Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1787년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 약학

161쪽

culario clystere agendus, ubi id rodit urina, neque purgari patitur. Fere vero primo per Vulnus exit haec: deinde, eo sanescente, dividitur, & pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur. Quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum , nonnunquam eXacto quoque

anno fit. .

Neque desperari debet solida glutinatio Vulneris, nisi ubi aut vehementer rupta cervix eis, Eut eX cancro muli e magia aeque carunculce, simulque nervosa aliqua exciderunt. Sed , ut vel

nulla ibi fistula, vel exigua admodum relinquatur, summa cura providendum e t. Ergo, cum jam ad cicatricem vulnus tendit, extentis jacere feminibus cruribus oportet; nisi tamen molles arenosive calculi fuerunt: sub his enim tardius vesica purgatur. Ideoque diutius plagam patere necessarium est: λ tum demum uia jam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci. Quod si, antequam vesica purgata est, Ories e glutinarunt, dolorque D inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est; ut torquentibus exitus detur. Hisque est uiis, cum diutius pura urina descendit, tum demum, quae citatricem inducant, imponenda sunt , extendenti que, ut supra docui, pedes. quam maxime juncti.

Quod si fistulae metus ex his caussis , quaS proposui, si file videtur , quo facilius claudatur

ea, Vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est; extentisque cruribus femina talique inter se deliganda sunt, donec, qualis sutura est, cicatrix sit.

162쪽

C A P. XXVIII.

Si Naturalia feminarum non admittant c0nctibia trim , qN0m0 0 citremi c6nveniat a).T hoc quidem commune esse maribus Ω seminis potest. Proprie Vero quaedam ad seminas pertinent: ut in primis . quod earum naturalia nonnunquam, inter sh glutinatis oris, Concubitum non admittunt. Idque interdit in )exulceratione in his partibus facta, per malum curationem his oris sanescendo junctis. Si ex Utero est, membrana ori vulvae opposita e t : si ex ulcere, caro id replevit. Oportet autem membranam duabυς lineis, inter se transversis, incidere ad similitudinem literae c) X, magna cura habita, ne urinae iter

violetur: deinde undique eam me in ranam cX-cidere.

At, si caro increvit, necessiarium est recta linea patefacere: tum ab ora vel vulsella vel hAmo adprehensum , tanquZm habenulam , excidere:& intus implicitum in longitudinem linamentum λ - καν Graeci vocant in aceto testactum demit

163쪽

tere, supraque succidam lanam aceto madentem deligare: tertio die solvere, & vulnus, sicut alia Vulnera , curare. Cumque jam ad sanitatem tendet , plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente illinere, eamque intus dare: supraque idem medicamentum injicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.

C A P. XXIX.

Ubi concepit autem aliqua, si jam propo

maturus partus intus emortuus est, neque excidere per se potest, adhibenda curatio est. Quae numerari inter difficillimas potest, nam & lummam prudentiam moderationemque dei derat, &maximum periculum adfert. Sed ante omnia Vulvae natura mirabilis, cum in multis aliis, tum in hac re quoque facile cognoscitur. Oportet autem ante omnia b) resupinam mulierem . transverso lecto sic collocare, ut feminibus ejus ipsius ilia comprimantur; quo fit, ut & imus venter in conspectu medici sit , &infans ad os vulvae compellatur ; qUM , emortuo partu, id comprimit: ex intervallo Vero paululum dehiscit. Hac occasione iis S medicus, Unctae manus indicem digitum primum debet inserere, atque ibi continere, donee iterum os ada- a EGIMET. VI. . AETIUS Tere. I . Set m. IV.

164쪽

A. CORN. LELII MEDICINAperiatur , rursusque alterum digitum demittere debebit, & per easdem occasiones alios, donec tota cile intus manus possit. Ad cujus rei facilitatem multum confert &magnitudo vulvae , & vis nervorum ejus, & comporis totius habitus, & mentis etiam robur: cum praesertim intus nonnunquam citi tua dupe manus dari debeant. Pertinet etiam ad rem , quam calidissimumessie imum ventrem, & extrema corporis ; nequedum inflammationem c) accepisse, sed recentire protinus adhiberi medicinam. Nam, si corpus jam intumuit, neque demitti manus, neque educi infans, nisi aegerrime potest; sequiturque

sepe cum vomitu, & cum tremore, mortifera nervorum distentio Verum intus emortuo corpori manus iniceta protinus habitum ejus sentit; nam aut in caput, aut in pedes conversum est, aut in transversum jacet: sere tamen sic, ut vel manus ejus, vel pes

in propinquo sit. Medici vero propositum est, ut infantem ma

nu dirigat vel in caput e , vel etiam in

pedes, si sorte aliter compoticus es f. Ac, si nihil aliud est, manus vel pes adprehensus, corpus rectius reddit; nam manus in caput. sesin pedes eum convertet. Tum, si caput proximum demitti debet uncus, undique levis, acuminis brevis, qui vel oculo, vel auri, interdum etiam fronti recte injicitur: deinde adtractus infantem educit. c) Alii cepisse, d) Alii n nua , O HIPPOCR. I. de Morb. I L XCV. g.

