장음표시 사용
321쪽
tes, pra cipue Altaria curent diligenter exornanda. XII. Ac certe reverentiam ab iis , qui Templum adeunt, repetere Nostri quoque est ossicii : quod propterea iisdem Praesessis ,
seu Rectoribus, eorumque Administris commendamus, immo mandamus. Inter cetera nequis laicus, dum Ministri ad Aram operantur, propius, quam par est, ad illam accedant, munus est AEdituo. rum curare. Infantes, aliive pietati, ac modestiae exercendae non. dum satis apti ne in Ecclesiam inserantur, sive inducantur. Pauperes ne mendicare permittantur tempore Missarum, divinorum Ossi. ciorum, atque prohibeantur etiam, sit necesse sit, per vim: iis locus ad quaestum esse potest ante ipsius Templi sores; qua in re habetur Constitutio praecipue S. PII. v. I). Laici ad Ecclesiam conis venientes ne in Sacrario consistant; quique praeterea cum clamore, ac petulantia Versantur, eos pecunia multatos volumus unius scuti. Templa ne sint ante diurnam lucem , neque a fgno salutationis Angelicae ad Vesperas aperta : atque hinc sacrae Functiones hoc tempore definitae omnes plane concludantur : neque spiritualibus poenis parcemus, ut id consequamur.
XIII. Quorundam Parochorum industria effectum est , ut qua Templi parte congregantur mulieres, ibi nullus conlistat Vir, ac eadem ne pertranseat quidem . Utinam id omnes Ecclesiarum Praesecti, & Regulares imitenturi Sed certe ubicumque laudabilis viget consuetudo, ut servetur, atque ubi fieri potest, ut inducatur, eos, ad quos pertinere potest, praecepto Nostro obstringi volumus a). XIV. Ac maribus ne liceat cum armis Ecclesiam ingredi, praeter ensem , si velint, pendentem a latere 3 ): immo neque propst Ecclesiam, seu Coemeterium ea deponere, at paulo longius ab hujus modi locis . Cui Decreto si locorum ipsorum adjuncta , vel cujusquam protervia obluctetur, Vicarius Noster Generalis monendus . Sed neque adducendi in Ecclesiam canes t quicumque istiusmodi comitatu huc venit, nulla moveri ratione potest; non raro eorum caussa aditantium animi a rebus divinis avocantur, saepius molestiis,
offensionibusque assiciuntur. Quid igitur canes in Ecclesiis 8 Id populo ex mandato Nostro denuntietur : quo audito , si Templorum , seu Sacrariorum Custodes eas belluas, ut hinc sugere compellant, male
322쪽
PARS QUINTA 281XU. Ingrediatur unusquisque Domini Dei sui aedes, in iisque
moretur semper aperto capite, inde nimirum detractis pileolis, reticulis, vel similibus; quippe quibus coram illis, quos veremur, in. dui esset hominis effrontis. Quumque alicubi id usurpatum esse intellexerimus, ne in posterum Ecclesiarum Rectores, quantum in se est , permittant. Mulieribus contra modestiae tribuit Apostolus , atque erga Angelos reverentiae, si in Templis capite adsint velato si):
quamquam reliquus etiam totius corporis habitus, atque ornatus
esse debet plane modestus; ac speciatim florum usus est omnino his maxime locis improbandus , atque impediendus. Quod quum Paro
chi publice denuntiarint, addent ut alibi monuimus et ) , mulie
res, si verecundiae leges evadant quum in Templis Sacramenta petunt , sore ab eorum perceptione repellendas . XVI. Sunt etiam qui tempore, quo Sacrificium in Altari non peragitur, memorata septa licentius transcendunt, ipsique Arae adnituntur, in ipsaque sacra mensa sedere non dubitant, vel ibi saltem galeros, penulas, linteola, involucra quaevis imponunt. Quam irreligiosel quam acriter idcirco, ne tithaec populus audeat, deterrendust
XVII. Qui cupit habere in Templo sedile sibi proprium, idem
que immotum , hoc concedi ab ipsius Templi Rectore poterit his legibus. Primo ut minime ponatur in Choro, Vel Presbyterio, vel intra Altarium septa. Deinde ut qui scamni haberi dominus vult, ipsum ne cuipiam elocet, ac ne perpetuo quidem alteri sine Nostro permissu concedat : quam legem ubi primum fuisse constiterit violatam, scamnum illud continuo in dominium, ac jus cedat ipsius Ecclesiae . Tandem ut quocumque tempore ad Ecclesiae ipsius ornatum, sive commodum, sive ad alios , qui justi Nobis videantur, fines velimus illud alibi collocare, aut penitus ab Ecclesia removere, nemo obsistere moliatur 3). Ceterum ne mobilem quidem sedem in Ecclesiam inducere, Parocho inscio, fas ulli sit. XVIII. Musicos omnes concentus in Ecclesiis prohibendi animus non est, quum iis haud pauci erga Deum, resque coelestes se affici sentiant: at cavendum, nequid profanum obaudiatur, aut quidquam animis citius labefactandis, quam pie erigendis aptum ; quod sane Musices Moderatores curent diligentissime ). XIX. Haec Nos pauca quidem attigimus ad venerationem erga N n sacrO- IJ I. ad Cor. II. q. f., ο 6. et Par. I. Cap. II. N. XII. s 3 ὶ Vid.
