Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1787년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 약학

81쪽

vel avertenda concurrens eo materia, vel digerenda , vel ad maturitatem perducenda est. Si priora contigerunt, nihil praeterea necetiarium est. Si pus maturuit, in alis quidem & inguinibus raro secandum est: item ubicunque mediocris abscessus est : item quoties in summa cute , vel etiam carne vitium est; nisi festinare curandi imbecillitas cogit. Satisque est cataplas .matibus cfficere, ut per se Rus aperiatur, nam sere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus serrum non est. Si autem altius malum est, considerari debet, nervosusne is locus sit, an non sit. Nam, si sine nervix est, candenti fer-xamento aperiri debet, cujus haec ratio est, quod exigua plaga diutius ad pus eVocandum pateat ,

parvaque postea cicatrix sit. At, si nervi juxta sinat, ignis alienus est ; ne distendatur & in m-brum debilitent; necessaria vero opera c scalpelli est. Sed caetera etiam subcruda aperiri possunt ; inter nervos ultima exspectanda maturitas est, quae cutem extenuet, eique pus jungat, quo propius

reperiatur.

Jamque alia rectam plagam desiderant, ut in

carne : alia vero vehementer cutem extenuant,

in quibus tota ea super pus excidenda est. Semper autem, ubi scalpellus admovetur, id agendum est, ut & quam minimae & quam paucissimae plagae sint: cum eo tamen, ut necessiati succurramus , R in modo , & in numero. Nam majores sinus , latius ; interdum etiam duabus , aut tribus lineis incidendi sunt. Dandaque ope c) B. F. ab A UAPEND. Chirur9 p. 4 2,

82쪽

7ψ A. CORN. CELs I MEDICINAia, ut imus sinus exitum habeat ; ne quis humor intus subsidat, qui proxima & adhuc sana

rodendo sinuet. Est etiam in rerum natura, ut cutis latius e cidenda sit. Nam , ubi post longos morbos totius corporis habitus vitiatus est, lateque se sinus suffudit , & in eo jam cutis pallet; scire

licet, eam jam emortuam esse , R inutilem futuram. Ideoque eXcidere commodius est: maxime , si circa articulos majores id evenit, cubantemque aegrum fluens alvus exercuit , neque per alimenta quicquam corpori aecedit. Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, facilius sanescat. Idque perpetuum

est, ubicunque medicus & quacunque de causa cutem excidit. Pure essus , in alis vel inguinibus linamento opus non est; sed spongia ex vino imponenda est. In caeteris partibus , si aeque ea linamenta supervacua sunt, purgationis causa paulum mellis insundendum , dein glutinantia superdanda :si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa debet. Quando autem linamentis opus sit, quando non sit, alias dictum est. Caetera eadem , incisa suppuratione , facienda. sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est , facienda esse proposui.

83쪽

De bonis , malij e signis suppurationunt. ΡROTIN Us autem, quantum curatio emiaciat , quantumque aut sperari aut timeri debeat , ex quibusdam signis intelligi potest ;fereque iisdem, quae in vulneribus exposita sunt. Nam bona signa sunt, somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non saltidire, si febricula fuit, ea vacare: itemque habere pus album, laeve, non sedi odoris. Mala sunt, vigilia , spiritus gravitas , sitis , cibi fastidium , febris; pus nigrum, aut seculentum, a) & sedi odoris : item procedente curatione eruptio sanguinis; aut si , antequam sinus carne impleatur , orae callosae b) fiunt, illa quoque ipsa

carne habere, nec firma. Deficere tamen animam , Vel in ipsa curatione , vel postea, pessimum omnium est. Quinctiam morbus ipse , sive subito solutus est, dein suppuratio exorta est; sive effuso pure permanet, non injuste terret. Estque intor causas timoris , si sensus in vulnere rodentium non est Sed ut haec ipsa fortuna huc illucve discernit; sic medici partium est, eniti ad reperiendum sanitatem. Ergo, quoties ulcus resolverit , eluere id , si reprimendus humor videbitur, vino Raqua pluviatili mixto, vel aqua , in qua lenti

84쪽

76 A. CORN. CELs I MEDICINAcula cocta sit, debebit: si purgandum erit ,

mulso; rursusque imponere eadem. Ubi jam re- preisus videbitur humor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, & foveri ulcus pari portione vini ac mellis, superque imponi spongiam ex vino & rosa tinctam, per quae caro producitur. Plus tamen, ut alias quoque dixi, victus ratio eo consert. Ea est, solutis jam se-hribus & cibi cupiditate reddita , balneum rarum , quotidiana, sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciendo aptae. Quae omnia , per medicamenta quoque suppuratione rupta, sequuntur. Sed , quia magno malo vix sine serro mederi licet, in hunc locum reservata sunt.

trant , ut ad ultimas demitti . collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, majus in manu, quam in medicamentis priesidium cst; minusque operae est, si sub cute transverse

feruntur, quam si recta intus tendunt. Igitur ,

si sub cute transversa fisula est, dimitti M specillum debet , supraque id ea incidi. Si flexus reperiuntur , hi quoque simul specillo & ferro persequendi sunt. Idemque faciendum , si plu-

85쪽

L 1 AER VII. Cap. IV. res se quasi rivuli ostendunt. Ubi ad fines fi

stul e ventrum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae, & medicamentum , quo glutinetur. At, si recta subter tendit , ubi, quo maxime serat, specillo exploratum est; excidi is sinu debet: dein fibula oris cutis injicienda est , eique glutinantia medicamenta superdanda sunt; aut, si corruptiue ulcus est quod interdum o illa vitiato fit ) ubi id quoque curatum est, puS mOVentia. a. De Coisarum Fistilis. Solent autem inter costas fistulae subter ire. Quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda c) λ eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent quoque , ubi costas transierunt, septum id , quod transuversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare. Quod intelligi potest & ex loco , R ex magnitudine doloris, & quia nonnunquam

spiritus eo cum humore quasi bullante prorumpit, maximeque, si hunc ore ille continuit. In eo medicina: locus nullus est. In caeteris Vero , quae circa costas san abilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt ; caeteris , quae ad Vulnera accommodantur, uti licet: optime tamen sicca linamenta , vel, si purgandum aliquid videtur , in melle tincta imponuntur.3. De Ventris Ahilis. Ventri nullum os subest; sed ibi pernicios e

86쪽

admodum fistulae sunt: adeo ut SosΤRAT Us insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem , quod maxime mirum videri potest tutior fistula est contra jecur , & lienem, & ventriculum , quam contra intestina: non Mao perniciosior ibi ressit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cujus

experimento moti quidam authores parum mO- dum rei cogno Verunt. Nam venter saepe etiam telo perforatur , prolapsaque intestina conduntur , & oras vulneris suturae comprehendunt ,

quod quemadmodum fiat, mox indicabo. Itaque , etiam ubi tenuis fistula abdomen perrupit , ex idere eam licet, suturaque oras conjungere. Si vero ea fistula intus patuit, excisa necesse est latius soramen relinquat, quod nisi permagna vi sui non potest; utique ab interiore parte, qua quasi membrana quaedam finit abdomen , quam VrMτοῦνα γ Graeci vocant. Ergo, tibi aliquis ingredi ac moveri caepit, rumpitur illa sutura, is que intestina solvuntur ; quo fit, ut pereundum homini sit. Sed non omnimodo res ea desperationem habet : ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.

propriam etiamnum animadversionem deside-Tὼnt eae, quae in ano sunt. In has demisso specillo, ad ultimum ejus caput incidi cutis debet : d) HGINE T. VI. 8. H. F ab AQUA PENDENTE

Operat. Chirury. P. I. c. 93. ΡΕΤ R. DE MARc HETTIS Obbei v. Medic. ChirurSic. in fine multa.

87쪽

LiBER. VII. CAp. IV. dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam ejus partem, ob id ipsum perforatam, conjectum sit. Ιhi linum adprehendendum ligandumque cum altero capite est, ut laxe cutem , quae super fistulam est, teneat. Idque se) linum debet esse crudum, & duplex triplex ue , sic tortum , ut unitas in eo facta sit. Interim autem licet negocia agere , ambulare , laVare , cibum capere, perinde atque saniit imo.

Tantummodo id linum bis in die, soluto nodo, ducendum est sic, ut subeat fistulam pars, quae superior fuit. Neque committendum est , ut id linum putrescat : sed tertio quoquo die nodus resolvendus est , & ad sapiat alterum recens linum alligandum, eductoque vetere . id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit: simulque & id sanescit, quod a lino relictum est ; & id, quod ab eo mordetur , inciditur. Hiaec ratio curationis longa , sed sine dolore est. Qui festinant, adstringere cutem lino debent,

quo celerius secetur ; noctuque ex penicillo tenuia qubedam intus demittere, ut cutis hoc iplo extenuetur, quo extenditur , sed haec dolorem movent. Adjicitur celeritati, sicut tormento quoque, si & linum, & id, quod ex penicillo est , aliquo medicamento illinitur ex iis, quibus callum exedi proposui. Potest tamen fieri, ut ad scalpelli curationem etiam illo loco veniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est. Igitur in hzec genera demitso specillo, duabus lineis incidenda cutis est;

88쪽

8o A. CORN. CELs I MEDICINA ut media inter eas habenula tenuis admodum injiciatur , ne protinus orae coeant ; sitque locus aliquis linamentis , oniniaque eodem modo faciendn, quae in abscessibus posita sunt. Si vero ab Uno ore plures sit nus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda; ab eo caeterae, quae jam

patebunt, lino excipiendae. Si intus aliqua procedet , quo serrum tuto pervenire non poterit , collyrium demittendum erit. Cibus autem in omnibus ejusmodi casibus . sve manu , sive medicamentis agetur, dari debet humidus ; potio liberalis , diuque aqua , ubi jam caro increscit, tum demum & balneis raris Utendum erit, & cibis corpus implentibus. De Telis e corpore extrahendis. O EI A quoque, quae illata corporibus intushpelierunt, magno negocio saepe ejiciuntur. Sunt enim quaedam dissicultates ex generibus eorum; quaedam ex his sedibus, in quas illa

penetraria est. Omne autem telum extrahitur ,

aut ab ea parte, qua Venit, aut ab ea, inquam

tetendit; illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit : hic , a scalpello accipit, nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, & in summa carne est, aut certe mZgna SVenas ct loca nervosa non trantiit; nihil melius est, quam, qua Venit, id revellere. . Si vero

C A P. V. plus

89쪽

L1BER. VII. CAP. V. Si

plus est, per quod telo re Vertendum, quam quod perrumpendum est ; jamque VenaS nervosque id transiit , commodius est aperire quod superest , o eaque extrahere, nana & propius petitur ,& tutius evellitur. Et in majore membro , si1 medium mucro transiit , facilius sanescit, quod pervium est; quia utrinque medicamento fovetur Sed , sit retro telum recipiendum, amplianda plaga est , quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio : quae major fit, ii ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item ,

si ex alia parte vulnus aperitur , laxius esse de bet, quam ut telo postea transeunte amplietur. In suinina autem utraque parte ista habenda cu

ra est , ne nervus, ne Vena major , ne arteria

incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est ,

excipiendum hamo retuso est, abducendumque a

scalpello. Ubi autem incisum est satis, telum

eximendum est : tunc quoque eodem modo , Aeadem cura habita , ne sub eo, quod e vimi tur , aliquid eorum laedatur , qtabe tuenda cis

pruposui. a. De sagittis recipiendis. Haec communia sunt: praeter quae propria quaedam in singulis telorum generibuS sunt, quae protinus subjiciam. Nihil tam facile in corpus , quam sagitta, conditur , eademque altissime in sidit. Haec auteni eveniunt, & quia ma na visertur illa , & quia ipsa angusta eit. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua Veni recipienda est; praecipueque , quia fore spiculis cm b) Alii itaque. q. cimi. Celsi Oper. Tom. II. F

90쪽

82 A. C o R NA CELs I MEDICINAgitur; quie magis laniant, si retro, quam si contra trahuntur. Sed inde, aperta via, carod luci debet ferramento facio ad similitudinem Graecae liter id ν : deinde , ubi adparuit mucro, si ei arundo inhperet, propellenda est, donec libaltera parte adprehendi , & extrahi possit. Si jam illa deoedit, solumque intus serrum est ;mucro vel digitis adprehendi , vel sorcipe at que ita educi debet. Ncque alia ratio extrahendi est , ubi ab ea parte, qua Venit, . CVelli magis placuit; nam , ampliato magis vulnere , aut urundo , si inest, evellenda est; aut, si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula adparuerunt, eaque brevia & tenuia sunt , forcipe ibi comminui dehont, vacuumque ab his telum educi : si ea majora valentioraque sunt , fissis scriptoriis calumis contegenda, uc, ne quid di lacerent, sic evellenda sunt ; & in sagittis quidem libec observatio est. 3. De latis telis e ricendis. iLatum vero telum , si aliquis intus in carne habuerit, ab altera parte educi non expedit ;ne in enti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adjiciamus. Evellendum est ergo quodam genere ferramenti, quod At κλίους γρα Graeci vota cant; quoniam authorem DIOCLEM habet: quem inter priscos maximosque medicos fuisse , jam posui. Lamina est ferrea , vel penea etiam, ab altero capite duos utrinque deorsum conversos Diacos habens ; ub altero duplicata lateribus, le- it rque extrema eam in partem in , inata, quae sinuata est; insuper . etiam ea parte inclinata, qui e persorata est. Haec juxta telum transversa

SEARCH

MENU NAVIGATION