Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1787년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 약학

101쪽

setur , quia non simul cartilago quoque se remisit: modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit.

Curationes vitro libe sunt. Si pili nati sunt , qui non debuerunt , tenuis acus γ ferrea adii militudinem spathae lata , in ignem conjicienda est : deinde candens, sublata palpebra sic , ut ejus perniciosi pili in conspectum curantis veniant , sub ipsis pilorum radicibus angulo immittenda est, ut tertiam partem palpebrae trans vehat: deinde iterum, tertioque ad alteram angulum ; quo fit, ut omnes pilorum radices adustae emoriantur. Tum superimponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat eatque ubi crustud exciderunt, ad cicatricem perducendum. Facillime autem id genus sanescit.

riorem partem palpebrae oportere, eamque trans . mitti duplicem capillum muliebrem ducentem ;atque ubi acus transiit, in ipsius capilli sinum , qua duplicatur , pilum esse injiciendum, & per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum, ibique corpori adglutinandum , & imponendum medicamentum , quo foramen glutinetur ; sic enim fore, uti pilus in exteriorem partem postea spectet. In primum fieri non potest nisi in pilo longiore 1, cum sere breves eo loci nascantur. Deinde, si plures pili sunt, necesse est longum to n) JEGINET. VI.

102쪽

mentum sit , R toties acus transiens magnam inflammationem moveat. Novissime , cum humor aliquis ibi subsit , oculo & ante per pilos& tum per palpebrbe foramina adsecto ; vix feri potest . ut gluten , quo vinctus est pilus ,

non resolvatur : eoque fit, ut is eo, unde vi abductus redeat. Ea vero curatio, qu e palpebrae laxioris omnibus frequentatur, nihil habet dubii. Siquidem oportet contecto oculo mediam palpebriae cutem , sive en superior , sive ii Prior est, adprehendere digitis, ac levare, tum considerare , quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula circumstant : ii nimium fuerit excisum, ne Contegi oculus non pollit; si parum, ne nihil actum sit, & frustra sectus aliquis sit. Quod deinde

incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet , propiorem ei lineam, aliquid relinquatur , quod adprehendere acus postea possit.

His constitutis , scalpellus adhibendus est :& si superior palpebra est, ante; si inferior , postea propius ipsis pilis incidendum: initiumque

faciendum in sinistro oculo, ab eo angi lo, qui tempori; in dextro, abino, qui naribus propior est : idque, quod inter duas line s ess, CXCidendum , deinde orae vulneris inter se simplici su-tUra committend9e, operiendusque oculus est :& , si parum palpebra descendet, laxanda utique; si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula ab ulteriore ora excidenda. Ubi secta est, aliae s. turpe adjiciendae, qu e supra tres eide non debent. Praeter h9ec , in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est , ut ab inseriore parte diducti pili sursum spec-

103쪽

LIBER. VII. CAP. VII. 9stent. Idque, si levis inclinatio est, etiam solum sitis tuetur. Inserior palpebra eo non eget. His factis , spongia , ex aqua frigida expressa, super deliganda est. Pol fero die glutinans emplastrum injiciendum. Quarto sutura tollenda est, & collyrio, quod inflammationes reprimit, superinungendum.

Nonnunquam autem , nimium sub hac curatione exci la cute, evenit, ut oculus non conte

gatur. Idque interdum etiam alia de causa fit , G cci adpellant. In quo si nimium palpebrbe deeli , nulla id restituere curatio potest : si exiguum , mederi licet. Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura , cornibus ejus deorsit in spectantibus. Altitudo ecte plagoe usque ad cartilaginem O debet, ip-la illa nihil l aesa; nam , si ea incisa est, palpebra concidit, neque adtolli postea. potest. Cute agitur tantum diducta fit , ut paululum in ima oculi ora descendat; hiante scilicet super plasta. in quam linamentum injiciendum est , quod 'Aconjungi diductam cutem prohibeat , A in medio carunculam creet: quae ubi eum locum implerit , postea recte oculus operitur UGINEI'. IV. Io. AETIUS Tettiab. II. Serm. III

104쪽

A. CORN. CELs I MEDICINA IO. De Stropio. r Ut superioris autem palpebrae Vitium est, quo arum descendit, ideoque oculum non contegit: ic inferioris, quo parum sursum adtollitur, sed pendet & hint, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque evenit, interdum ex simili vitio curationis , interdum etiam senectute ;εκροροπιον Graeci vocant: si ex mala curatione est , eadem ratio medicinae est, quae supra polita est: plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt. Si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inungendum a quarto die , vapore aquae calidae s vendum , inungendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus. II. De Staphy Amiate. Haec sere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consueverunt. In ipso autem Ogis o nonnunquam summa adtollitur tunica, sive ruptis

intus membranis aliquibus, sive laxatis ) ; &similis figura o acino fit , unde id

