Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1787년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 약학

141쪽

LI AER. VII. CAp. XXI. 133 idque adurentibus medicamentis illinere, doneo

u9 emoriatur & excidat. Ouidam hic quoque duo lina acu tra)iciunt, binisque singulorum capitibus divertas partes ac strin uiat. Sub quo aeque, sed tardius emoritur. Adjicitur tamen hic quoque celeritati, si Om . tum super vinculum illiniter medicamentis , quae exedunt, nec erodunt; Grzeci vocant. Fuerunt etiam, qui omentum forfice przec derent. Quod in parvulo non est necessarium :si majus est, potest profusionem sanguinis facere ; siquidem omentum quoque Vela IS quibul-dam, majoribus illigatum est. Neque vero, ii discillo ventre id , quod prolapsum eis, fortice praeciditur , cum & emortuum sit, L aliter tutius evelli non possit, inde huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari , si reductum omentum

est, sutura debet : si id amplius fuit, & extra

emortuum est, excisis oris , licut supra propositum est.2. De Herniae aquosae curati0ue b Si vero humor intus est, incidendum est: impueris quidem , inguen ; nisi in his quoque liquoris ejus major modus prohibet: in viris vero , & ubicunque multus humor subest , scrotum. Deinde, si inguen incisum est, eo protractis tunicis humor effundi debet: si scrotum,& sub hoc protinus vitium est , nihil aliud quam humor est effundendus, abscindendaeque mem-

142쪽

branse sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua qui e vel salem adjectum , vel nitrum habeat: si sub media, imave tunica , tot ae lipp extra scrotum collocandae excidetridaeque sunt.

A M E X autem , si su per ipsum. scrin

tum est, adurendus est tenuibus & acutis ferramentis , quae ipsis venis infigantur; cum eo , ne amplius quam has urant; maximeque ubi inter se implicatae glomerantur, eo ferrum id admovendum est; tum super farina ex aqua frigida subacta injicienda est ; utendumque eo inculo , quod idoneum esse ani curationibus posui : tertio die lenticula cium melle imponendaeli: post, ejectis crustis, ulcera melle purganda , rosa implenda, & ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt.

Quibus vero super mediam tunicam Venae tument , incidendum inguen est , atque tunica pro' menda ab eaque venae digito vel manubriolo scalpelli separandae ; qua parte Vero inhaerebunt, R ab superiore & ab inferiore parte lino vinciendae ; tum sub ipsis vinculis praecidendae, repo-Dendusque testiculus est. At , ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam eXcidi necesse est. Deinde, si dube tresve venae tument, & ita

C A P. XXII.

De Ramicis curati0ne.

143쪽

pars aliqua obsidetur , ut major eo vitio Vacet , idem faciendum, quod supra scriptum est, ut ab inguine, & a testiculo deligatae venze praeCI- dantur , isque condatur. Sin totum id ramex obsederit, per p agam demittendus digitus index erit. subjiciendusque venis sic , Ut paulatim eas protrahat aeque adducendo, donec is testiculus par alteri fiat ; tum fibulae oris sic in)iciendae ,

ut simul eas quoque venas comprehendunt. ni huc modo fit. Acus ab exteriore parte oram Vulneris perforat: tum non per ipsam Venam, lea per membranam ejus immittitur, per eamque mal eram oram compellitur. Venae vulnerari non debent , ne tanguinem

fundant. Membrana semper inter has venas cit, ac neque periculum adfert & filo comprehcnsas illas abunde tenet : itaque etiam latis eli , duas fibulas esse. Tum Venae , quaecunque protractae sunt in ipsum inguen , averso specillo compelli debent. Solvendi fibulas tempus , instam matione finita ,& purgato vulnere, est ; ut una simul & oras.& venas cicatrix devinciat Ubi vero inter imam tunicam Se ipsum testiculum nervumque ejus ramex ortUS est, Una

curatio est , quze totum testiculum abscindit. Nam neque ad generationem quicquam is confert. R omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum , media tunica promenda atque excidenda est: idem in ima faciendum; nervusque , ex quo testiculus dependet, praecidendus. Post id venae & arteriae ad inguen lino deligandae,' infra vinculum abscindendae sunt.

