Synodus dioecesana quam sub faustissimis auspiciis sanctissimi in Christo patris Pii papae sexti eminentissimus ... d. Alexander tit. S. Balbinae S.R.E. presbyter cardinalis Matthaejus archiepiscopus Ferrariensis in ecclesia metropolitana celebravit

발행: 1781년

분량: 564페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

II. Charitatem deinde , ac viscera misericordiae dubium nouest, eos maxime indui oportere . Quum enim verbis illis propter miseriam inopum, oe gemitum pauperum nunc exurgam , dicit Dominus I , universae multitudini minatus sit Deus, ulturum se ali. quando inhumanitatem in proximum, de quo unicuique aperte mandaverat; nemo non videt ab illis, qui singulariter proximorum calamitates ut levarent ex instituto, & justitia suscepere , iustissime per Nos postulari, atque ab omnibus expectari, eos ita se

gerere, ut miseri in ea, qua premuntur, calamitate consanguineos, aut carissimos quosque sibi deesse non sentiant. III. Hanc vero charitatem, quam esse his omnibus communem iubemus, manifestum est, esse ab inferioribus ministris exercendam, quorum munera ut sere humiliora sunt , ita ante ipsos languido.

rum oculos & magis cara, & magis sollicita videri debent. Quo divino igne siquid in ρectore ardeant, in amovendis sordibus, ac ceteris sensuum molestiis, inque munditie, ac ornatu curando nihil industriae, nihil unquam diligentiae desiderabitur. IV. In No comi is nam de hoc primum dicere malumus) haec distincte serventur: adsint quovis tempore, qui aegrotantes, statim ac limen attigerint, humaniter excipiant, statimque in lectulo pridem

parato molliter componant; tum celeriter superveniat Medicus hominis aegritudinem exploraturus, quaeque artis suae sunt experturus.

U. Ad haec praecipua ibi cura sit, ut hospes , quocumque laboret morbo, Sacramento Poenitentiae expietur: tum vero, si opus sit, reliquis Sacramentis muniatur. In ceteris Medicorum praescripti nes ad amussim implendae. VI. Neque vero magnopere laborandum, ut aliquis statim ataque levari morbo coepit, e valetudinario dimittatur; sed humaniter, donec paulo majores vires receperit, confirmaritque, detinendus. Hoc tamen ipsum Medici fuerit cognoscere. VII. At homines in No eomio ad convalescendum decumbentes adiri a sceminis, aut hasce ab illis ne liceat, nisi parochi te ostimonio constet, esse inter se conjuges, vel in primo, aut secundo gradu consanguineos, sive amnes.

VIII. Ceterum quum e suis Fidelibus sit olim in novissimo iudicio Christus coram universa terrarum , coelorumque multitudine cnmmendaturus, qui pauperes aegrotantes convenissent, infirmus senamho υ roseis me sa), & gratiam tanquam pro collato sibi benescios i Ps. I i. o. aὶ -υ. as. 33.

332쪽

eio relaturus; quumque illis, qui id neglexerint adiecturus fit, eram infirmus , oe non vistaseis me I ; Ecclesiasticis & Laicis omni.bus tam vehementer hoc ossicium indictum esse arbitramur, ut validiore a Nobis commendatione nequaquam indigeat. Ac magnam profecto intuentium animis iucunditatem affert, estque exemplum apud populos mirum in modum illustre, nec raro quidem, nec uno modo a summis ipsis terrae Principibus editum, quum mollius enutriti , & elegantioribus vestibus ornati ad inopum, ac miserrimorum hominum servitia his praecipue in Domibus se se abjiciunt, & e rum gemitus, incomptos mores, paedorem non exhorrentes, eosdem blando eloquio sevent , dapibus reficiunt , stipe recreant, δc perinde ministrant, ac si summo ipsi rerum Domino, quemadmodum oli in Angeli, famularentur. Hoc itaque quemadmodum a probissimis E clesiasticis, piissimisque Matronis apud nos fieri consuevit, ita ut ab aliis etiam viris erga viros, atque a sceminis erga seeminas identidem praestetur expectamus.

