M. Augustini Campiani ... Variarum ad academiam pertinentium formularum, et orationum liber singularis divisus in partes duas, quarum primæ accessere legis taurinensis Lycei præcipua capita

발행: 1728년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

rao Fonmutarum, oec. liber singularis. steros floreat. Hac spe , qua melioreS, nobisque ipsi praestantiores evadimus, plerique

omnis setatis, ac generis homines , rerum abiecta cura domesticarum incognitaS Peragrare terras, nova terra marique subire pericula non dubitarunt, ut patriam inde novis artibus, ac inventis excolerent. Hoc modo

mortalium sapientissimi Graeci Indiam, AEgyptum 3 Romani Graeciam ; Barbari Italiam perlastrasse perhibentur , & inde nobilissimam secum ipsi tulisse doctrinarum partem, quae sata in peregrinis terris adeo coaluit, ut novi virtutum surculi nihil de dignitate, ac praestantia, unde deducti sueranr, plantae com cedere viderentur. Ita nempe perpetuo creditum est, sapientiam este veluti mercem,que Ria remotioribus orbis terrarum plagis ad nos delata est, sic pretiosior habeatur 3 videntur namque minus in se pretii coatinere non conquisitae longius disciplinae , Vel quod otium A libido , rerum affluentia familiarium multum nostrae inretcipiat diligentiae, vel qtroa illarum facilis acquisitio saepe vertitur in contemtum . At Ludovico Gentae quam eximia , quam antiqua discendi cupiditast Romam primum non animi gratia, aut studio visendarum magni quondam Imperij reliquiarum, considerandique busti Ro- manae potentiae, sed percipiendae JurisprR-

dentiae caussa , commigravit, quae in urbe

142쪽

creditur evecta fastigium. At quae ibi genserit, cui rei assiduam die , noctibusque l

impenderit operam, ut deinde ob continuas fvigilias , ac , numquam intermistum quieti laborem in ardentissimam febrim , diutur- numque morbum inciderit, haud quaquam commemorabo 3 excedunt haec a propossitis , finibus orationis 3 quam mihi legem ab ini- tio dixi, hanc religiose servabo. Id solum i

P. C. considerate , eo tempore Ludovicum Gentam non de adventu, deque studijs cΟ- i ix gitasse, sed in hanc urbem inter militum ar- l ma, inter pericula a cive magis, quam ab l hoste timenda, inter teterrimae mortis ima- gines advolas te, quo tempore, praeterquam de salute deliberare rarum, a parentum dii velli complexu difficile sit, iter arripere gra- j ve, evadere periculosum. Sed. haec fuere studiorum illorum , quae isummo deinccps nisu perfecit, imperfecta 'quaedam initia. Quis enim diligentius rem loptatissimam aggressus est., quam Ludovia eus Genta studia literarum 3 Quis ardentius Vsormam vi su pulcherrimam adamavit, stu- iduitque constantius adamatae, quam Ludo-h vicus Genta Jurisprudentiae p Quis unquam, majores nam, a quibus lucrosam speret he- . reditatem , impensius coluit , quam LudO- vicus Genta sapientissimos viros, & Omnium Virtutum genere commendatiisimos ρ .Οm- snium quidem caput rerum, quae ad Pros - ctum

143쪽

Iaz . Formularum Oc. liber singularis. lctum pertinent adolescentium, id esse P. C. judico , ut optimos quosque , ac doctissimos observare , frequentare , . ac PerPe

tuo lateri corum velut haerere debeant. Ita namque quotidiano exemplo , familiarique sermone sublimioribus disciplinarum notionibus assuescunt 3 ira sapientiae praecepta facilius,uberiusque radices emittunt. Quemadmodum enim cominus emissa jacula fortius, altiusque striunt, quam si eminus jaciantur; languent enim paulo remotiores ictus; infirmiusque corpora petunt, ac subeant, ita sapientum doctrina validius mentem occupat , si amica quadam consuetudine, atque domestica sic effundatur , ut integra com municetur. vix enim reperias, qui doctinsimus quum evaserit, eruditorum virorum non sit societate, & consortio delectatur.' ' i id enim Socratis cum Platone , hujus cum Aristotele , Ciceronis cum Coelio , Papiniani cum Paullo, Ulpiano, & pluribus