323쪽
sacrosanctas Ecclesias conciliandam , quae corporis potissime sensus percellant. Verum nihil hoc est, nisi animos ad intimam, veram que pietatem, ac religionem formare conentur Rectores, & reliqui omnes, qui ad populum Verba faciendi munus suscipiunt. Hoc ita
que ipsis etiam, atque etiam commendamus.
XX. Nos interim graves nefariis illis hominibus poenas indicio mus, qui licentius aliquod in Templo, maxime vero pudicitiae contrarium aggredi videantur. Neque aliter contra eos insurgemus , qui prae sacrosancti istius loci foribus aucupum more expectant foeminas, quibus aut irrideant, aut blandiantur non sine maxima spectan. tium offensione, animarumque periculo. Quamobrem singulis Ecclesiarum Rectoribus, seu Praesectis graviter mandamus , ut SP hos, quos descripsi inus , & alios sacrorum locorum violatores emendare studeant, & contumaces ad Nostram Curiam deserant. XXI. Est praeterea divino primam Iure institutum, atque humano deinde usurpatum, ut loca immunia sint, hoc est ut asylum ipsa sint tutum. Quare Privilegia , quibus fruuntur Ecclesiae , aliaque loca immunia ad reorum confugium , custodiri omnino UO-lumus, prout sacri Canones, & Pontificiae Constitutiones exigunt I). At reus confugien statim Ecclesiae Rectorem moneat. Sunt tamen uaedam iacinora adeo enormia, quorum rei, quicumque sint, ab i8b Iure non habentur immunes. At vero nemini ex Judicibus laicissas est in hisce etiam casibus sub poena excommunicationis latae sententiae reservatae Apostolicae Sedi in reos hujusmodi, qui ad Ecclesiam confugerint, propria auctoritate manus injicere. Sed quum petitio Iudicis saecularis ad Nos perlata fuerit, a Fori Nostri ministris rei capientur, inque carceres coniicientur Ecclesiae nomine retinendi, donec Iuris ordine servato constiterit Nobis, an crimen, de quo insimulantur, ex iis sit, quorum rei per ipsum Ius immunitate loci sacri privantur, nec ne . Ubi tantum non fuisse cognoscatur, Nos sententiam pronuntiabimus, eoque reum restituendum jubebimus, unde traductus fuerat. Ubi de tanta utique facti nequitia constet, ut ille immunis esse non debeat, e Nostra custodia educetur, atque alteri potestati judicandus relinquetur et in .
fugiunt,l IJ Cat . 1 ater alia 6. De Immunii. Gr s. XIV. Const. Cum alias VII. Bened. V V. Const. Ex quo in A*yend. Cons. Rom. N. XXV. Clem ns XII. Const. In supremo. Bened. XIV. Const. XX . Officii Nostri Buli. Gm. III. i a j Eu e M. Cons. Bened. XIV.
