eandemque augere . Qua in re Sodales majus Dei obsequium praecipue intuentes homines bona tantum Vita commendabiles , nec penitus rudes esse ad Societatem aptos judicent': contra mala fama laborantes, multoque magis a publica potestate de aliquo crimine inquisitos, elementorum Fidei Christianae ignaros, quantumvis ringati ne audiant, atque excludant. XXIV. In aggregando autem sic agendum est. Proposito iapeculiari Congregatione omnium nomine , qui ingressum in Sodalitatem perunt, I. hi Priorem , sive eius temporis Praefectum Confraternitatis adeant, ac preces, ut in pium eorum Fratrum numerum
optentur , eidem offerant. a. Uniuscujusque rogantis nomen per dies admodum octo in Oratorio, vel in Oratorii aula scriptum proster, ut Fratres legant, ac de singulorum moribus, vitaeque ratione diligenter inquirant, remque serio ad veritatem perpendant. 3. In Congregatione generali eadem nomina publice Prior pronuntiari jubeat, atque edicat, ut de hominibus illis singulatim Socii suifragia secreto serant, utrum cooptandi inter ipsos sint, nec ne. Qui probari majore suffragiorum numero deprehenduntur, mox erunt tirocinio addicendi. XXV. Siquis autem a virtutis tramite deflectat, si turbas cimat , si dissidia serat, si Societati esse incipiat gravis, iniuriosus, aut
dedecori, & ne tertio quidem monitus resipiscat, ipse ex eorum Fratrum albo tandem delendus erit. Attamen omne Nobis hae super
re judicium reservamus summatim habendum ; quasque praestet poenas infligere iudicabimus. XXVI. Iam de rerum procuratione quid omnibus Conseate nitatibus mandatum sit, paulo supra innuimus. Hinc Libri sint oportet in unoquoque Sodalitio sui: nempe Libri introitus, & exitus; inventarium ordine digestum rerum omnium immobilium, sem . ventium, & mobilium; suisque locis fgnificentur nomina, & eorum, qui res singulas pio Loco munerati fuerunt, tum dies, annus, &
343쪽
Notarius, qui instrumenta conscripsit. Alter introitus, & exitus. Gratius formulas exhibeat, quibus . rei administratores rationem suae administiationis identidem reddiderunt. Praeter hosce sit etiam Liber, in quo nomina, & cognomina Sociorum omnium viventium recenisseantur; item alter, in quo describantur consilia capta, & Decreta in Congregationibus constituta. Atque hi omnes Libri firmiter como
pacti servandi sunt una cum aliis Scripturis publicis, & privatis in Sodalitatis Tabulario.
CAPUT VILDE SACRIS RELIQUIIS, ET IMAGINIBUS.
HAbemus ex Conciliis, Sanctorum MartFrum, oe aliorum cum Christo viventium sancta Corpora, quae viυa membra fuerunt Chrsi, o Templum Spiritus Sancti, ab ipso ad aeternam vitam fusitanda, o glorificanda a Fidelibus veneranda esse: praeterea Imagines Christi, Deiparae Virginis, ct aliorum Sanctorum in Templis praeferrim habendas, eisque debitum honorem, venerationem: non quod credatur inesse aliqua iis divinitas, vel virtus, proprer quam snreolendae ' vel quod ab eis si aliquid petendum , υet quod fiducia in Imaginibus sς Agenda, veluti olim fiebat a gentibus .... sed quoniam honos , qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, qua illae repraesentant. Item, si aliquando hiltorias , & narrationes sacrae Scriptum exprimi,& figurari contigerit, non propterea divinitatem figurari, quasi corporeis oculis conspici, vel coloribus, aut figuris exprimi possit rQuae igitur de Reliquiarum honore , & legitimo Imaginum usu tenenda sunt, instruendi saepe Fideles per eos, qui docendi munus, curam que sustinent, omnisque ab indoctae plebis animis, si sorte irreperet, error penitus evellendus. Nos interim , ut debitus, ac purus, quique idcirco utilissimus Christiano populo accidat, sacrarum Reliquiarum, atque Imaginum cultus servetur ,quaedam ex munere Nostro
I. Jamque Tridentinum Concilium, cujus potissimum sententiis, ac verbis loqui hac de re coepimus, praecipit, ut omnis superstitio in Reliquiarum veneratione, & Imaginum sacro usu tollatur, Om-
344쪽
nis turpis quaestus eliminetur, omnis denique lascivia vitetur , ita ut procaci venustate Imagines non pingantur, nee . ornentur I) . II. Quapropter nullius hominis, utcumque virtutum, seu eluam signorum fama clarescere coeperit, Reliquias cultu publico veae. rari licet, quin Romanae Ecclesiae auctoritas intercedat : deque ita tantum concedit, quos ipsa in Sanctorum, vel Beatorum numerum
retulit a Immo vero nullae , vel eorum, qui inter Sanctos utiquo colendos recensentur, Reliquiae ullis sive in Ecclesis, si ve in ora. toriis, etiamsi Regularium sint, publice populo ad colendum proponantur, nisi Nostra prius accesserit & recognitio, & approbatio 33.