IX. Et quoniam morbi vis humana semper ope superari non potest, nec pauci supremum in ipso Nosocomio diem obeunt, Libri sunto, in quibus cito, & accurate describatur quis, & quo die, μhora occubuerit. Hinc etenim rerum istarum testimonia petentur , Matrimoniis contrahendis, adeundisve haereditatibus necessaria. X. Nunc de Xenodochiis peregrinantium, de quibus pauciora. Sed certe eorum Praefectis, seu Moderatoribus propositum esse in animo debet, eiusmodi hospitia ex Fundatorum voluntate iis tantum patere, qui inopes quum sine, peregrinationem talem vel pietatis, vel non simulatae necessitatis caussa arripuerint. Quamobrem jure Praesidum. ac Ministrorum oscitantia reprehenderetur, ubi nullam industriam impenderent, ut aleatores, circulatores, nebulones, &generatim otiosos, & sine iusta caussa vagos excluderent. X l. Observandum deinde, ac diligenter cavendum, nequid ad-Verius pietatem quis moliatur, nequid sepellectilis iubtrahat: quare Rb primam noctis horam Xenodochium claudatur, non aperiendum nisi illucescente die, totaque lapellectille inspecta. Hoc ad loci Custodes pertineat; eorundemque sit essicere , ut hospites aliquid pie

orent antequam cubitum eant, ac mane )omo exeant.

XII. Dormire autem in eodem cubiculo mares, & Deminas , quocumque inter se vinculo esse affirment conjunctos, minime unquam Oo et sinant,

333쪽

sinant; ac neque pueros: immo pueri quantum fieri potest a viris,

ac paulo adolescentioris aetatis separentur .

XIII. Nunc de infantibus projectis. Huius Hospitii Ministro praecipimus, ut rotam, in quam infantes inserantur, ita componant, ut quum circumvolvitur, sollicito tintinnabuli sonitu exciantur Custodes, possintque illos statim excipere, ac nutricibus tradere.

XIV. Ipse autem Custos signa, siqua puero alicui apposita suis. sent, inspiciat, & quamcumque inde haurire notitiam potest , ac

saltem nomen, si expressum reperiatur, colligat, atque haec in Librum, additis anno, mense, ac die, quo delatus fuit, reserat. Item utrum suerit baptizatus exploret; seque erga illum ita gerat, quemadmodum faciendum esse tradidimus, quum de Baptismo ageremus I .XU. Sunt geni res , qui infantem ita suum exponunt, ut haud raro Domum hanc ipso quinque scutorum Ferrariensium subsidio longa jam, probataque consuetudine inducto facile fraudent. Quod siquando horum parentum notionem suerit Curia Nol ra aD secuta, Nostrum deinde erit, quos, & quatenus Videbitur, punire,& pro memoratis expensis ut quia justum est exsolvant, cogere. At liberos ex legitimo Matrimonio susceptos ab ipsis parentibus exponi, ac sinere, ut inter spurios censeantur, hoc praeter cetera, quorum habenda est ratio tam injuriosum , ac inhumanum est, ut poenis vel gravissi inis, ubi crimen e tenebris emergeret, plectendum esset. Qui tanto nihilominus malo occurrere possunt, ii sunt unice Consessarii, ad quos hujusmodi noxam deserri contingat. His igitur mandamus , ut innoxiorum illorum nihil unquam tale merentium caussam suscipiant, ac tantam parentum impietatem detestari, punire, & quacumque possunt ratione abolere satagant. XUI. Extat jam pridem Domicilium foeminis excipiendis conis

stitutum : aliud vero maribus jamdiu boni omnes optabant; nam. que illorum complures conspiciebantur aegerrimam, sibi , aliisque prorsus inutilem, saepe etiam periculosam vitam agere. Verum in hoc etiam pietatis officium SS. Dominus Noster Pius VI. pro singulari sua charitate partem derivavit cogitationum suarum , effecitque , ut miseris hisce Hospitium suis instructum reditibus aperiri possit, quod proximo anno factum iri plane confidimus . Horum autem omnium Praeses ubi primum puerulos, ac puellas fieri rationis compotes noverit, primas meminerit sui esse muneris partes, ut singuli Christianis moribus imbuantur; quaeque superiore Capite statuimus,

i i i Vid. Cisp. II. N. XXI. Par. II.

334쪽

29 3

PARS QUINTA

tuimus, quatenus ad puellas referri possunt, omnino serventur: maribus autem eae proponentur speciatim Leges , quae Nostra auctoritate prodibunt. Omnes deinde aliquibus etiam artibus operam dent, quae non modo sexui conveniant , sed etiam , quoad ejus fieri potest, singulorum ingenio. Hinc enim proficisci illud debet, ut neque sibi ipsis, neque Reipublicae graves, sed e converso dc sibi, &Reipublicae utiles aliquando existant. XVII. Nihil hoc loco de procurandis harum Do morum fundis, ac censibus ; huc enim reserenda quaecumque alibi in hanc rem sanciemus I). Certe quidem quicumque sunt horum bonorum Curatores tanta id cura faciant oportet, quanta dignum est, ut administretur Patrimonium ipsius Christi. Hoc enimvero permagno animo Nostro erit gaudio, quum administrationis rationem, uti Nostri muneris est a), reposcemus.