324쪽
fugiunt. Etenim si eorum aliquis divina ossicia perturbet, scui in Ecclesia offensioni sit , tumultus excitet, si novum quodpiam ma- Iesactum pereetret, aut nimis gravem se excipientibus praebeat, Nos celeriter loci immunis Platses, seu Rector certiores iaciat, ut id consilii, quod res postulaverit, capiamus. i. XXIII. Ipsis autem locorum immunium Praesdibus mandamus, ne sinant eadem immunitatis obtentu invisa reddi: quod Nobis quidem caussa & indignationis, & exercendat severi tatis esset. Quo dicto intelligi volumus, Nostra quoque auctoritate sub gravibus poenis ar. bitratu Nostro infligendis esse sibi interdictum, nequando merces, seu res suspiciosas, sive Legibus prohibitas in locis immunibus recipi, aut in ea invehi permittant. XXIV. Pleraque ex iis, quae sumus hactenus persecuti , aliaque etiam distincte habet Edictum Nostrum in Appendice edendum i in; illud itaque saepe Parochi suis commemorent, atque minute ex.plicent, reverentiam sacris hisce locis habendam omni ratione curent: tale autem Edistum statis in anno temporibus inter Missarum Solemnia promulgent ) .
De factis Reliquiis, o Imagin. , quarum in EccI. Uus, Ver. p. VII. huj. Par. De Coemeteriis prope EccI. Parata. af . Par. III. Cap. VIII. N. XVII. De Sepulchris in Eccl. constit. ibid. N. XVIII., π seqq.
DE ORATORIIS CUM PUBLICIS, TUM PRIVATIS. SEd praeter Templa, sive Ecclesias quotidiano, ac fere perpetuo
sacrorum usu celebratas, sacris iisdem dicatae sunt aliae quoque aedes, quae Oratoria vocantur. Et eorum quaedam sunt publica, quippequibus accessus cuique datur e publica via; & quaedam sunt privata, in ipsis Saecularium domibus. Ac de utroque genere singulatim, & breviter agendum. I. Quas de sacrosanctis Ecclesiis Leges nuper protulimus, excitandis videlicet, demoliendis, reparandis, ornandis, quaeque de
325쪽
earundem immunitate tuenda, deque reverentia ipsis exhibenda dixi mus , eadem de publicis Oratoriis dim fuisse existimandum est i). II. Sed metuendum, ne sacra Ministeria nimis raro, aut nun quam in quibusdam exerceantur : volumus igitur distincte , ut in quolibet publico Oratorio, quum redit dies illius Titulari sacer, ali quod saltem Sacrificium celebretur, quibusdam cereis accensis. Aliis autem temporibus, si Sacerdos fieri sibi postulet sacrificandi copiam, optabile divini cultus cauta, & honorificum habeatur , prompteque tum minister, tum vestes offerantur illi diei convenientes. III. In quibusdam tamen oratoriis Dioecesis, quae nempe distanta Parochiali minus, quam mille passus, prohibemus, ne Missa ulla legatur in Solemnitatibus Natalis D. N. I. C., Paschatis, Pentecostes, Corporis Christi, Assumptionis B. V. M., Sancti Georgii, ac Titu. laris Parochiae : quamquam id, accedente caussa, simus Nos ipsi concessuri . Ceteris diebus festis tenenda hora, de qua alibi et ). IV. Ceterum illa Oratoria etiam in agro, praeter ipsas divino. rum officiorum horas, haud penitus claudi non improbamus: poterit siquidem sacrarum Imaginum aspectus aliquando pietatem excitare. At, ne variis hominum, vel bestiarum injuriis obnoxia fiant, validis cancellis fores semper communiantur. V. In hisce oratoriis nemini liceat eleemosynas quaerere, nisi venia a Nobis, & scripto quidem data fuerit. Haec de publicis. VI. In iis deinde oratoriis, quae sunt privatorum quorumdam commodo instituta, nemini Miffam celebrare fas est sine Apostolicae Sedis facultate sa) . Quidquid igitur ab ea suerit seu definitum, seu imperatum ad amussim cognoscendum, ac, ne Privilegium illico excidat, implendum. VII. At cella, sive aedicula ubi Ara constituatur, a Nobis, si-Ve ab eo, quem Nos ipsi designaverimus , tum erit pervidenda , tum probanda. Quod ipsum necessarium non modo est, quoties qui Privilegio fruitur , aliam domum incolere instituat, sed etiamsi in eadem decernat Altare ad aliam cellam transferre. VIII. Similiter visenda quoque, dc probanda necessaria ad Sacrificium supellex ; namque haec esse debet saltem quantum fieri potesti i) Pων. ex Trid. Sess. HII. in Dere. De obse ., D. In celeb. miseri
Σὶ Quibus boris interdictum si in aliquibus Dioscinis orat. celebrare,vid. Par. II. cap. V. N. XIX. In quibus autem orat. , O quando ιν denise fit C. Meuis, vid. Par. I. Cap. VI. N. XII. ) Trid. ibid. Vid. BAEn d. XIV. Diff. EneycI. ad Episci Poton. Μagno Buli. Tom. III. N. XLVIII. a. Ex ead. 0s. de v. pleraque omnia , quae sequuntur.