165쪽

Neque tamen quolibet is tempore extrahi de hei; nam , ii compressis vulvae ore id tentatum est, non emittente eo, infans abrumpitur , & unci acumen in ipsum os vulvae delabitur; sequitur que nervorum distentio, & ingens periculum mortis. Igitur, compre vulva, conquiescere , hiante , leniter trahere oportet , & per has occasiones paulatim eum educere. Trahere autem dextra manus uncum; sinistra, intus positae, infantem ipsum , simulque dirigere eum debet. Solet etiam evenire , ut is infans f) humo re distendatur; eXque eo profluat foedi odoris sanies. Quod si tale est , indice digito corpus illud sorandum est, ut effuso humore, extenuetur: tum id leniter per ipsas manus recipiendum eis; nam uncus injectus putri corpusculo facile elabitur , in quo quid periculi sit, supra positum. Sed in pedes quoque conversus infans non difficulter extrahitur; namque his adprehensis per

ipsas manus commode educitur.

Si vero transversus est , neque dirigi potuit, uncus alae injiciendus, paulatimque adtrahendus est. Sub quo sere cervi X replicatur, retroque caput ad reliquum corpus speetiit. Remedio est, cervix praecisa; ut separatim utraque pars auferatur. Id unco fit, qui, priori similis, in

interiore tantum parte per totam aciem exacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, dein de reliqua pars auferatur : quia fere, majore parte extracta, Caput in Vacuam Vul Uam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest. Si tamen id incidit, super ventrem mulieris

166쪽

1s8 A. CORN. CEL s 1 MEDICINA duplici panniculo injecto , valens homo, non imperitus, a sinistro latere ejus debet adsistere,

ct super imum ventrem ejus duas munus impone- Te , alteraque alteram premere; quo fit, ut iulud caput ad os vulvae compellatur; idque tum eadem ratione, qui e supra posita est, unco eXtra

hi pol sit.

At si pes alter juxta repertus est, alter retro

cum rorpore est, quicquid prolapsum est , g)paulatim abscindendus D est. Et, si clunes os Vulvae Urgere ccc perunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes ejus adducendus. Alipe- que etiamnum difficultates faciunt, ut, qui so- .lidus non exit, concisus eximi debeat. Quoties autem infans protractus est, tradendus ministro est. Is eum supinus manibus sustinere, medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita, ne abrumpat, dextraque eum sequi usque ad eas, quas sectinitas Vocant, quod velamentum infantis intus fuit: hisque ultimis adprehensis, venulas membranulasque omnes eadem ratione manu diducere a vulva , totumque illud extrahere, &, si quid intus praeterea concreti Cmguinis remanet. Tum compressis in unum seminibus , illa in conclavi collocanda est , modicum calorem, sine ullo per statu, habente. Super imum ventrem ejus imponenda lana succida in aceto & rosa tincta. Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus, & in his vulneribus, quae in nervosis locis sunt, adhibetur. N HIPPOcRΑΤ. I. de Morb. Mul. N UL

167쪽

L1κκR UIII. C a P. XXX. Is 9 C A P. XXX.

De Aui vitiis. NI quoque vitia , ubi medicamentis non vincuntur, manus auxilium deliderant. Ergo , si qua filia in eo vetustate induruerunt , jamque callum habent , commodiltimum est , ducere alvum ; tum spongiam calidam admovere , ut relaxentur illa; & soras prodeant; ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere,& ulcera ab renovare; deinde imponere linamentum molle, & super linteolum illitum me' te, locumque cum molli lana implere, & ita vincire: altero die, deincepsque caeteris , . lenibus medicamentis uti ; quae ad recentia eadem vitia nece salia edo , alias proposui: utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere paulatim deinde cibis adjicere aliquid , generis tamen ejus, quod eodem luco pnaeceptum est. Si quando autem ex instaminatione pus in his

oritur, ubi primum id adparuit , incidendum

est; ne anus ipse suppuret. Neque tamen prOperandum est , nam , si crudum incisum est , in lammationi multum accedit, & puris aliquanto amplius concitatur. His quoque vulneribus, lenibus cibis, iisdemque medicamentis opus est. At tubercula, quae M: λω ι τα adpellantur , ubi