A Liud praeclarum Christianae charitatis institutum sunt Montes

Pietatis , quibus maxime fit, ut accepto pignore , atque pecunia, aut frumento tradito subveniatur pauperum inopiae, ne usurarum voragine deglutiantur 3 . Ac ne inopum animi non raro suspiciosi, ac timidi ab hoc pietatis ossirio absterrerentur, publicis declaratum est Legibus , pignora quaecumque recuperatum iri , pecunia duntaxat , vel frumento, quod acceptum hinc fuerat , reddito. Quod siquid praeterea Montes exigant, illud unice, atque eatenus liceat, quatenus sumptibus in ea administratione, inque aedificii conservatione necessariis satis esse videatur: qua etiam in re nequis unquam sibi blandiatur, Apostolicae Sedis & judicium, & auctoritas intercedat necesse est ). Hinc omnes Pietatis Montes, licet Magistratus ipsi Laici capessant, Tridentina tamen Synodus inter Loisca pia recensuit 3 , atque Episcoporum curae,& Visitationi subjecit, ut de tota administratione Ecclesiastica auctoritas judicaret. Sed quum ea, quae in dies agenda sunt, recte a Praesidibus , qui deliguntur quotannis aptissimi, curari existimemus, Nos generalia quaedami r) Hac ead. Par. Cap. X., ct XI. χ) Trid. Seg. XXII. De Ref. Cap. IV, o Sess. XXV. De Ref. Cap. VIII. Leo X. Const. Inter multiplices. 4) S. C. C. 7. Febr. , o I 3. mr. I 637. s) Sess. XXII. C. VIII. De Res

335쪽

PARS QUINTA

dam duntaxat, quaeque praecipua videntur, uti a Praedecessoribus

Nostris actum est, recolemuS.

I. Inter quae gravissimum illud est, quod omnibus istorum Mon. tium Praesidibus, Administratoribus, ossicialibus, quocumque nomine nuncupentur, a PAULO V. imperatum I) suit, ne scilicet pecunias ad Montes Pietatis spectantes, sive pro sorte principali a principio illis assignatas, sive pro sortis augmento postea acquisitas in alios ,

quam pauperum usus, juxta sermam in eorundem Montium erecti ne praescriptam, quacumque de caussa, etiam cum onere intra breve tempus restituendi, convertant. Siquis enim alio convertat, ibidem damnatus continuo est tum restitutione, tum excommunicatione re. servata Pontifici.

II. Sed iam Constitutionis illius exemplum in Monte Pietatia

prostare debet, ut facile perlegatur, totaque servetur 2 . Nam cetera, de quibus Pontificium istud Decretum non meminit, exigenda sunt ad Constitutiones Monti peculiares. III Pignora ad Pietatis huiusmodi Montem perlata ne sint sacra, ut Vasa , vestimenta, seu quidquid supellectilis est divino cultui dicatum . Nos tamen id ipsum quod ad quasdam res possumus interdum con-eedere . Quare Montium Ministris interdictum sit ea suscipere, nisi de concessione ipsis legitima satis constiterit 3). Item neque a cipienda pignora sunt a filiisfamilias , neque ab aliis quibuscumque, ubi prudens suspicio incidat, illa esse surtiva. Speciatim noverint Nostrae voluntatis esse, ne Decretum illud Praedecessbris Nostri Cardianalis Rufi excidat, qui vetuerat, ne a Monte pignora caperentur Hebraeorum, iisdemque poenis Christianos illos coercendos censuerat, qui operam praestarent, ut illa alio nomine ibidem acciperentur IV. Aliqua vero pignora quum a pulvere , tineis, situ, sorodibus vitientur, eadem quolibet saltem mense attrectare, excutere, apteque iterum collocare, necessariae Ministrorum diligentiae est;&siquando illa depravarentur, socordiae, quae ipsis mei obligationem reficiendi damni pareret.