326쪽
test munda, & plane ad Rubricas. Altare debet esse firmiter cum ariete connexum, nec portatilis imaginem praeferens. Cella ipsa nulis deinceps profanis usibus temeranda, neque alias contineat res, quam sacras vestes, quaeque ad loci ornatum pertinent I .
iubemus animadvertere, eas non afficere haeredes, sed eos duntaxat, qui in concessionis Litteris describuntur. Quumque duobus plerumque conjugibus licentia concedatur, ut coram ipsis, eorumque filiis, consanguineis , Sc affinibus Μiisa celebrari possit, declaratum celebrari non posse, nis aliquis e indultariis in Oratorio praesens habeatur. Ii sunt autem indultarii, quibus inscriptae sunt Litterae, quique a tergo ipsius Brevis proprio nomine nuncupantur; immo illi, . quibus in ipso corpore concessum eli, ut coram se celebrari faciant. Item jubemus animadvertere, eas tantum perionas, quae Missae intersunt, dum indultariis praesentibus celebratur, Eccletiae Praecepto satisfacere , quae in Brevi exprimuntur aj.
semel in die: item neque die quocumque. Namque per tres Pasch tis, per tres Pentecostes , itemque per diem Nativitatis, Epiphaniae, Ascensionis D. N. I. C. , Annuntiationis, & Aisumptionis B. M. V., Omnium Sanctorum , SS. Petri, &. Pauli, & Titularis Ecclesiae loci Sacrum in hisce Sacellis faciendi copia fieri non consuevit. Quo circa Sacerdos in privatis oratoriis sacrificare rogatus, quid ipse possit, quidve non, diligenter expendat. Si cui vero concessum sit Missam diebus etiam exceptis ibidem audire, tum Sacerdoti in die Natali
Domini tres Missas celebrare integrum erit 3 ) .
re nemini concessum est , nisi ex Nostra, aut Vicarii Nostri peculiari facultate ). Immo non nisi ex Nostra, aut Vicarii Nostri facultate licebit inde Viaticum ad periculose decumbentem deserre,
327쪽
DE CONS ERVATORI IS FcE MI NARUM. NEmo non videt, quanti & omnis Reipublicae, & maxime Chri
stianorum intersit, esse foeminarum variis nominibus convenientium Coetus, seu Collegia, quae Conservatoria vulgo appellantur, in earumque praecipue adolescentiorum educationem esse qui sedulo incumbant. Jamque pia Majorum industria factum in hac Civitate est , ut domicilia nec pauca habeamus, in quae sceminae separatim pro caussarum diversitate reciperentur , ibique tuto alerentur, imbuerentur artibus, omnique morum bonorum disciplina florerent . Quapropter tanto Dei beneficio affectis opus est , ut studium No. strum ad eorum conservationem , regimen , incrementum con Vertamus ; e quibus uberiores in dies fructus extituros confidimus.
cumque auctoritate aliqua in piis hujusmodi Locis usuros necesse est, ut curarum Nostrarum partem derivemus. His proinde commendamus, ut accuratissimam in sceminarum, quas regunt, institutionem conserant operam, utque & rei familiaris negotia, & potissime quae pietatis sunt, quorum hic fere sit ordo, procurent.