Et haec quidem necessaria tunc est , quum in Nostram Dioecesimillae etiam invehuntur, quae ut solemni afficerentur honore ab alisterius cujusvis ordinarii auctoritate obtinuit sent. Quod tamen nota reposcimus, si quaedam in Altaribus extent duntaxat ad ornatum, siae thuris, & osculi honore. III. Est porro diligenter curandum, ut quoties sacrae Reliquiae prodeunt, debito id fiat ritu, ut quae Deus ipse ossa custodit, ea nos justis honoribus cumulemus . Quod ut rite perficiatur, haec mandamus. I. Ne Reliquia unquam ulla honoranda ponatur in Altari, in quo expositum sit Eucharisticum Sacramentum 4 . a. Neque
unquam publice locetur sub umbraculo s ). 3. Qui illam sue ad Altare affert , sive inde reseri, sit omnino Ecclesiasticus Superpelliceo indutus, ac plerumque Sacerdos, Stola insuper humeris adjecta. sis . 4. Si Reliquia sit insignior, uti esset totum Corpus, sive ossa omnia, vel etiam illa Corporis pars, in qua Martyr est passus, vel certe integrum Caput, vel Crus, vel Brachium, afferemda in publicum est , ac suo tempore recondenda cum aliqua ornamentorum , Ministrorum, cereorum , hymnorum pompa . I. In Ritari dum sacrarum aedium patent seres, ne ulla Reliquia pro-.stet, nisi duo saltem circum ardeant cerei 8 ). Tandem quotiescumque exhibentur publice, plane vetamus, ne tali occasione eleemosynae sive capsulis , sive lancibus , sive alia quavis ratione quaerantur. IV. Quum Sancti illius , cujus habetur insignis Reliquia, redit per annum dies, ejusdem Ecclesiae Clerus officium, & Miffam ejusdem proprium recitet. Ita scilicet, modo non dubium sit Reliquuam ad Corpus Sancti illius pertinere, & nomen ejusdem esse in Ro
li Ibidem . sa Cap. Audivimus I. De Reliquiis, re veneras. Sanctor.
345쪽
mano Martyrologio descriptum. De iis vero Sanctis, qui aut is .eerti sunt, aut nondum in Martyrologium relati, servanda quae in hanc rem decrevit sacra Rituum Congregatio si .
lignora omni honore per totum illud tempus carere, quo publicamucem non vident. Mandamus haec itaque. I. Ut quaevis Sanctieujuspiam Reliquia apta aliqua, nec inelegante theca sigillis obsigna ta excipiatur; quae, sin minus pretiosiore, saltem decente conitet materie, intrinsecus vero panno serico obducta conspiciatur. 2. Nemo grandiores, insignesque Reliquias habeat in domibus privatis, sed in publicis oratoriis, vel Ecclesiis, earumve Sacrariis. 3. Etsi nunquam locandae sunt in Tabernaculo, quod Sacram Eucharistiam conistineat, ut alibi innuimus a , loculus tamen sit in Ecclesia, sive in Sacrario, in quo hae honeltissime conquiescant. 4. Ejus autem loculi clavis omnino sit apud ipsum Ecclesiae Rediorem. Hoc enim eo maxime pertinet, ut nequis thecas huiusmodi non solum alio transferat, sed ne solvere quidem, sive aperire audeat. Nam proinhibemus severe, nequis Reliquiarum, quae ad Ecclesias pertinent,
vel minimam partem e thecis extrahere, alteri donare audeat. Siquis Vero earum, quorumcumque sint, vel minimum vendat, tau- tum crimen excommunicatione plectere non dubitabimus . Immo vero meminerint omnes, insignes Sanctorum Reliquias inter pretiosas Ecclesiarum res recenseri: hinc siquis, non impetrata Apostolica venia , eas alienare cogitet, is poenas vereatur, quae habentur in Ex
elesiae septa transferre districte interdidium. At ubi necessitas, aut justa, ac rationabilis caussa translationes hujusmodi facere suadeat, consilium Nolirum prius exquiratur, ut, auctoritate Nostra, Vel Sedis Apostolicae pro civersitate eventuum accedente, rite Omnia perfi
sint, sive extantes, sicuti cavendum est, quod cavendum accepimus a Tridentino Concilio, ita e contrario elaborandum , ut decus, majestatemque praeferant, atque intuentes tum factum, quod ex hibent, commode doceant, tum ad venerationem excitent. vIII.