Graeci vocant. Curatio duplex est. Altera , bd ipsas radices per medium transsuere acu, duo lina ducente ; deinde alterius lini duo capita exsuperiur

105쪽

superiore parte, alterius ex inferiore adstringere inter se, qu ae paulatim secando id excidant. . Altera , in summa parte ejus ad lenticulae magnitudinem excidere ; deinde spodium aut cadmiam infricare. Utrolibet autem secto, album ovi lana excipiendum & imponendum; polleaque Vapore aquae calid e fovendus oculus , & lenibus medicamentis ungendus est. II. De Cladis oίMArtim. Clavi autem vocantur callos Q in albo oculi tubercula; quibus nomen a figurae similitudine est. Hos ad imam radicem pers rare acu commodissimum est, infraque eam excidere, deinde

lenibus medicamentis inungere. 13. De Ocritorum Da Ara.

Suffusionis jam alias seci mentionem; quia cum recens incidit , medicamentis quoque Lepodiscutitur: sed, ubi vel tutior ficta, manus curationem desiderat, qu e inter subtilillimas haberi potest. De qua antequam dico, paucis ipsius

oculi natura indicanda est. Cujus cognitio , cum ad plura loca pertineat, tum vel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas : ex quibus superior a Graecis κερατορι- voiacatur ; eaque , qua parte alba est, setis crassi , pupillae loco extenuatur. Huic interior adjuncta est media parte , qua pupilla est, modico foramine concava, circa tenui S, Ulterioribus. pam u) AcTua R. M. M. II. 7.

106쪽

98 A. CORN. CELs I MEDICINA tibus ipsa quoque plenior; quae a Graecis

nominatur.

Hae duae tunicpe, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt; extenuatveque R in unum coacti e per foramen , quod inter olla est, ad membranam cerebri perveniunt, eique inlizeres cunt. Sub his autem , qua parte pupilla est , locus vacuus est : deinde infra rursus tenuissima tunica , quam Herophilus ἀραχν γῆ nominavit. Ea media subsidit; eoque cavo continet quiddam , quod, a vitri similitudine, υκλαειχ: Grbecivocant. Id neque liquidum, neque aridum est; sed quas concretus humor. Ex cujus colore pupillae color vel niger est, Vel cpesius, cum summa tota tunica alba sit. Id autem superveniens ab interiore parte membranula includit.

Sub his gutta humoris est , ovi albo similis, aqua videndi facultas proficiscitur: a Grzecis nominatur.

Igitur vel ex morbo , vel ex ictu concrescit humor sub duabus tunicis ' , qua locum Vacuum esse proposui; isque paulatim indurescens, interiori potentiae se opponit. Vitii ejus plures species sunt ; quaedam sanabiles, quaedam quae

curationem non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae, vel ferri nitentis, & a latere sensum

aliquem sulgoris relinquit , spes superest. Si

t Hoc non usque adeo veritati conuentire putat H. F. ab A UAPEND. Oper. Chirurb. Pa t. I. c. 16.

107쪽

LI AER UII. C A P. VII. 99

magna est , si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam se vertit , si suffusioni color caeruleus est, aut auro similis, si labat, & hac

atque illac movetur, Vix unquam succurritur. Fere vero pejor est, quo ex graviore morbo , majoribusve capitis doloribus, vel ictu vehementiore orta est. Neque idonea curationi senilis aetas est ; quae sine novo vitio, tamen aciem

hebetem habet: ac puerilis quidem ; sed intellias media aetaS.

Oculus quoque curationi neque exiguus, neque concavus , satis opportunus est. Atque ipsius quoque suffusionis quaedam maturitas est Exspectandum igitur est, donec iam non fluere, sed duritie quadam concrevisse videatur. Ante curationem autem modico cibo uti , hibere aquam triduo debet ; pridie, ab omnibus abstinere. Post haec in adverso sedili collocandus est loco lucido , lumine adversio , sic ut contra medicus paulo altius sedeat ; a posteriore autem parte caput ejus qui curabitur , minister contineat, & immobile id praestet: nam levi motu eripi acies in perpetuum potest. Quinetiam ipse oculus , qui curabitur, immobilior faciendus est, super alterum lana impolita Adeligata. Curari vero sinister oculus dextra manu , dexter sinistra debet.