168쪽

Iso A. CORN. CELs 1 MEDICINA

induruerunt, hac ratione curantur. Alvus an te omnia ducitur. Tum vulsella tuberculum adprehensum, juxta radices exciditur. Quod ubi factum est . eadem sequuntur, quae supra post curationem adhibenda cile proposui: tantummodo , si quid increscit, squama aeris coercendum est. 3. De Iuta rorrhoidibus Q. Ora etiam venarum , fundentia sanguinem νsic tolluntur. Ubi sanguini, qui effluit, sanies adiicitur, alvus acribus ducitur ; quo magis Ora promoveantur; eoque fit, ut omnia vasa , quasi capitula conspicua sint. Tum , si capitulam exiguum est, basimque tenuem habet, ad-1tringenduin lino paulum supra est, quam ubi cum uno committitur, imponendaque spongia ex aqua calida est, donec id liveat : deinde aut ungue , aut scalpello, supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum est , magni dolores subsequuntur : interdum etiam urinae dii

ficultas.

Si id majus est, & basis latior, hamulo uno

aut altoro excipiendum est, paululumque supra basim incidendum: neque relinquendum quicquam ex eo capitulo, neque quicquam cX ano demendum est, quod consequitur is, qui neque nimium , neque parum hamos ducit. Qua incisum est , acus debet immitti, infraque eam lino id capitulum adligari. Si duo triave sunt, intimum quodque primum curandum est : si plura, non omnia simul; ne

tempore ei JEGINE T. VI. 79. io Alii, RONS SEUS Omnes Venae.

169쪽

tempore eodem undique tenerae cicatrices sint.

Si sanguis profluit , excipiendus est spongi' :deinde linamentum imponendum , ungenda semina , R inguina, & quicquid juxta ulcus eis, ceratumque superdandum , & farina hordeacea calida implendus is locus , & sic deligandus et .

Postero die is desidere in aqua calada debet, codemque cataplasmate foveri. Ac his die, & ante curationem , & post eam , coxendices ac semina liquido. cerato perungenda sunt; tepidoque is loco continendus. interpositis quinque aut sex diebus , oriculario specillo linamenta educenda ; & , si capitula limul non exciderunt , digito promovenda : tum lenibus medicamentis, iisdemque, quae alibi posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito vitio , quemadmodum agendum esset, jam alias superius exposui.

C A P. XXXI. De Varicibus. ab AB his ad crura proximus transitus est. In

quibus orti varices non dissicili ratione tot iuntur. Huc autem y clarum Venularum , quae in capite nocent; Sc eorum Varicum, qui in ventre sunt, curationem distuli: quoniam ubi que eadem est. Igitur Vena omnis, quae noxiacit, aut adusta tabescit, aut manu exciditur. Si recta; si, quamvis transversa, tamen simplex ; a AEGINE T. VI. 82.

A. Corn. Ces Oper. Tom. II. L

170쪽

162 A. CORN. CEI s I MEDICINA si modica est, melius aduritur. Si curva esst ;& velut in orbes quos da in implicatur, pluresve inter se involvuntur, utilius excidere est. Aduretidi ratio libec eis. Cutis super inciditur :tum , patefacta vena , tenui & retuso serramento candente modice premitur ; vitaturque, ne plastreis': Us orbe adurantur: quas reducere humulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit : & tum superponitur medicamentum , quo adulta sanantur A exciditur hoc modo. Cute eadem ratione super venam incisa, hamisto orcae excipiuntur ;scalpelloque undique a corpore vena diducitur ;caveturque, ne inter haec ipsa laedatur; et Ueret usus hamulus subjicitur ; interpositoque eodem fere spacto , quod supra positum est, in eadem vena idem fit: quae, quo tendat, facile hamulo

extento cognoscitur.

Ubi jam idem, quacunque varices sunt, sactum est , uno loco adducta per hamulum Ven Apricciditur : deinde , qua proximus hamus est , adtrahitur & evellitur ; ibique rursus abscinditur. Ac sic undique Saricibus crure liberato , tum plugarum Oric committuntur, A super emplastrum glutinans injicitur.

De Digitis cohaerentibtis, Corbatis.

AT , si digiti vel in utero protinus , vel propter communem exulcerationem postea coh20serunt , scalpello diducuntur : dein separatim

SEARCH

MENU NAVIGATION