M. Augustini Campiani ... Variarum ad academiam pertinentium formularum, et orationum liber singularis divisus in partes duas, quarum primæ accessere legis taurinensis Lycei præcipua capita

발행: 1728년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Ioo Formularum Oe. lib. singularis.

serri possum, tradendae ei facultati praesec rit, in qua de maximis rebus agitur, quibus tanquam praecipuis fundamentis Respublica nititur, quum eis sacrorum omnium, & S, cerdotij Jura sanctissima, & utilissima contineantur. At quemadmodum tam singulare, tamque praestans munificentissimi Regis beneficium majus esse cognosco, quam ut ei pares gratias habere queam , ita dabitis veniam, Auditores, si de optimi Principis aete nis laudibus, quas dicendo haud consequi possem, nihil dixero, ut ad rem ipsam, cujus negotium mihi datum esse videtis, statim digrediatur oratio; in qua non quis ego sim, aut quid essicere possim, considerandum vinbis est, sed . quam necessarium Reipublicaei hujus disciplinae studium sit , quo nobilissima Juris publici pars explicatur. Quare tota ad vos, Iuris Candidati convertetur oratio mea, Vos rogo, quaesoque, ut me attentis animis audiatis; nam si eam esse Pontificij juris necessitatem vobis ostendero, quam demo . . straturum me esse polliceor , sic ejus disciplinae desiderio raptum vos iri mihi persua- deo, ut neque prudentissimi Regis auctor, tali, qui haec studia impensissime fovet, neque parentum, & amicorum expectationi, neque majorum vestrorum exemplis deinceps vos defuturos esse confidam. Haud tamen vereor, Auditores, ne Vos,

, quod aliqui impie faciunt, & imperit . --.i nem

122쪽

oratio prima. IOInem vim Juris a sacrorum Comitiorum receptis sanctionibus, & Pontificum placitis abjudicetis 3 quum tot, tantisque praeceptis sumtis ex sacrorum Conciliorum decretis, Pontificumque rescriptis, Christianorum s cietatem uti, regique videatis. Illud dico nullam omnino legem, nullum Jus esse pol- se, cujus notitiam haberi Reipublicae non expediat. Quid enim tam absurdum , & tam 'rationi contrarium aut intelligi, aut excogitari potest, legem esse, cui parere necesse sit 3 qui autem vim legis teneat, interpret iurque, nullum esse oportere ρ Quomodo

Magistratus jus dicent ex legibus sontes

Poenam metuent, qua deterreantur ab improbe factis r boni quid sequi debeant, non ignorabunt, si nemo sit , qui earum vim Percipere debeat 3 Aut igitur nulla lex erit, Vincula societatis humanae potissima dissol- Ventur, totum jus, quod ad sacra pertiner, tolletur penitus, & abrogabitur, sacrificiorum , Sacerdotii , rerum omnium divina- 'rum usus, ritus , memoria negligetur, /obsolescet ue aut Jus Pontificium sciamus n cesse est , ad cujus exemplum, & normam Respublica componatur. Recte sane, sapiem terque Lycurgus, quum omnia Lacedaemonijs jura dedisset, vetustissimorum exemplo mortalium sanxit, ne severissimae leges scriptis mandarentur, sed illas cives memoria custodirent, quo facilius converterent Rr in

123쪽

Ioa Formularum Oc. lib.singularis. mores ; nihil enim referre putavit divinua homo, utrum populus leges haberet, quas ignoraret, an incerto jure uteretur, rituquς strino sylvas, & saltus incoleret. In omni quoque bene constituta Republica, id vel cautum sanctionibus est , vel moribus ipsis invaluit , ut leges omnes, & jura promul gentur, & non modo sint, qui eas tegere, Naddiscere possint, verum etiam qui jus interpretentur, & tradant, ne civilis societas tam necessario, tamque firmo praesidio carere videatur: unum dumtaxat Jus Pontificium esse dicemus, cui quum obedire teneamur , quo quum Sacerdotij, & sacrorum