V. Ubi primum pignora in Monte recepta sunt, Ministris illa seu per se, seu per alios interpositos emere plane interdictum sub

excommunicationis poena I . Ac vetamus etiam, ne cuivis unquam , ac ne ad pios quidem usus elocentur, neque commodentur. Arvanda igitur erunt quousque vel a pignoratoribus redimantur, Vel hastae suo tempore subjiciantur. VI. DI) Const. Onerosa LXXXII. sa) Ibid. s 3 ὶ Vid. Lamfert. rar. Ins. LXIV. 4ὶ Ρη. Rufo pag. yo. Ad eximendos . sὶ Cres pag. Is . Nec.

336쪽

VI. Subiiciantur autem primo quae vetustiora, ac subinde quae recentiora : omnino concedantur illi, qui in ipsa auctione non simulate, sed reipsa majoris empturus sit. Quidquid e singulis pignoribus pretii coactum fuerit, recuperet sibi Mons primo quod in singula erogaverat, ac praeterea quod sibi inde sumere concessum est : reliquum fideliter custodiat, & repetenti domino restituat. VII. Quum autem tanta istiusmodi Magistratibus fides a populo habeatur, ut , praeter pignora , diversas etiam res , vel pecunias, nomine tantummodo Depositi ipsis plerique committant, Nos ad eandem, quae tanto & ipsis honori, & populis commodo est , tuendam decernimus, ne quisquam e Montium Ministris pecunias, seu res ad pia quaevis Loca spectantes, & in eodem Monte existentes cum onere, ut ajunt, investiendi, ulli hominum concedat, qui scriptam a Nobis veniam repetendi non exhibuerit. Qua in Monte non habita , qui hujusmodi Depositum restituerit, cogetur nihilominus illud ei, qui legitime petat, aere suo persolvere.

VIII. Montes deinde Frumentarii communia cum Pecuniariis habent omnia tum quod ad curam totius administrationis, tum 'uod ad pinnas in malos Administratores, ac praesertim in eos, qui istorum Locorum augmentum alio, quam in pauperes distrahunt, quae ex memoratis Apostolicis litteris constant. Inter cautiones in ipsis Montibus ad Frumenta adhibendas ea est, ut nomina, cognomina, menses, ac dies, quibus Mons aliquid cuipiam tradiderit, in Codice ordinatissime ce scribantur: idemque quum fit restitutio omnino servetur. Illud etiam omnino mandamus, ut tempora, quibus Frumenta receptis pignoribus restituantur, sint omnino certa; nimirum ut triticum restituatur Septembri nondum exacto, aliud, quod flavum est, ante excursum totius Novembris. Nam qui morosos se se praesti. terint, ad Curiam Nostram, vel Vicarium Foraneum erunt deferendi. IX. Interea Ministrorum cura, & labor diligenter in eo versia. bitur , ut Frumenta excipiant, aptis in horreis , vel Cellis condant, provideant, ne a vermibus corrumpantur, rite dimetiantur, ac sollicite. Caveant autem, ne Frumenta ista divendant, aut aliter, quam in pignoratores, ex Montis instituto, distribuant. Nam

siquid fortasse compendii ad Montem redierit, seu redire debuerit, totum in pauperes denuo vertendum est: & quidquid Monti ex non servatis hisce Legibus detrimenti accesserit, Ministri suis omnino impensis ipsi reparabunt. T. Plures praescribere hisce Magistratibus Leges parcimus. Sed allia

337쪽

296 PARS QUINTA

aliquas tamen apud se habeant necesse est de Ministriς deligendi, de temporibus, modisque, quibus frumenta congerantur, custodiantur, distribuantur, de pignoribus, de pecuniis, de Libris habendis, deque aliis, sine quibus ordinate res geri non possent.

DE PIIS SODALITATIBUS, SEU CONFRATERNITATIBUS LAICORUM. od saeculares homines in mediis ipsis mundi curis in pia So.

dalitia, seu Societates, quae Confraternitates nuncupatae fuere, coluerint, eoque nomine saepius ad religionem, & charitatem excolendam fraterno quodam animo congregentur, res est tum pie tatis, tum utilitatis plenissima . Namque praeter uberrimos fructus, quos inde manare perspicuum est, ad verae pietatis testimonium magnopere facit, quod in orbe Christiano Confraternitates & plurimae sunt, & antiquissimum earum est institutum. Qui enim recentius earum exordii tempus decernunt, illud ad Sanctum Bonifacium Germanorum Apostolum referunt, qui octavo Ecclesiae saeculo floruit; quamquam alii ex quodam Tertulliani loco si , ubi deprimis Christi Fidelibus. ait, conυentus faciebant, oe in coetum, oe congregationem coibant, hunc ipsum morem ab Apostolis coeptum subinde ad Laicos ipsos manasse contendunt et ). Accedit postremo quod earundem praestantiam mirifice praedicat , hasce Sodalitates Privilegiis, Indulgentiarumque muneribus subinde ab ipsa Sancta Sede ditatas sui L

se. Non miseram tamen rerum humanarum conditionem e adunt.

Depravari scilicet & ipsae possunt; atque ex et cm, inquiebat clarimem. Praedecessor Noster Crescentius 3 , πίji rectr gubernentur , ac dirigantur, dissensiones , ω scandala publica oriri persaepe fotent. Quid ni igitur Nos provideamus, ne hujusmodi pelles in sancta ista

Collegia insinuentur, utque non solum a Vera pietate nunquam excidant, sed ut plurima commoda & a Fratribus continue percipiantur, & in proximos reapse fundantur 3 Atqui id efficere Deo su-

I. Sed jam quae de iisdem instituendis tenenda sunt ea maxio

338쪽

me proposuisse legimus CLEMENTEM Vm. I , eaque huc reseruntur. I. Ut unica tantum ejusdem Instituti, & generis Confraterniotas in Ecclesiis tam Saecularium, quam Regularium institui, & aggregari possit. 2. Ut id de contem v ordinarii loci fiat, habitisque Litteris ejus testimonialibus. 3. Ut qui Confraternitatem instituunt, vel aggregant, communicem illi Indulgentias, & gratias, quae eidem Ordini instituenti , vel aggreganti suere nominatim concessae , non quas ordo ipse per communicationem participat. 4. Ut Statuta ordinum instituentium, vel aggregantium alia impartiri non possint, niti quae ordinarius probarit. 3. Ut sermula super instituistionibus, & aggregationibus, & Indulgentiarum communicationibus servetur, quam hic ipse Pontifex edidit. 6. Ut gratiae, atque Indulgentiae Confraternitatibus communicatae, praevia duntaxat ordinarii cognitione , promulgentur . 7. Ut eleemosynas Confraternitates excipiant juxta modum ab ordinario praescribendum, utque eas iupios unice usus expendant. II. Quum itaque Confraternitates tune solummodo queant legitime institui, quum accedat ordinarii consensus, atque approbatio, siquae sunt, quibus non accesserit. edicimus, neque Indulgentiarum, neque ullo alio Apostolico aliiς concesso uti posse beneficio, utcumque legitimis quibusdam, & maximis aggregatae dicerentur, sed jure ipso Constaternitates hujusmodi nullas esse. III. Praecipimus insuper, ut suum singulae habeant Legum sua. rum Codicem a Nostra Sede approbatum : siqua nondum habet, quantocius conficiat, Nobisque prius offerat, quam sex ab hac Synodo edita menses dilabantur. IV. Est in plerisque Paroeciis erecta Societas Sanctissimi Sacra menti : atque non solum ubicumque jam est ut retineatur edicimus, sed ut in omnibus, ubi nondum est, erigatur optamus, & Parochorum operam ad hoc invocamus. Hanc autem In eo potiminum o

cupatam volumus, quoad fieri possit, ut, quum ad infirmos Sacrosaneta Eucharistia desertur, quosdam e suis constanter mittat, qui velle ipsius Societatis induti, ac facibus instructi eandem venerabundi comitentur . Erit itaque opportunum quatuor e suis Sodalibus in singulos sere menses eligi, qui ad Ecclesiam advolent, quoties Di. vinum Sacramentum inde fuerit ad aegrotos perserendum a .

IJ Const. Quaecumque CXV, eademque Decrera in sua Paulas V. Const. Quae salubriter LXIII. confirmavit, servarique jussi . aὶ θησῶ Crescipag. 233. In quavis .