alijs familiaritatem , amicitiamque comme

morem ' Non enim longius a rerum ΠΟ- 'strarum memoria nos retrahere cogitationes

Oportet , quam sit necesse. Nonne Fabrinostri cum Antonio Manutio antiquae Taurinensis Academiae gloria , & ornamento, Vitae consuetudinem perspectam habetis tNonne Bellonij eruditissimi viri cum Vaudo a omnium elegantissimo, atque acutissi GD,

conjunctionem plurimam fuisse perhibent, :

144쪽

ratio secunda. I 23

a quo& illum multa surripuisse fama est,& pro suis etiam promulgasse, quam ego rem a Bellonij doctrina, & probitate, a Vaudi stylo alienam esse contendo 3 At quos Ludovicus Genta, & quantos excoluit Viros, quibuscum conjunctissime vixit s Non mei.

nunc est instituti P. C. Omnes enumerare. Unus tu, quem e numero summorum, & optimorum virorum nec ipsa,etsi maxime conetur, segregare potest invidia, honoris caussa nominabere, M. Antoni Comes Clareite; cujus ego, quum doctrinam considero, aliquem mihi intueri e priscis Jurii prudentibus Viueor, quum morum innocentiam , & probitatem Catonis alicujus, vel Aristidis integritatem , justitiamque , quum ossicium erga me tuum atque benevolentiam s si unum excipio 4 alterum te parentem recte appellarim. At quod ad nos attinet, si mature vitam Superi non ademerint, vel scripta nostra aliquo in pretio apud posteros fuerint, numquam Prae' sens aetas , atque futura de tuis laudibus, numquam de egregiis in me meritis conticescet. Eo igitur viro quum sit Ludovicus Genta usus perfamiliariter , quum huius monita , dicta, probe integreque servaVerinillique non civitatis modo , sed amicitiae, sed assinitatis, sed sanguinis vincula conjunctissimus. fuerit; quid mirum, si quae ad Iapientiam , quae ad honestatem, quae ad morum candorem, quae ad Juris divini, hu-

145쪽

1 2 mutarum Oe. liber singularis. manique pertinent cognitionem, tam multa expreuerit, hauserit, & ex illo in alios diuefula creverint, redundarint et Ad haec non inania studiorum proludia quantum laboris adiecerit clanta, si plane dixero P. C. dies prius me deficiet, quam omnia comprehendere valeam. Quoties enim ex vigilijs antelucanis ad concubiam noctem ille studia protraxit vix interrupta e Quoties ex Academia plurium studiosorum catervastipatus migravit in forum 3 Ita namque Lu dovicus Genta se sic Academicis exercitationibm mancipavit, ut nihil relinquerer, quod ad amicorum, quod ad familiarium , quod ad clientum , quorum multos adolescentis fama Pertraxerat, necessitatem , & commodum attineret. Virtutum P. C. haec illa sunt Redera, quae in adolescentibus saepe desideramus, quos ita stud ijs Juris prudentia: op ram dare convenit, ut non obliviscantur civium saluti, & utilitati se potissimum debere consulere ; haec vero ita prosequantur oportet, ut ne praepropera quadam cupiditate juvandi studia nimis cruda in forum emittant. Quemadmodum enim Academi cis exercitationibus semper addictus civis esset reipublicae non necessarius, it se qui spe celeris vel lucri , vel gloria: vix Juri, Doct ribus, ac Magistris lirnine fallitatiS, ex Academia in euriam se se proriperet, hunc arbitror non modo regno inutilem esse, sed etiam

., ι

146쪽

Oratio sicunda. Ia setiam multorum saluti perniciosum . At quam dissimilis Ludovici Gentae fuerit consuetudo cx hoc P. C. cognoscite, quod ea sic conjungere consuevit, ut quum omnia forensis gloriae caussa faceret, tamen nullus in Academia repertus sit, qui eum .diligen- tia, ingenio , exercitatione praestaret. Alios 'namque vidimus integro quidem anni spa, i tio in Academico pulvere sic desudante, , 'ut nihil addi eorum laboribus posset 3 caeterum seriarum saltem tempore honestis vo- 'Iuptatibus, recreandisque absumtis diuturna curarum terie viribus studuisse. Indulgendum quippe censebant aliquid tempori, ali- . t quid etiam adolescentiae tribuendum, quae . aetas quum hominis florentissima sit, nescio lquid etiam remissionis, ac laxamenti sibi Poscere Videatur. Dandum quoque putabunt aliquid necessariae corporis quieti, atque animi tranquillitati, ut iste vacuus aliquando , liberque curis ad alias deinde suscipien- . das, & subeundas promtior esset alacriorque. ij uum ergo cunctis ferine studiosis ex urbe di-

lapsis,soru si1leret, quiesceretAcademia,Omnes . 'Autumni amoenitρte, ac dulcedine caperentur, solum vidimus Ludovicum Geniam Ualetudine non firma, ore pallentem, ac longo studio velut enectum, solum Juris prudentia, solum literis occupatum.'Solus nempe Ludo - Vicus Genta , quem gravissimorum Virorum exempla, quem anni te us jucun- .

147쪽

- . . I 26 Formularum oec. liber singularis. idum , & delectabile, quem amicorum mo- lnita , vires attritae , sanitas imbecilla non commovent, animi resipuit oblectamenta, obterit Voluptates, ludum, jocum , con vivia , rusticationes nihili facit, studio , labore, vigilijs omni modo , omni tempore

delectatur. - ι

.Quid amplius de adolescentis pertinaci lubore, quid de curis addiderimi' An forte silente schola , & fori jurgiis consopitis , aliquam Gentae illarum partem non sponte remissam , at detractam tempore censeatis. Ο Juvenis diligentissimi industriam singularem l obseratis Academiae foribus , tacente voce Magistri , non Academiam ipsam desi- derat Genta ; ipse namque optimus doctO- lrum , quos audierat , imitator se pluribus discendi cupidis adole entibus ducem prinhet ac praeceptorem. Illis civilis Juris prudentiae, illis Pontificii Juris doctrinam, quam hauserat, & quae jam in ipso i. radices altissimas egerat, enodat , & explicat, commen- tariolis quoque illustrat ., enucleat e Quae Ju- venis praestantissimi scripta, Deus immorta- 'Iis, quanto in pretio apud tyrones sunt s Eum maxime ad primum in Jurisprudentia gra- . dum facile pervenire posse confidunt'. ad lquem commentaria Gentae pervenerint. Hin mirum est P. C. quam multos ille timentes erexerit, dubios confirmariti, desides excita-

sit , fregerit obsistentes. Quantum nempe l

148쪽

oratio fecunda. I 2 7. .

complures in literis profecerunt, quae sunt illi ab hoc Gymnasio praemia consequuti, quot haec Academia ex Gentae sodalibus habet optimae sane indolis candidatos, haec omnia sunt, quae unius Juvenis studio , laboribus, diligentiae accepta referre debeamus.. Multa quidem de Candidati clarissimi sol. tertia, ac virtute dicenti longe plurima sunt

praetereunda, ut aliquem tandem exitum habere videatur oratio. Quis autem cuncta narraverit, quae hosce labores exceperint, ingenii, virtutisque pericula ρ Nemo P. C. ex tam multis, qui summa cum laude praestantissi- . mos doctores hactenus audiverunt, vel plura vel majori cum gloriae accessione sollertiae, ac doctrinae edidit experimenta. Quis enim, majorem sibi comparavit famam, quam Pu