omnes e lectulis protinus exsiliant, Sc ad communem Dominum conjunctim oraturae, sine ulla excusatione , neque mora ad Chorum descendant; ubi inter cetera per semihorae spatium orationi menta. ii vacabunt. Et quamquam pias privatim preces sundere, immo Vero semper orare opus sit, & nunquam delicere, ac praecipue quum sua quaeque opificia, seu ministeria aggreditur; Vesipere tamen oranis dum denuo est ab omnibus in unum congregatis.
quo unaquaeque alumna facrosancto Missae Sacrificio religiose non intersit .
dem de Christiana doctrina non edoceat: eaque hora prohibendum severius, nequa alio avocetur; ideoque officinae, ac cellae ad colloquendum claudendae.
sngulis saltem mensibus, ac praeterea quum in mense redeunt celebriores
328쪽
briores Christi Domini, & Virginis Dei parat Solemnitates.
VI. Quum experientia compertum sit, quod nonnullae ex aluomnis otiari malint, atque a laboribus vacare, ideo Consessari uin libentius adire, sui siue in speciem de pietate sermonibus detinere , Consessarius ne sibi imponi, sive illudi facile sinat; utque recta consilia rogantibus non negare par elt, ita, ubi vera necessitas non sit, brevibus dimittat. VII. At quemadmodum omnium cura, gestis animae cum Deo negotiis, sita esse debet in hoc, ut nunquam otiosae sint, sed suis ex ordine officiis, vel artibus perpetuo occupentur; ita Praesectorum, ac Matris, quam vocant, studium erit curare, ut illa sapienter viribus uniuscujusque aptentur, hae ut a peritioribus accurate, patien
VIII. Quibus autem temporibus levamen aliquod laborum conceditur, quodvis aleat genus, immodici lusus, tripudia, proianae cautiones prorsus prohibeantur. IX. Sed tum actionibus, tum necessariis virium relaxationibus ordo quidam communis, certisque intervallis definitus in singulos dies,& horas esse debet; qui servatusne fuerit, an non, Nobis in sacra Visitatione erit aperiendum. X. Ceterum omnis in istis Caelibus familia duobus maxime vinis culis continebitur, charitate , & obedientia. Utramque imperamus, utramque reposcant quicumque aliquam in alumnas auctoritatem exerceant; in primis vero Consessarius idem in Catechesi commemoret, Evangelicis illustret argumentis, commendet, inculcet, atque alte in animis infigat . XI. Huc conferre posse videtur , si alumnae, quarum in una. quaque Domo est vita communis, sorma etiam, & colore vestis, luandam inter se extrinsecus aequalitatem testantis, inter se non di- crepent. Quod quidem remedium quum alia complura incommoda extincturum facile sit, non dubitamus, quominus Praesidum industria quod nondum effectum est , aliquando in more ponatur.
trices nullas unquam extituras esse nemo fidem faciat: quae serendae non sunt. uaecumque igitur graviter in re quapiam deliquisse comperta fuerit, illa confestim a Domus Praeside, vel a Matre coraripienda; atque ubi minus idoneam operam sere suam intelligant, Nos denique certiores iaciant; quod ne frustra factum sit curabimus.