339쪽

V. omnis in Civitate Sodalitas suum sibi Capellaniam deligat,

quem Nos ad hoc munus probemus I). At in ipsius electione non oscitandum ; praeter reliqua enim ornamenta pietatis, ac prudentiae, quibus esse debet instructus, ut is esset optaremus, qui posset, sin minus quovis die Dominico, saltem in solemnioribus Fratres apte alloqui. Illud autem in hisce sermonibus sibi proponat, ut eos homtetur ad pacem, & charitatem non fictam, potissimum inter se ipsos : praeterea ad proprii instituti Leges accurate servandas, ac ejusdem munera alacriter, & sine mercedis humanae spe obeunda , ad conscientiam saepius excutiendam, eliciendosque theologicarum Virtutum actus, ad Poenitentiam, & Eucharistiam pie, ac frequenter suscipiendam , ad sedulitatem in acquirendis Indulgentiis, ad eam denique vitae rationem ineundam , ut non modo, quam agunt pietatis professionem nunquam apud Christianorum turbam dehonestent, sed ut populus omnis ipsos quum videat , in Christianae vitae officiis contineatur, & glorificet Deum Patrem Nostrum , qui in Coelis est. VI. Distincte mandamus, ut Capellani apua suos singuli coetus agant de Decretis tum hujus Capitis, tum etiam de illis, quae edentur insta ad rectam bonorum Ecclesiasticorum administrationem et . Quidquid igitur hisce Capitibus continetur fideliter tradant , explicent, sin minus apud coetum universum, saltem inter Ministros in Oratorio post sacra Ossicia congregatos separatim, ac multitudine dimissa. Ac duo huic rei tempora praefinimus. Alterum esto Dominicus dies secuturae ossicialium eleetioni proximus, alterum post sex inde menses; idque quotannis . VII. Haec Capellani; curentque praeterea, ut quae sacrae Fun-niones suerint hisce in locis peragendae summa, quantum in se est, peragantur dignitate. At quae sibi, quaeve Confraternitati liceant, quae Velita sint, probe ediscant, praesertim ex Romanis in hanc rem

Decretis in Appendice legendis 3 . Ac deinde siquo ex facto oritura sit jurium praesertim Parochialium violatio, ossicialibus ora. torii significent, tum ipsi plane declinent. VIII. Poterunt quidem ii, qui ad id sunt a Nobis probati, .

Consessiones audire in eorum Fratrum Ecclesiis, sive oratoriis, in quibus Consessionalis est sedes constituta; essetque id maxime ad Nostram voluntatem, ut Fratribus, ac reliquo etiam populo copia esset utendi Sacramentali Poenitentia, ac subinde Eucharistia. In hoc letitur diligenter incumbant. IX.s 1 Crose. ibid. με. a J VM. Cap. X., oe XL. hui Pan 3ὶ Vid. Append.

340쪽

suetudines. universas observent: per singulos dies festos ad Oratorium conveniant, ubi statis horis ossicium cantu persolvant, Sacro in te sint, alia pietatis opera exerceant. Nam qui consuetis oratorii exercitationibus desunt, Indulgentiarum subsidio se ipsos privant. Dum autem divinas concinunt laudes, propria Constaternitatis veste se

induanta

sint, quibus de iure, aut consuetudine tenentur. Meminerint quod injunctum alibi est, ne pauciores unquam adsint, quam duodecim I ). In sacris hisce Functionibus digniorem locum obtineat Sodalitas, XI. Quicumque sacras Fun tiones celebrant apud te statuant, praeserre unice debere Summi Numinis cultum, & obsequium. Quamobrem non sine multa illum relinqueremus , qui , sicubi immorari contingat, per magnam suae totius Societatis ignominiam in ejusdem veste, seu sacco ad viliores quasdam ossicinas diverteret. XlI. Nequis unquam quaestorem agat per fraudem nomine alicuius Sodalitii, monemus, neminem habendum legitime ad id muneris eledium, qui non fuerit consecutus in scriptis facultatem a Vicario Nostro Generali. in etiam qui eandem facultatem habent ab Apostolica Sede, ea uti minime possunt, nisi fuerit ab eodem Vicario Nostro cognita, ac signata. Deinde quidquid seu rerum , seu pecuniarum fuerit a Sodalitii quaestoribus coactum; diligenter . fideliterque in rationum Libros reseratur 3 . XIII. Tota ipsorum vita sit multitudini exemplo, atque ad virtutem stimul iis . Idcirco non solum ab inhonestis actionibus , ab usuris, a turpiloquio, a bla lientuis, tanquam a facie colubri caveant, sed etiam a profanis quibusdam , inter quae versari vix homo sine periculo queat , cujuimodi sunt compotationes, choreae, histrionicae scenae. 8c smilia.

XIV. Sed ut omnis Societas ratione , ac pietate regatur, tria maxime conserent: primum ut boni Ministri, sive ossiciales creentur ; alterum ut non nisi boni in Sodalium numerum cooptentur; tertium ut perturbatores dimittantur. iὶ Vid. Cap. VII. N. III. Par. III. sa) Vid. Const. Greg. XIII. Exposcit. Id XXIV. Sνn. Cresci I 34. Ad Processionea . t 3ὶ Son. Crescipv. 137. f. Ad tollendos.

SEARCH

MENU NAVIGATION