jura contineantur, tamen non necessarium,

non addiscendum, non diligentissime m moriae commendandum, imo negligendum,

spernendumque arbitremini' . . ἰNegant quidam Pontificium jus ad civilem societatem ullo modo spectare, negant publicum civitatis resipicere statum. Sed quo in loco id assirmare non dubitant ' in hac urbe , in hoc praeclarissimorum Virorum Conventu, & corona , in qua quum omneS sint, qui varia polleant eruditione , & doctrina, illud tamen tanquam praecipuum sibi Plerique vindicant, ut majorum suorum exemplo de Iuris Pontificij percipiendi necessitate optimc sentiant i At primum ab istis quaero, nullam ne civilis juris, cujus caussa haec dicunt, esse necessitatem agninstant

124쪽

t oraclo prima. Iot.

scant ρ Neminem inquiunt, tam amentem esse posse, qui non fateatur , jus clxile, dc leges, quibus utimur, non utiliter modo, sed necessario quoque junioribus tradi. Si enim nemo esset, quem eas doceremus, brevi non solum in tribunalibus solitudo , Vastitas in civitate fieret, verum etiam aequi,& boni ignoratione, justitia a privatis domibus, soro, delubris, urbe, imperio cum caeteris Virtutibus exularet, quum bonae causisae justus Judex, innocenti defensor, legibus Vindex , humanae . societati civile vinculum , quo omnes obstringimur, & concordes Vivimus, quadam veluti amicitia , &caritate conjuncti , deesset improbis no- .cendi aditus patefieret, injurijs, caedibus , flagirijs omnia redundarent, nihil inViola- bile , nihil sanctum reperiretur , quod iu- 'ror, audacia , dolus , astutia non e Pugnaret, Violaret, subiret, invaderet divina , humanaque omnia permiscerer. Quod si tantam juris, & legum, non utilitatem modo, sed etiam necessitatem esse . dicunt, quanta vel mente comprehendi, Vel explicari vix possit; quis vestrum dubitabit, Auditores, quin cum primis necesse sit, sa- 'Crarum doctrina rerum juvenes instrui, ac informari 3 Nec enim Pontificium Jus a reliqui civilis Juris veluti societate,& conso tio est abstrahendum , quasi diversae sectae, vel diiciplinae duabus illis voculis continean-' G tur

125쪽

Io Formularum lib. singularis tur. Quum enim non a quo rogatae , vel quo modo latae sint leges , considerandum sit, ut earum diversitas intelligatur, si ejus dem populi coasensu pro utilitare Reipublicae promulgentur , omnibus prosecto com- Pertum esse poterit, quum Jus utrumque communibus Christianorum commodis, salutique prospiciat, Jus potius unum id est e, quod ex diversis conflatum praeceptis, institutisque, quasi ex multis fontibus flumen Promanasse videatur. Nam ita a Christo Deo, ac Servatore nostro res Christiana constituta est,ut pace nempe staret, concordia semper,&Caritate cresceret,& unanimi populi consensu firmior permaneret. Unde JohanneS, cui auream ob eloquentia Chrysostomonomen fuit,

vir ut dicendi genere , ita vita sanctimonia Praestantissimus, recte dicebat, nihil de civili societate detractum per Christi legem, nihil

demtum de veteri hominum, re communi coniuetudine vitae; praecepta tantum prae scripta , quibus virtutes fierent sanctiores , hominesque non metu poenarum, & crucia ruum , sed pulchritudine ipsa virtutis ad honestatem invitarentur. Quamobrem humanum genus, quod amicitia , & miti ingenio societatem inivit, in qua legum Vinculo renebatur, ex Christi praeceptis majus sibi, multoque validius praesidium comparaVit.