144쪽

C A P. XXIII.

De carne, qme inter tunicas te siculorum concrevit,

V de nerv0 indurat0 a . CARO quoque, si quando inter tunicas increvit, nihil dubii eis, quin eximenda sit: sed id, ipso scroto incita, fieri commodius est.

At, si nervus induruit, curari res neque manu, neque medicamento potest. Urgent enim febres ardentes; & aut virides, aut nigri vomitus: prieterii cc, ingens sitis, & linguae aspritudo; fereque a die tertio spumans bilis alvo cum o sono redditur. Atque neque ad sumi facile cibus, neque contineri potest: neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur , manus sine ratione extenduntur ; deinde in fronte frigidus sudor. eumque mors sequitur.

C A P. XXIV. De Ramice inguinis a . UBI vero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, se inel incidi ; si major,

145쪽

de, non extracto testiculo , sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae venae , viliciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, &sub his nodis priaecidendae sunt. Neque quicquam novi curatio vulneris ejus requirit.

CAP. XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda es a . AB his ad ea transeundum est, quae in cole ipso sunt. In quo si glans nuda est, Vultque aliquis eam decoris b) causa tegere, fieri

potest: sed expeditius in puero, quam in viro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, quiquarundam gentium more circuincisus est; in eo, cui glans parva juxtaque eam cutis spatiosior,hrevis ipse coles est, quam in quo contraria his

sunt. Curatio autem eorum, quibus id naturale est,

ejusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur c & extenditur, donec illam ipsam condat; ibique

deligatur: deinde, juxta pubem, in orbem ter gus inciditur , donec coles nudetur ; magnaque cura cavetur , ne Vel urinae iter , vel Veme , quae ibi sunt, incidantur. Eo Luno, cutis ad vinculum inclinatur, nudaturque circa pubem velut circulus; tum super eo linamenta dantur, a) H. F. tib AQUA PEND. Oper. Chirtiry. Part. I.

146쪽

I38 A. Clo N. Cphs I MEDICINADt caro increscat & id impleat, satisque Velamenti supra latitudo plagiae pi siet. Sed, do-nso cicatrix sit, vinctum esse id debet ; mn

medio tantum relicto exiguo urinae itinere.

At in eo, qui circumcisus est, sub circulo landis scalpello diducenda cutis ab interiore cole est. Non ita dolet, quia, summo soluto , di diaci deorsum usque ad pubem manu potest ;neque ideo sanguis profluit. Resoluta autem cutis xvisus extenditur ultra glandem: tum multasti ida aqua fovetur; emplastroque circumdatur, quod valenter inflammationem reprimat; prOXimisque diebus abitinere, donec prope a fame Victus sit, ne sorte eam partem satietas excitet. Ubi jam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum: super glandem autem ad Verso emplastro imposito induci, sic enim fit, ut in serior pars glutinetur; superior ita sanescat,

ne inhaereat.

z. t 0Mora Ulans penis contecZa aperiri po 'it ab CONTRA, si glans ita contecta est, Ut nudari non possit quod vitium Graeci φi,ω ν li) i adpellant ) aperienda est. Quod hoc modo fit. Subter a summa ora , cutis inciditur recta linea usuque ad scenum; atque ita superius tergus rela-Xatum cedere retro potest.

Quod si purum sic profectum est , aut propter augustias , aut propter duritiem tergoris , protinus triangula forma cutis ab inseriore par a) H. F. ab Ad CAPEND. Oper. Chirury. Pa t. E.

c. 62.

147쪽

te excidenda est sic, ut vertex ejus ad frenum; basis in tergo extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt, aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio, adterendo ulcus sordidum reddit. Infibulare quoque adolescentulos interdum Valetudinis causa quidam consuerunt: ejusque haec xatio est. Cutis, quae super glandem cst, extenditur, notaturque utrinquil a lateribus atra mento, qua persoretur; deinde remittitur. Si super glandem nolde revertuntur, nimis adprehensum est, & ultra notari debet: si glans ab his libera est, is locus idoneus linulae est. Tum, qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, ejusque fili capita inter se deligantur , quotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi haec confirmatae sunt, excepto filo fibula inditur, quae, d) quo levior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius

inter supervacua, quam inter necessaria est. c) H. F. AquΑΡΕΝD. Oper. Chirurq. Part. I. c. 63. re RH0DI Us de Acia, caP. 6. PGy. 83.

148쪽

I o A. CORN. CELs I MEDICINA

C A P. XXVI. De Urinae reddendae di cultate, V curatione a .

REs vero interdum cogit emoliri manu urinam , cum illa non redditur; aut quia senectute iter ejus collapsum est; aut quia calculus, Vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit: ac mediocris quoque in lammatio saeee eam reddi naturaliter prohibet. Idque non in viris tantummodo, sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae fiunt: eaeque, ut omni compori, ampliori minorique sum ciant, ad mares, tres, ad seminas, duae medico habendae sunt. Ex virilibus maxima decem & quinque est digitorum;

media, duodecim; minima, novem : cx mulieribu S major, novem; minor, sex IncurvaS vero esse eas paululum, sed magis viriles oportet, levesque admodum; ac neque nimiS plenaS, neque nimis tenueS. Homo tum resupinus eo modo , quo in curatione calculi figuratur , super subsellium aut lectum collocandus est. Medicus autem a dextro latere, sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra vero fistulam demittere in iter urinae debet: atque ubi ad cervicem Vesicae Ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in

ipsum vesicam compellere, eamque , urina reddita , recipere.

149쪽

Femina brevius urinae iter, simul & rectius habet, quod carunculae simile, inter imas orassu per naturale positum, non minus iane auxilio eget, sed aliquanto minus difficultatis' cxhibet.

Nonnunquam etiam prolapsus in ipsam' fistulam calculus, qui subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest. Oportet evellere, vel oriculario specillo, vel co serramento, quo in sectione: calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quamplurimum adtrahenda, & condita glande, lino vincienda est: deinde a latere recta plaga coles incidendus, A calculus eximendus est: tum cutis remittenda, sic enim fit, utrincisum colem integra pars cutis contegat; & urina naturaliter profluat. z. Calat Asis quae curatio adhibeatur b . Cum vescae vero, calculique facta mentio sit; locus ipse exigere videtur, ut subjiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur. Ad quam festinare, cum praeceps

sit, nullo modo convenit. Ac neque omni tempore, neque in omni petate, neque in omni vitio id experiendum est: sed solo vere, id eo corpore, quod jam noVem anno S, nondum quatuordecim excessit; &. si tantum mali subest, ut neque medicamentis vinci

150쪽

1 2 A. CORN. CELs I MEDICINA possit, neque etiam trahi posse videatur, quominus interposito utiquo spatio interimat. No in

quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat ; sed quo si pius utique in hoc fallat, in quo plura & genera & tempora periculi sunt;

quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus victu corpus pr2eparandum est, iit modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat, ut aquam bibat. Ambulandi vero inter haec exercitatione utatur, quo magis calcultis ad vesicae cervicem descendat. Quod

an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cogqoscitur. Ubi ejus rei fides est, pridie is puer in jejunio continendus est;& tum loco calido curatio adhibenda: quae hoc

modo ordinatur.

Homo praevalens A peritus in sedili alto considit, supinumque eum & avei sum, super genua

sua coxis ejus collocatis, comprehendit; reductisque ejus cruribus, ipsum quoque jubet, manibus ad suos poplites datis, eos, quam maxime possit, adtru here ; simulque ipse sic eos continet. Quod si robustius corpus ejus est, qui curatur, duoque sedilibus junctis, duo valentes insidunt, quorum & sedilia & interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint. Tuniis super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, prout consedit, sinistrum crus ejus,

alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit. Sive autem unus, sive duo continent, super humeros ejus suis pectoribus incumbunt. Ex quibus evenit, ut inter alia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus, R in angustum compulsa vesica , facilius calculus capi possit.

SEARCH

MENU NAVIGATION