346쪽
VIII. Quidquid igitur procacitatem in earum vestimentis , seu
quibusvis ornatibus , multoque magis in nuditate redoleat , nequis unquam in ipsas inducat, ac sicubi inductum sit, protinus tollatur, absitque longissime. Est enim cultus, qui illis debetur, a Christiana pietate profectus, quae quidquid sacrum non est exhorret. IX. Sed exhorret etiam , siquid Fidelium aspectibus tanquam honorandum proponatur, quod a rerum veritate dissentiat . Itaqua prohibemus pingi, aut fingi Imagines sacras, quae dissentiant a facra Historia. Dei Imagines, prout tradidit BENEDICTUS XIV. I , ea tantum forma pingantur, qua se ipsum hominibus conspiciendum praebere dignatus est. Verum ne cujusquemodi Effigies in sacro loco , quorumcumque sit, veneranda populo proponatur , nisi antea sue, rit a Nobis recognita, & benedicta. X. Etsi autem non omnes Imagines populo publice colendar exhibeantur, sngulas tamen pie, diligenterque custodiri volumus. Quare ne ibi collocentur, nec ibi iacere, seu negligi sinantur, ubi pulvis, humor, situs, aliaeve caussae injuria illas assiciant. Ac po.
tius quae ob relata ab ipsa vetustate damna abrasae, truncatae, lacerae apparent, illae aut commode instaurentur, aut penitus comburantur, quarum cineres in Sacrario deponendi a)XI. Quae vero extra Ecclesias in compitis. vel plateis, vel viis proponuntur Imagines ad parietes pictae, eae sint e solo elevatae , ut a quibusvis injuriis prohibeantur; & sicubi non essent ita conis stitutae , inde auferantur, atque alibi collocentur decentius 3). Hasce autem Imagines , aut salutiferae Crucis signum pingi in sordidis locis omnino prohibemus, & siqua ibidem habeantur, inde auferri iubemus 4 .
XII. Siquando vero fiat, ut hisce Imaginibus ut ut in pariete alicujus privatae domus depictis munuscula, δc pecuniae obserantur, edicimus , oblationes. illas, quaecumque sint, non ad ejus sundi possessorem pertinere, sed ab iis tantum , quos Nos designaverimus ,
omnes sere colligendas, & administrandas s).
XIII. At commovetur vehementer multitudo, siquando in suspicionem veniat portenti ante sacram aliquam Essigiem patrati, Et
quoniam popularis turba nihil, nisi inordinatum plerumque petit,
347쪽
Parochus studeat eam qua potest aptiore ratione prudenter compescere, remque totam communicare Nobiscum, ut , quid ad Dei gloriam,ia Sanctorum honorem fieri expediat, deliberemus I ). Interim edicimus, nemini licere nova miracula promulgare, nisi ea prius a No. bis recognita, & approbata fuerint a). XIV. Quod spectat ad Imagines, & cultum eorum, qui nondum fuere inter Sanctos, aut Beatos ab Ecclesia relati, servanda Decreta ab URBANO VIII., aliaque ab Apostolica Sede edita 3 .XU. Qui sacris Iconibus convenientior est locus sunt Altaria, ae Templorum parietes, tum ut illis honor deseratur a plurimis , tum ut populus tacite de divinis Mysteriis, deque Sanctorum gestis
edoceatur. Non sola tamen apta illis loca sunt Oratoria , ac Templa; sed etiam privatorum cubicula; atque utinam nulla signa, vel tabulae in Christianorum domibus asservarentur, quae profanum quidquam exhiberent, sed universa supellex pietatem, modestiam, Virtutem denique praeseserrent, quibus rebus ad recte facta intuentium animi allicerenturi At certe nemo aedium suarum atria , vel conclavia ornari existimet, sed vere dehonestari, quum minus honestum quidpiam ibi conlpiciatur. Quapropter Parochorum sit curare, ut nemo e suis hanc sibi turpitudi aem aut acquirat, aut non deleat ). omnes autem vehementer hortamur, ut in iis, quae inhabitant, cubiculis pias Imagines retineant, quarum conspectu ad pietatem excitari facile queant.