Quid est enim . cui magis prospexerint humanae leges, quam populorum felicitati, quid

126쪽

Oratio prima. . .. Ios

est quod sit sanciendae civili concordiae accom modatius, quam neque vim, neque inj riam facere, scelera odisse , amicum juxta , inimicumque diligere, omnes beneficiis, Acaritate prosequi , quae cuncta divino illo. dc Christiano Jure lunt constituta ' Quod

quum totum migravit, in Romanum Imporium , ex duabus vel uti societatibus corpus coaluit unum, vinculo caritatis, atque vir

tutis , quam civitatis jure coniunctius. Uni igitur societati, cui idem finis, eadem voluntas , eademque Religio , quis negabit unum quoque jus esse ex sacris constans, &eivilibus legibus i Atqui , inquiunt , ex diversis potestatibus humanae sanctiones, & Pontificia decreta profluxere; quasi Romanae leges, quae a diversis , & potestate & ordine magistratibus latae sunt, eandem vim penitus non 'habuerint. Quid tam distinctum priscis temporibus, quam Ordo amplissimus a plebeio Nulla aulipicia, nulla sacra , nullae dignitates, nullum connubii jus inter eos; quis vero non sine nimma juris civilis ignoratione dixerit, plebiscita, quae plebejo Magistrata rogante sciscebat populus,ius civile non fuisse, quod ad summum ordinem non pertinerent 8 Sed & illud, Auditores, providete, ne si eam ob caussam Pontificium Jus civilis Juris parrem esse negetis, nullum Omnino Jus reperiatur, quod civile sit appellam

. . . dum

127쪽

in η

Io6 Formularum Oe' libo si retularisdum. Jurisprudentia namque Romana, quae septingentis serme annis floruit incorrupta, auctoribus priscis illis Pontificibus in lucem prodiit, in quorum sacrariis , ac penetrali- hus abdita, antequam fa) Gn. Flavij Scribae opera divulgaretur , originem cepit, & ado- 'levit. Neque enim vetustis temporibus de . iure respondere cuiquam licuisse fatis con- .stat, nisi Pontificibus illἰs, qui jus civile, quod interpretatione coeptum , & auctum erat, , tamquam rem aliquam sacram custodiebant. ' Sed an putatis brevi temporis spatio hanc veterem consuetudine tenuisse de Centum annorum curriculo hac vivendi ratione usa est.

Romana Respublica, donec Flavius ille re-Periretur, qui subtractum a Domino librum de legum actionibus pertractantem populo dederit , ut arcana illa Juris prudentia, quae tanquam aliquod ex Eleusiniis mysteriis diu latuerat, tandem publicam lucem aspicereti Morem pene dicam veterum illorum tenu re Romani Pontifices , qui plures, & dissicillimas quaestiones ita definierunt, ut ma- .gnum Romanis legibus ex hoc nostro Jure incrementum accesserit. Si igitur spectemus auctores liceat mihi, Auditores, profanis' sacra , Veteribus nova componere) a Pontificibus jus civile bono publico coepit, si

xes , quae pertractantur, etiam ea compse hcndit . tat Tomon. l. a. de Orig. Iuris . A. Gelliuia siccari lib. o. cap. 9.

tit . t

128쪽

Oratio prima. Io hendit, quae sacra sunt. Neque, ut hoc pro- hem, aliquis mihi veteribus ex Pontificibus ab inseris est excitandus. Quid enim testimonio Ulpiani praestantius , quid evidentius, dum ait, Jus civile, quod aliud publicum, aliud privatum est . in sacris, & Sacerdotibus quoque consistere ρ Praetereo M. Tvllij Ciceronis oratoris clarissimi testimonium,

neque mentionem faciendam arbitror earum legum quae in Codicem sunt relatae , ad sacra spectantes , Antistitesque sacrorum. Id solum, quod contendo, mihi concedatis oportet, quum Juris civilis summa necessitas sit, & eiusdem potissima pars Jure Pontificio comprehendatur , maximam esse quoque addiscendi Juris Pomtificii necessitatem. . ' An vero haec tantum ad eos pertinent v,