blicis illis disputationibust, quibus Candida

tus , & Prolyta renunciatus est, sibi peperit Genta 3 Cujus voce frequentius haec personuit Academia, quam Gentae differtationibus,& argumentis 3 Qui circulus, concio, conventusque publicus fuit, in quo Gentam non viderimus disputantem p Mitto reliqua, mitto ea, quae vobis praesentibus, data sunt, diligentiae , artisque specimi na. Audistis P. C. eum hodie differentem, audistis sententiarum Pon dus, copiam, soliditatem, acumen. Nam quae privatis interrogationibus edidit, praeteribo libenter, quum vos ipsos P. C. testes habeat,

R laudatores. vos praestantissimi Candidati

149쪽

-f8 Fomuserim oec. lib. 'gutaris. virtutes, vos doctrinam ad coelum tollere consuestis,vos privata illa interrogation qua Ludovicum a itu diis ini stuna posto declam vimus; & Laureae, & Collegit honore digni timum censuistis: Quam de te captam opini nem tantum abfuit, ut secunda interrogati irae, quae Regia lege praescripta ost, minueri mi etiam tribus ab illo respontis acceptis, cpta teri Patres ab interrogando temperarent, qui honos post restitutam Academiam, Praeter Gentam, tributus est nemini. O praeclaram Ludovici Geniae apud doctissimos virosiopinionem l Tanti videlicet paucar ex ore Gentae,alent, apud severissimos Judices, Censores-q te virtutum, quanti satis multa taliorum

vix aestimantur. O dignum antiquissimae sanε familiae & germen , , tumeta lIQuam omdum considero, nescio an magis ab illis, qui pace belloque rempublicam gessere, Viris

exornetur, quam ex hoc uno acceptu iniit

splendoris, & gloriae: Ac si quidem mihi da

rum esset, ut eos omnes a Superis evocarem,

qui Erigio avo tuo vivo Niciensem Senatum constituebant Septemviri omnes tibi fanguine conjunctissimi, eosque Scnatoria toga indutos in conspectu vestro ponere licem P. C. nescio an injuria hunc juniorem serat dignitate minorem, doctrinae tamen fama non imparem futurum in corum numero

collocarem. Quid vero illi , qui icriptis , edi :xitque libris, iamiliam nobilissimam illustra,

150쪽

xunt, dicturi mrent, quum eundem sua ubderent exempla jam exprimentem, & promto laetoque animo vestigia , ne, seliciterque calcantem Z Quare P. C. quod hunc iuvenem ad ampIissimum Academicorum honorum gradum promovere decrevistis, id quidem Puto recte, atque ordine factum , quod autem me potissimum elegeritis, qui donis eum cia vilibus publico nomine remunerarer, id non Iraque auctoritate , dc auspiciis AUGUS.

TISSIMI , , ET: CLEMENTISSIMI REGIS,

ac Reverendissimi Proca iacellarii mandam aio te divini, humanique Juris doctorem esse, eo modo, jureque, quo ex Pontificia, RG igiaque formula divini humanique Juris doctores, ac interpretes creari hactenus consue- ' Verunt. M propterea libros clausos, reservrosque trado, quo intelligas Juris explicandi tibi fustam , potestatem illorum exemplo, qui priscis temporibus fiducia ingenii,vel Primcipum auctoritate, vcl transversb ambulantes ljure consulere volentibus ostendebant. At quanti apud homines haec sint pretia virtutis inde significatur, quod hoc pileum laureae nomine decoratum voluerunt. quod honoris genus illis solum,more majorum,concedebatur, quibus, caesis fugatisque hostium copiis, triumphaatibus in Urbem introire liceret. itis. x ORMULA. sine summa animi mei laetitia contigisse scia foro, vel ex praecelso solio paratos se se de I uu-

SEARCH

MENU NAVIGATION