Tum acus admoVenda est, aut acuta , aut certe non nimium tenuis, eaque demittenda ,

sed recta est, per summas duas tunicas, medio loco inter nigrum oculi & angulum tempori propiorem , e regione mediae suffusionis sie . ne qua vena laedatur. Neque tamen timide de mittenda est; quia inani loco excipitur. Ad quem cum ventum est, ne mediocriter quidem peritus

falli potest; quia prementi niuit renititur.

108쪽

IGO A. CORN. CLLs I MEDICINA Ubi eo ventum est , inclinanda acus ad ipsara suffusi inem est, leniterque ibi verti & paulatimeam deducere infra regionem pupilicae debet, ubi deinde eam transiit, vehementius imprimi, ut inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expletaeit. Si subinde redit, eadem acu magis concidenda ; R in plures partes dissipanda est : qu aesingulbe & facilius conduntur , L minus late Officiunt. Ρolf haec educenda acus recta esst , imponendumque est lana molli exceptum ovi album,& supra , quod inflammationem coerceat, atque ita devinciendum

poli haec opus est quiete , abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus, cibo qui postero die satis mature datur ) primum liquido , ne maxill ae laborent; deinde inflammatione finita , tali, qualis in vulneribus propositus. Quibus ,

ut aqua quoque diutius bibatur, necessario accedit. Is . De Pittit a scriLrrim. De pituit e quoque tenuis cursu , qui oculos in se fat, quatenus medicamentis agendum eii ,

jam explicui. Nunc ad ea veniam , qu ae curation in ex manu postulant. Animadvertimus autem quibusdam nunquam siccescere oculos , sed semper humore tenui madere : quae res aspritudinem continuat. λ ex levibus momentis inflammationes λ li 'itudines excitat ; totam de

Dique xi tam hominis insessat. idque in quibus . dam nulla opo adjuvari poteti . in quibusdam suanabile est. Quod primum discrimen nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non

injiciatur. Ac primum sti nervacua curatio est: in his ,

qui ab infantibus id vitium habent ; neces ario

109쪽

LIB. UII. CAP. VII. mansurum est iisque mortis diem. Deinde noli Decellaria etiam in his, quibus non multa, sed acris pituita est, siquidem manu nihil adjuvantur ; medicamentis , A victus ratione , quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perveniunt. Lata etiam capita vix medicinae patent. Tum interest, pituitam emittant Venae, qUae inter calvariam & cutem sunt , an quae inter membranam cerebri & calvariam : superiores enim per tempora oculos rigant; in seriores, per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt.

Potest autem adhiberi remedium his , quae supra os fluunt; non potest his, quae ab olle. Aune his quidem succurritur, quibus pituita utrinque descendit: quia levata altera parte , nihil O minus alteri inse fat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur. Raso capite ea n dicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur , a superciliis usque adverticem illini debent : si sicci oculi esse coepe-Tunt , adparet per eas Venas , quae sub cute sunt , irrigari: si nihilominus madent, manifestum est: sub osse descendere : si cit tumor , sed levior ;duplex vitium eis.

Ρlurimi tamen cae laborantibus reneriuntur , quos superiores Venae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo , sed in aliis quoque gentibus celebre est : adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quasque exposita sit.

Reperti in et Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent : duabus in occipial G H. F. ab Au UAPEX D. Operat. Chirur 9. PGrt. I, c. 4.

110쪽

x et A. CORN. CELs I MEDICINAtio rectis, una super eas transversa: dein duabus super aures, una inter eas item transversa: tribus denique inter verticem & frontem rectis. Reperti sunt, qui a vertice recta eas lineas ad tempora deducerent ; cognitisque , eX motu maxillarum, musculorum initiis, leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos

hamos oris. insererent linamenta sic, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, &in medio caro incresceret quae Venas , ex quibus ad oculos transiret, adstringeret. Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem ;deinde a naribus ad verticem : tum ubi lineas

committebantur , scalpello inciderunt, & post sanguinem effusum , os ibidem adusserunt. Nihilominus autem & in temporibus , R inter frontem atque Verticem eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt.

Frequens curatio est, venas in temporibus adurere , quae fere quidem in ejusmodi malo tument: sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, cervix ante modice deliganda est. Tenuibus autem ferramentis, & retusis venae adurendae; donec in oculos pituitae cursus conquiescat. Id

enim signum est quasi excaecatorum itinerum , per quae humor ferrebatur. Valentior tamen medicina est , ubi tenues conditaequae venae sunt, ideoque legi non pos- sint, codem modo cervice deligata a), retentoque ab ipso spiritu , quo magis Venae prodeant,

atramento notare eas contra tempora , R inter ra) H. F. ab AdU picND. Oper. Chirur9. P t. I. c. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION