Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1787년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 약학

131쪽

Sub hoc igitur plura vitia esse consueVerunt , quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt; siquidem interdum vel ex morbo primum instam- atur, deinde postea pondere abrumpitur, Vel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit Tum pondere eo devolvitur, aut Omentum , aut etiam intestinum: atque ibi reperta Via, paulatim ab inguinibus in inseriores quoque parteSDisum , subinde nervosas tunicas, & ob id , quod dixi, patentes diducit; ε ρακήλην & λιπλοκήλην Gri ci vocant: apud nos indecorum, sed commune his . herni ae nomen e LDeinde, si descendit omentum, nonnunquanain scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, corpus huc illucve conversum, aut alio quovis modo collocatum: itemque , si retentus est spirituS, non magnopere increscit, tactu vero in qualis eii, & mollis, & lubricus. At si intellinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit; estque sere sine dolore, & , cum conquiescit aliquis uiri jacet, interdum ex toto desidit , interdum sic minuitur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant : ut sub clamore, & sa ietate , y si sub aliquo pondere is homo nixus est, Crescit: frigore omni contrahitur , calore diffunditur : et que tum scrotum & rotundum , & tactu leve: idque, quod subest lubricum est; si pressum et , ad inguen revertitur ; dimitsumque, it rum cum quodam quasi murmure devolvitur, Aid quidem in levioribus malis eVenit. Nonnunquana autem stercore accepto vallius tumet, retroque compelli non potest: adfertque

tum dolorem Si scruto , & inguinibus, & abdO-

132쪽

aa A. CORN. CQLs I MEDICINAn ni. Nonnunquam si omachus quoque adfectus primum rusum bilem per os reddit, deinde viridem . quibusdem etiam nigram.

Integris vero membranis interdum eam partem

humor dilfendit. Atque ejus quoque species dupusunt. Nam vel inter tunicas is increscit, vel in membranis, qua ihi circa venas & arterias sunt , ubi hae gravat e Occalluerunt. Ac ne ei quidem humori , qui inter tunicas est, una sedes eis. Nam modo inter summam& medium , modo inter mediam & imum consilit. Graeci communi nomine, quicquid cit , υ κω ν adpellant : noliri vero, scilicet nullis dil- criminibus satis cognitis, hoc quoque sub codem

nomine, quo priora, habent. Signa autem qu dedam communia sunt, quaedam propria. Communia , quibus humor deprehenditur: propria, quibus locus. Humorem su-belse discimus , si tumor est, nunquam ex toto se remittens , sed interdum levior , aut propter famem , aut propter febriculam , maximeque in

pueris: isque mollis est, si non nimius humor subest ; ut, si is vehementer increvit, renititur

sicut uter repletus & arcte adi frictus : venae

quoque in scroto infantur ; R , si digito premimus , cedit humor, circumstuensque id, quod non premitur , adtollit ; & tanquam in vitro cornuve per scrotum adparet; isque, quantum in ipso est, sine dolore cis. Sedes autem ejus sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam eii, cum digitis duobus premimus, paulatim humor inter eos revertens subit : scrotum rem illius & albidius eth; si ducitur, aut nihil, aut 1 ululum intenditur : testiculus ea parte neque Visu , neque

tactu sentitur. At, si sub media tunica est,

133쪽

interdum scrotum magis se adtollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. . Praeter haec aeque integris tunicis ramex innat citur; κι σακήλην Graeci adpellant , cum venae intumescunt. Hae quandoque intortae b) , conglomerataeque ad superiorem partem, Vel i plum scrotum implent, vel mediam tunicam , vel imam interdum etiam sub ima tunica, circa ipsum testiculum nervumque ejus , increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: hae Vero, quae mediae imaeve tunicae insident, ut magis conditae non deque quidem cernuntur , sed tamen etiam visui s ubjectae sunt e Praeterquam quod & tumoris aliquid eit, pro Venarum magnitudine & modo ; & id prementi magis renititur , ac per ipsos Venarum toro Sinaequale est; &, qua parte id eii , teiticulus

magis justo dependet.

Cum vero etiam super ipsum testiculum nervumque ejus id malum increvit , aliquanto longius telliculus ipse descendit, minorque altero fit; utpote alimento a mi b, Raro , sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit; σοι κ κλο ν Graeci vcacant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; &, nisi celeriter ea in staminatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit; partesque hae init mescunt, & nervus , ex quo te licuius dependet,

plenior fit, simulque indurescit.

134쪽

Super haec, inguen quoque nonnunquam ramices implent: βουβωνακ ὴν adpellant. 0 C A P. XIX. De Testiculorum curati0nibus communibus : priamo de luci oue V curati0ue Inguinis , vel S r0 i. HIS cognitis, de curatione dicendum e R.

In qua quaedam communia omnium sunt , qui edam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de his, quae scalpellum desiderant; nam quae vel sanari non pollini , vel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ac ad species lingulas Venero. Inciditur autem interdum inguen , interdum scrotum. In utraque curatione homo ante per triduum bibere aquam ; pridie abstinere etiam a cibo debet: ipso autem die collocari

supinus: deinde, si inguen incidendum est, idque

jam pube contegitur , ante radendum est : tum , CX tento scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.

Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica , quae ipsius scroti est , incidatur , per Veniaturque ad eam , quae media est. Plaga facta , foramen deorsum versus subest. In id demittendus est finisi e manus digitus index , iit .diductis intervenientibus membranulis, sinum laxet. Minister autem, sinistra manu comprehenso scroto , sursum verius eum debet exten-

135쪽

LIBER . VlI. C p. XIX. I 27 uere, & quam maxime ab inguinibus abducere ;primum cum ipso testiculo , dum medicus omnes membranulaS, quae sti per mediam tunicam

sunt, si digito diducere non potest, scalpelloni, scindat: deinde sine eo , ut is delapsus ipsi plagae jungatur , digitoque inde promatur, &super ventrem cum duabus suis tunicis collocetur. Inde, si qua vitiosa sunt, circumcidenda sunt. In quibus cum muli e venae discurrant, tenuiores quidem prpecidi protinus poliunt : majores vero ante longiore lino deligandae sunt ; ne periculose sanguinem fundant. Sin media tunica vexata erit, aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Insta tamen non tota demenda est : nam quod ab basin testiculi

vehementer cum ima tunica conneaeum est, eX-cidi sine summo periculo non potest: itaque ibi relinquendum est. Idem in ima quoque , si laesa est , faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga , Verum infra paululum ea abscindenda ; ne , laesa abdominis membrana , inflammationes moveat. Neque tamen nimium ex ea rursum relinquendum

est; ne postea sinuetur , & sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum venis , & arteriis , & nervo tuo leniter demit tendus est; videndumque , ne sanguis in scrotum descendat, neVe concretus aliquo loco mandat. Quae ita fient, si venis vinciendo medicu cprospexerit Lina, quibus capita earum continebuntur , extra plagam dependere debebunt ; quae , pure orto, sine ullo dolore caecident. Ipsi autem pla-

136쪽

128 A. CORN. CELs I MEDICINA be injiciendae duae fibulae sunt ; & insuper medicamentum , quo glutinetur. Solet interdum ab altera ora necessarium esse

aliquid excidi, ut cicatrix major & latior fiat Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda , sed leviter tantum ponenda sunt; supraque

ea, quae inflammationem repellant, id est, ex aceto vel lana succida , vel spongia : caetera eadem , quae, ubi pus moveri debet, adhibenda

sunt.

At, cum infra incidi oportet, resupinato homine , subjicienda sub scroto sinistra manus est ;deinde id vehementer adprehendendum , & incidendum ; si parvulum est, quod nocet, modice , Ut tertia pars integra, ad sustinendum testi culum, infra relinquatur : si majus est, etiam amplius, ut paululum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam levissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat : tum inclinandus mucro est , ut transversas membranas secet, quae inter summam mediamque tunicam sunt. At, si vitium in proximo est, mediam tunicam adtingi non oportet: si sub illa quoque conditur , etiam illa incidenda est ; sicut tertia quoque , si illa vitium tegit.

Ubicumque autem repertum malum est , ministrum ab inferiore parte eXprimere moderate scrotum oportet: medicum, digito manubii )love scalpelli diducta inferiore parte', tunicameXtra collocare ; deinde eam serramento, quod a similitudine corvum vocant , incidet e sic , ut intrare duo digiti, index & medius possint. ais deinde consectis , incidenda reliqua pars tunicae , R inter digitos scalpellus immittendus est , e .lmendumque aut effundendum quicquid est noxium. Quamcumque

137쪽

Quamcumque autem tunicam quis violaVit , , illam quoque debet excidere ; ac mediam quidem , ut supra dixi, quam a illime ad inguen ;imam autem , paulo infra. Caeterum antequam excidantur , hae quoque vinciri lino sumna a cura debent; & ejus lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque venis, quae id requisierint. Eo facto , testiculus intus reponendus est :or eque scroti suturis inter se committenda: ; neque paucis, ne parum glutinentur, & longior fiat curatio ; neque multis , ne inflammationem augeant. Atque hic quoque videndum est, ne quid in scroto sanguinis maneat: tum imponenda glutinantia sunt.

Si quando autem in scrotum sanguis dest uxit, liquidve concretum ex eo decidit, incidi subter id debet ; purgatoque eo, spongia acri aceto

madens, circumdari. Deligatum autem vulnus

Omne , quod ex his causis factum est, si dolor nullus est , quinque primis diebus non eis r -s olvendum, sed bis die tantum aceto irroranda, lana vel spongia imposita : si dolor est, tertia die resolvendum ; & , ubi fibulae sunt, hae incidendie ; ubi linamentum , id mutandum est ;rosaque & vino madefaciendum id , quod imponitur. Si in staminatio increscit, adjiciendum prioribus cataplasma ex lenticula & melle ; vel ex malicorio, quod in aultero vino coctum sit; vel ex his mixtis. Si sub his inactam matio non conquierit , post diem quintum multa calida aqua vulnus f OUendum , donec scrotum ipsum L extenuetur , & rugosius fiat : tum imponendum cataplasma

Κ triticea farina ; cui resina pinea adjecta sit , A. Corn. Celsi Oper. Tom. II.

138쪽

aῖo A. CORN. CELs I MEDICINA quae ipsa , si robustus curatur, ex aceto ; si tener , ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, quodcunque vitium fuit , si magna inflammatio est, quin ea, quae pus movent, imponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paululum id incidi debet, ut exitus detur ; linamentumque eatenus imponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita , propter nerVOS propiore cataplasmate , dein cerato utendum est.

Haec proprie ad ejusmodi vulnera pertinent. Caetera , & in curatione, & in victu, similia his esse debent, quae in alio quoque Vulnerum

genere praecepimUS.C A P. XX. De Intesiui tu scrorum devoluti curatione. 60 HIS propositis ad singulas species veniendum

est. Ac, si cui parvulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda vinctura est. Fascia ejus rei causa fit, cui uno loco pila adsuta est ex panniculis facta, quiae ad rerellendum intestinum ipsi illi subjicitur : deinde reliqua fasciae pars arcte circumdatur ; sub quo saepe & intus compellitur intestinum, & inter

se tunicae glutinantur. Rursus, si aetas processiit, multumque intesti ni descendisse ex tumore magno patet, adjiciunturque dolores & vomitus quae ex stercore , a) TGIDET. VI. 62. 6i.

139쪽

L1BER VII. CAP. XX. 33 Icruditatem eo delapso , fere accidunt ) scalpelluin adhiberi sine pernicie non posse, manifestum est: levandum tantummodo malum , &per alias curationes extrahendum est

Sanguis mitti ex brachio debet : deinde , si vires patiuntur, imperanda tridui abstinentia esst ;si minus, certe pro Vi corporis quam longissima. Eodem vero tempore superhabendum cata

plasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulio decoxerit. Pol f haec, & farina hordeacea cum resina injicienda ; & ipse demittendus in solium aquae calidae ; cui oleum quoque adjectum sit ; dandumque aliquid cibi levis de calidi

Quidam etiam alvum ducunt. Id ducere aliquid in scri dum potest, educere ex eo non pot- et L Per ea vero, quae supra scripta sunt, levato malo , si quando alias dolor reverterit , eadem erunt facienda. Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt , secari supervacuum eis : non quo eX-

cludi a scroto non possint nisi tamen id in flammatio prohibuit ) sed quo repulsa inguinibus immorentur, ibique tumorem excident, atque ita fiat mali non finis , sed mutatio. At in eo, quem scalpello curari oportebit ;smittatque ad mediam tunicam vulnus in inguine factum pervenerit, duobus hamulis ea juxta ipsas oras adprehendi debebit, dum eductis omnibus membranulis medicus eam liberet. Neque enim nisi cum periculo i peditur , quae incidenda est; cum intestinum esse , nili sub ea , non hosnsit. Ubi diducta autem erit , ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne ipse laedatatur , tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas , & modicum malum recipit.

Sin vir robustus est , majusque id vitium est,

140쪽

I32 A COR N. CELs I MEDICINA extrahi testiculus non debet, sed in sua sederer man et e. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur ; eoque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic , ut a sinistro testiculus eatenus

contineatur, ne per Vulnus exeat : tum ea tunica deorsum versus scalpello inciditur ; sub eaque index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam compellit: deinde dextri e manus duo digiti, pollex atque index, venam & arteriam & nervum tunicamque eorum a super ore tunica diducunt: quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello res O vuntur, donec ante oculos tota jam tunica sit. Excisis , quae excidenda sinat, rei sitoque testiculo , ab ora quoque ejus vulneris, quod in

inguine est, demenda habenula paulo latior est; quo major plaga sit, & plus creare carnis possit. De Omenti in scrotum prolapsi curatione. T si omentum descendit, eodem quidem modo, quo supra scriptum est, aperiendum inguen , diducendaeque tunicae sunt. Consit

Tandum autem est, majorne ejus moduS, an

exiguus sit. Nam quod parvulum est , super inguen in uterum vel digito vel adverso specillo repellendum est: si plus est, sinere oportet dependere , quantum ex utero prolapsum est ;

SEARCH

MENU NAVIGATION