DE TESTAMENTIS, ET LEGATIS PIII.
AD justitiae virtutem spectat, supremam hominum in Uita πω
luntatem a superstitibus perfici. Siqua vero , etiamsi non ultima esset, propius ad spiritualem ipsorum utilitatem , aut divini Numinis cultum reseratur, ad iustitiam accedit pietas tum erga illos, tum erga ipsum Deum: quae duo conjunctim infinita paene dixerim vi urgent, utque hujusmodi voluntates accurate impleantur, compellunt. Haec in medium ideo adducimus, ut haeredes, atque alii, quos opus subinde erit compellare, facile intelligant,
348쪽
quanta Nobis cura prospiciendum sit, ne frustra a Tridentino Concilio si ) imperatum videatur , ut Episcopi, etiam tanquam Sedis Apostolica delegati, in easibus a jure concessis omnium piarum dispo
sitionum tum in ultima voluntate, quam inter vivos , sint executores .... ut Omnia, quae ad Dei cultum , aut animarum salutem, seu
pauperes fustentandos instituta funt, 'β-acio suo juxta furorum
Canonum Matuta cognoscant , oe exequantur . Huic itaque Decreto inhaerentes haec in re tanti momenti ad observandum proponimus . I. Ac primo haeredes ipsi, iique omnes, quibus aliorum voluntates implendae committuntur, omnem in eo operam collocent, ut quanta maxima potant diligentia, atque celeritate, quod sibi commissum est, omnino perficiant. II. Saepe Testator tempus, quo suam de pia quacumque cauta voluntatem mavult impleri, aperte praefinit: ne igitur haeredes effugere sibi tempus hujusmodi sinant; efficiantque praeterea, ut in Cancellaria Nostra rite constet, piis illis voluntatibus fuisse satisfactum a). Si vero haeredes intra tempus a Testatore praescriptum neglexerint pia Legata persolvere, aut si, nullo certo tempore a Testatore praescripto, haeredes ipsi, aut executores saltem infra annum eisdem nondum satisfacere instituerint, sciant, tunc hujusmodi Legatorum exe-Juendorum curam ad Nos pertinere 3 , qui certe omnem operamabimus, ut pia voluntas perficiatur. Quod Synodale Decretum necessariae cujusvis monitionis habere vim volumus.
sarum. Quanta cura serenda sint, atque implenda, sive perpetua ea sint, sive temporaria, jam pluribus alias decrevimus ). Hic quaedam tantum monemus. I. Si Testator non satis aperit, quem ipse Missarum numerum malit, non est haec res ab haeredibus arbitranda, sed Nostrum erit decernere. 2. Si Testator nullam certam destinavit Ecclesiam, in qua hujusmodi Missae celebrentur, nisi alia verosimilius ex ipsius mente colligi possit, in Ecclesia vel Parochia ii, vel in qua ipsius offa quiescunt, satis huic oneri fiat. 3. Si tota res sit aut haeredis, aut Parochi arbitrio relicta, ne extra Dioe
1ὶ Trid. Seg. XXII. Cap. VIII. De Res sa) Ssnod. Cresci pae. Is Quamobrem . p. Nos quidem 3., a Nobis II. De Testamen. D. 4ὶ Vid. Par. II. Cap. V. N. XXIII., G seqq. Bem Par. IV. p. III. N. IX. sὶ Vid. Synod. Crese. pae. Is s. Si Testator: quomodo se eerat Parochus, quoties supersunt in Capsui. pro Defunctis eleem sm, dictum Par. II. Cap. V. N. XXIX.