ros, qui procurandae religioni operam omnem impendunt, & quemadmodum plerique rerum prorsus ignari censent, a Jurisconsulto sunt aliena p Immo sine horum cognitione, neque eum Jurisperitum existimem, qui vel totum' id, quod prisci legum . Interpretes, &Principes omnes, vel constituerunt, vel litteris alia de caussa consignarunt, intelligat, te neatque memoria ρ Egone illum prudentem

existimarim, cui doctrina desit ea, qua de ritu Matrimonii, de ipso inhibendo, dirimendove, de divortiis, repudiisque, de religiosis funerum, de asylorum jure , de immunitatibus

129쪽

Io8 Formularum m. liber singularaetatibus templorum, ac ministorum, ut rei, qua sancti apraeteream, consulere, judicare,

jura reddere debeamus 3 quae omnia de prisco jure detracta novis, sacrisque legibus melius , uberiusque sunt constituta 1 Audivimus ipfi nos, audivimus proh pudor aetatis illorum, & muneriss viros apud suos, qui a nobis , non remotissimi sunt, summae opinionis,& famae , quibus non imprudentibus talia saepe exciderunt, quorum & juniores, & vix Jurisprudentiae rudimentis imbutos, summopere puduisset. Hos ego Jurisconsultos di hos sapientes appellem his bona, famam, Vitamque civium credendam opiner ' Quod ergo, Deus immortalisl Ius profitentur id quod civile videri volunt, quum tamen partem ejus sanctiorem, & utiliorem

abjiciant, quasi peregrini Juris, ac barbari lAt si privatarum legum studium adeo neces. . Larium credunt, ut nihil magis esse Videatur,

quid de publicis existimare non debent 3 si ju-τa quae de profanis , abjectisve rebus non raro disponunt, maximo in pretio habere. sinient, cur sacra, & divina contemnunt 3 An

plurimi duci debent hqreditatum , dotium , stillicidiorum, fontium, fluminum nequid aliud humilius proferam ) leges; negligi verbquae pertinent ad Sacerdotia, Sacramenta, Sacrificia, augustissima, sanctissima, & maxima totius Religionis, ac Reioublicae fundamenta' An Severi, Caracallae, Diocletiani, Papiniani,

Paulli

130쪽

Paulli, Ulpiani sanctiones, & responsa plurimi fient; Nicaenorum, Chalcedonensium, By Zantiorum Patrum ; Cypriani, Athanasii, Augustini, Leonis, Leonique similium decreta , & septentiae parvi pendentur ' Quae civilem societatem respiciunt, qua solam ab animantibus feris usquequaque distinguimur, toto pectore complectemur; nihili vero ducemus , quae sanctorum respiciunt communionem , qua ab Hςreticorum, & Judeorum conciliabulis, qua ab Ethnicorum, & Barburorum coetu dividimur, a Religione superstitio disterminatur, a pietate scelus, impi ras segregatur 3 Sed si in omni societate civili ea magis sunt retinenda , quae publicam tranquillitatem , salutemque respiciunt, quam quae pri-Vatas copias, & fortunas, eo magis necessa rium Pontificium ius esse constabit, si sacris legibus aequabiliter constitutis , non modo florentem, atque beatam, verum etiam sabuam, incolumeque Rempublicam habeamus. Quoniam vero duabus potestatibus populus regitur, sacra, atque civili ; tum demum salvae res erunt, si utraque certis finibus concludatur, qui a Christo inter utramque sunconstituti, neque altera vim patiatur ab altera, neque concordia illa divini amoris a

natu firmanda pessimo publico dissUva- tur. Nulla enim capitalior pestis humano generi potest accidere discordii omnium P testu

SEARCH

MENU NAVIGATION