329쪽
daeis habeat. Quidquid agere cum illis praestiterit, ipsa vel Ianitrix,
vel Mater Domus expediat. XIV. Siqua de Nuptiis ineundis sit actura, colloquia cum Sponsis permitti non debent, nisi de Praesidum iacultate , eaque raro, neque unquam sine testibus utraque Iani trice, vel Domus Praesecta. Deinde Sponsalibus initis, tempus ad Matrimonium concedatur bre. vissimum. Matrimonia tamen in Conservatoriorum oratoriis , nisi manifestum Nos ipsi assensum praestiterimus, nulla celebrentur. Ac siquando id sat, mature iaciendum est, neque ulla ex alumnis praesente. XV. Noctem extra Conservatorium a qualibet alumna, quae duoden ne sit major, transigi nunquam permittatur. Quod autem apud Saeculares aliqua prandeat, non nisi perraro concedant Praesides , neque nisi apud ipsos consanguineos. Neque desit alia maturae aetatis alumna, quae comes illi addatur, & a cujus aspectibus quae invitata fuit se nunquam subducat. XVI. At etiam expetuntur e Conservatoriis quibusdam ad famulandum. Id vero esset Conservatorio illi honorificum, si ideo alumnae inde quaererentur, quod ab optimis moribus. & a muliebrium opificiorum peritia commendarentur. Praesides nihilominus ne temere objiciant depositum, quod creditum sibi fuerat, percontentur diligentissime, quaenam puellae futurae iiiii conditiones; neque eas tradant, nisi certum habeant , easdem nunquam sere minus , quam apud se
XVII. Quum de scemina quapiam in alumnae locum susscienda
deliberatur, complures solent illum occupaturae offerri. Tum vero qui praesunt hoc ante omnia propositum animis habeant, eas esse primum suscipiendas, quae ad voluntatem testatorum, quippe quorum beneficio sint usurae, accommodatiores iudicentur. Inter has deinde illae ante serantur, quae mundanis periculis magis videantur obnoxiae. Haec duo ubi suerint assecuti, privata studia, magnatum commendationes, cetera hujusmodi nihili pendant, rejiciantque. XVIII. Rem denique familiarem si diligenter, quaecumque ea sit, capessent, perdiligenter etiam ministrabunt. Sunt haec patrimonia pauperum, idest ipsus Christi Domini, ac Redemptoris nostri, cui nos ipsos, nedum labores, curasque nostras plane debemus. Agrorum itaque culturae, iundorum, aedificiorumque reparationi, reditibus cogendis, vendendis, augendis, distribuendis, pecuniis repetendis, rebus necessariis comparandis, rationum Libris recte habendis sollerter in stent, minorumque suorum ministrorum fidem, & industriam explorent ,
330쪽
rent, atque excitent. Horum siquidem nihil est, quod certissime ad proximorum utilitatem, Deique gloriam non reseratur. Sed quid
hae in re sibi agendum, distinctius intelligent ex iis, quae alibi sta. tuemus I ). i
FUit quoddam tempus, quum privatae quorumdam hominum aedegperegre venientibus paterent, in quibus homines & tuto cum primis, & honorifice haberentur. Nihilominus praeterquamquod magnificum huiusmodi institutum non nisi a quibusdam potentioribus erga illustriores hospites coli posset, ipsum, contaminatis subinde per ignotos, nequissimosque homines hospitii legibus, deletum
prope suit, mosque humanissimus fere undique eiectus in paucoium Monachorum Domicilia perfugium denique invenit. Verum ea noSaetate Vivimus, quum Christianorum eietas, florentibua ubique ipsorum opibus , in nostras Civitates iamdiu hospitalitatem invexit, eandemque publicam esse virtutem iussit. Etenim excitata ubique locorum suere aedificia, designatique Praesides, ac Ministri hominibus, inopia praesertim laborantibus, benigne , liberaliter , commode, ac interdum etiam laute excipiendis. Atque triplici quidem earum, quae
potiores, gravissimaeque visae sunt, aerumnarum , sive necessitatum generi consulendi consilium captum est. Quarum prima est eorum, qui morbis tentantur, quibus curationem quum admoVere non queant, miserrime ad interitum per se properarent et altera est eorum , qui peregrinantur: tertia eorum, qui ignoto patre in lucem editi, abjecti mox a genitoribus sunt. Haec tria hospitalium Domorum genera apud nos sunt: quibus tantae charitatis institutis opem quamcumque possumus allaturi haec decernimus. I. Omnes nimirum earundem Domorum Praesides , Curatores, Conservatores, Administri Constitutiones ad piorum Locorum regi. men , atque administrationem pertinentes, quaeque jampridem in ejusmodi Locis extant, omnino servent, utque serventur essiciant, quemadmodum in Conciliis m xime Viennensi, ac Tridentino sancti
r) Cap. X., π XI. hui. Par. χὶ Clement. Qitia eontingit et. De Religiosis Domihus, Cr Trid. Sess. VII. De Ref. Cap. XV., o Se . XXV. parit. De Ref. C.ip. VIII.