349쪽
Hoc enim necessarium est, ut facilius cognoscere possimus, fuerintne Misis celebratae, an non, quo Altari, quo die. IV. Quod siquando pia Legata aliquo fam, ut aiunt, vel juris impedimento impleri vere non queant, nequis idcirco ea caduca fieri per se ipse censeat. De hoc Parochi haeredes, eosque omnes,
qui eorum executionem urgere, aut juvare tenentur, graviter moneant, nequid in iis proprio judicio deserere, aut immutare audeant. Tum potius quaerendum, num commutationi locus sit in aliud opus aeque pium, quod Testantis Voluntati magis accedat. At aucto ritate ad id opus est Ecclesiastica: quare ad Nos confugiendum, ut, quando justae caussae, ne praescripta illa serventur, impediant, quid facto opus sit, juxta Canonicas Sanctiones decernere valeamus I). U. At si impedimentum tale contigerit, postquam Testantis Uoluntas impleri coepta est, nempe propterea quod diminuti fuerint reditus , vel landi in deterius vergant, tunc ab Apostolica tantum Sede petenda seu moderatio , seu contractio oneris a Testatore prae
scripti et). Ex quo quisque facile intelliget, nemini liberum esse
VI. Quemadmodum nullus pius Locus, neque ulla Ecclesia atacipere potest Legata, seu donationes rerum, aut jurium, quibus sit impositum munus perpetuo duraturum s 3 ); ita nemini liceat haereditates, vel etiam Legata adimplenda alicui Loco pio, aut Ecclesiae relicta nomine ipsius Loci pii, aut Ecclesiae repudiare. Utrumque auexpediat, quidque in hisce rebus agendum, Nostrum est deliberare ). Alterum enim illos magnae imprudentiae, nimiaeque licentiae damna. ret , alterum obnoxios faceret saltem restitutionis periculo . Quin imomo quum scriptum sit : noti prohibere bene facere eum , qui potest sue),
nemo a pio Isto opere deterrendus , nemo avocandus quoquomodo,
nisi forte majus Dei obsequium suadere aliter videretur. VII. Verum ut piae Testantium voluntates perficiantur, necesse est, ut ii, ad quos pertinere potest, aperiri sibi confestim jube ant testamenta, codicillos, qui fuere Notariis traditi, quique apud ipsos asservantur. Haud raro fit, ut haeredum incuria, saepe etiam
fraude, Pi)Tyid. Sos. XXII. De Res Cap. UL, O SUI. XXV. De Eef. Cv. IV. Barbose De osse. , O potes. Disci asser 83. cum seqq. Monaceu.
m. Σ. Tit. I 3. Form. 7. n. II. S. C. C. in Soran. 23. Iun. I 62
350쪽
sraude, ac dolo hujusmodi testamenta obsignata diu, multumque sua persint, piaeque voluntates debita voluntate frustrentur. Hanc quoque rem urgeant apud suos animarum Pastores, moneantque, si de tali negligentia Curiae Nostrae constiterit, a Nobis id aliquando perfectum iri, quod ossicii Nostri munus postulat. VIII. Interim districte praecipimus omnibus, & singulis Notariis , Cancellariis, aliisque, qui testamenta, seu codicillos conscribunt, vel recipiunt ex iure, ut Legata ad pias caussas ibidem contenta intra tres menses a die, quo codicillus, vel testamentum est publicatum , Nobis, vel Vicario Nostro Generali denuntient. Quod si huiusmodi Legata ultra decem annos protendantur, praeter gravem culpam, Nobisque reservatam , quam contrahunt ii omnes, qui denuntiare intra memoratum tempus negligunt, ipso facto excommunicati sint; neque hoc vinculum alius, praeter Nos, solvat. IX. Archiepiscopalis vero Noster Cancellarius hasce denuntiatio. nes suis accurate ad)unctis instructas in Librum ad id unice comparain m redigat.
X. Illud quidem sacris suit Canonibus constitutum I , ut
restamenta, quae Parochus cum tribus, vel duobus etiam solis testibus idoneis sive ad piaet , sive ad alias caussas rogatus conscripsisset, rata essent, ac firma. Immo receptum communiter est, nomine eroprii Presbteri, quo utitur decretalis Epistola, comprehendi ordinarium Testantis Consessarium . Utrum vero etiam Confessarius extraordinarius, & Capellanus Curatus, non aeque certum est a . At Volumus, ut hac in re caute in primis, ac prudenter se gerant Sacerdotes Nostri, &, quatenus sine aperta charitatis injuria facere
ossint, ne operam suam ponant. Hinc iuxta prudens Sancti Caro-i monitum in Civitate, ac in Pagis, & ubicumque etiam copia Notarii, & testium non deest, satius est, ut ab hoc se munere liberent 3 ; nisi forte moriturus disponere vellet unice ad animae suae utilitatem, vel ad caussam piam 4 .
oculis habeasit . I. In ciendis testibus, eorumque numero deligenis do, in exploranda Testantis voluntate, in subscriptionibus, in recognoscendis coram Testante quae scripta suerunt, ea omnia serventur, quae s r Ex Cap. Cum esses io. De Testamentis . 2ὶ Lambert. Insi. CV. p.
Cone. Provine. V. Par. II. Quae disciplinae ratio Paroeso , o Sacem dotibur curationis publicae tenenda su. 4ὶ Synod. Cresc. pag. I so. 9. Ut
