Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1787년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 약학

151쪽

praeter haec, etiamnum a lateribus duo valentes objicientur , qui circumstantes , labare vel unum vel duos, qui puerum continent, non

sinunt.

Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, sinistrae manus duos digitos, indicem & medium , leniter prius unctos oleo, simul in anum ejus demittit ; dextraeque digitos super imum abdomen leniter imponit; ne, si utrinque digiti

circa calculum Vehementer concurrerint, Vesicam

i edat. Neque vero festinanter in hac re, ut inplerisque, agendum est; sed ita , ut quam ma-Σime id tuto fiat. Nam laesa vesica nervorum distentiones cum periculo mortis excitat. Ac primum circa cervicem quaeritur calculus, ubi repertus, minore negocio expellitur. Et ideo dixi, ne curandum quidem, nisi cum hos indiciis suis cognitum est. Si vero , ibi aut non fuit, aut recellit retro , digiti ad ultimam vesicam dantur; paulatimque dextra quoque manus ejus ultra

transata subsequitur. Atque , ubi repertus est calculus qui necesse est in manus incidat) eo curiosius deducitur, quo minor leviorque eis; ne effugiat, id eit, ne saepius agitanda vesica sit. Ergo ultra calculum deaetra semper manus ei se opponit; sinistra eum compellit deorsum digitis, donec ad

cervicem pervenitur. In quam , si oblongus est, sic compellendus est, ut ne pronus exeat: si planus, sic, ut transversus sit: si quadratus, ut duobus angulis sedeat: si altera parte plenior, sic, ut prius ea, qua tenuior sit, evadat. Ita rotundo nihil intereise , ux ipsa figura patet; Ialsi, levior altera parte est, ut ea antecedat. Cum jam eo venit, ut super vesicae cervicem

sit, juxta anum incidi cutis plaga lunata usque

152쪽

ad 'cervicem vesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus paululum: deinde ea parte , qua strictior ima plaga est, etiamnum sub cute, altera transversa plaga facienda est, qua cer Vix aperiatur; donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo major, quam calculus sit.

Nam . qui c) metu fistulae quam illo loco

d) . -υμ μ Graeci vocant ) parum patefaciunt,

cum majore periculo eodem revolvuntur: quia

calculus iter, cum vi promitur, facit, nisi accipit: idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi, vel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo & sanguinis profusio, & distentio ne vorum fieri potest; quae si quis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam habuisset, incisa Cum via perfecta est, in conspectum calculus Venit: in cujus corpore multum discrimen est. Ideo, si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest. Si major, injiciendus a superiore ei parte uncus est, ejus rei causa factus. Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis ; ab ce)interiori parte levis, qua corpori jungitur; ab interiori asper, quo calculum adtingit. Isque longior potius esse debet: nam brevior extrahendi vim non habet. Ubit injectus est, ut ad pareat calculus, & t'-neatur; quia, si adprehensus est, ille simul incli

natur.

153쪽

LIBER VII. CAP. XXVI. 14sDatur. Idque eo nomine Opti S est, ne, cum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat, eamque convulneret.

In qua re, quod periculum enet, jam supra proposui. Ubi satis teneri calculum patet, eodem pene

momento triplex motus udhibendus est: in utrum que latus; deinde extra, sic tamen, ut leniter id fat, paululumque primo calculuS adtrahatur: quo facto, adtollendus uncus extremus est . uti intus magis maneat, faciliusque illum producat. Quod si aliquando a superiore parte calculus parum commode cUmprehenditur , a latere erit adprehendendus. HGec est simplicissima curatio. Sed varietas rerum quasdam etiamnum animadversiones deiiderat. Sunt enim quidam non as.

peri tantummodo, sed pinoli quoque calculi, qui per se quidem delapsi in cervicem, sine ullo periculo eximuntur. In vesica Vero , non tuto vel hi conquiruntur, vel adtrahuntur: quoniam, ubi illam convulnerarunt, ex distentione nervorum mortem maturant; multoque magis, ii s pina aliqua vesicae inliberet, eamque, cum deduceretur, duplicavit. Colligitur autem eo, quod dissicilius urina redditur, in cervice calculum csse; eo, quod cruenta distillat, illum ciue spinosum : maximeque id sub digitis quoque experiendum est, neque adhibenda manus, nisi id consitati it, Ac tum quoque leniter intus digiti obji

ciendi, ne violenter promovendo convulnerent: tum incidendum.

Multi hic quoque scalpello usi sunt. MEGrs quoniam is infirmior est, potestque in aliqua prominentia incidere, incisoque super illam corpore, qua cavum subest, non secare , sed relinquere, quod iterum incidi nec este sit ferramen- A. rn. Ces Oper. Tom. IL Κ

154쪽

146 A. COR M. CELs I MEDICINA tum fecit rectum, in summa parte labros in , in inua semicirculatum acutumque. Id receptum intor duos digitos, indicem ac medium, super pollice impolito sic deprimebat , ut simul cum carne, ii quid ex calcui in prominebat, incideret. Quo con e tiebatur, ut semel, quantum satiscii Vt, se periret. Quocunque autem modo cervix cu rte secta est; leniter extrahi, quod asperum et f. debet ; nulla, propter festinationem, ut admota. 3. Signa calculartim, vel aren0 Ortim, vel m0llium. At calculus arenosus, & ante manis effus eis, quCniam Urina, quae redditur, arenosia est; &in ipsa curatione , quoniam inter subjectos digi-tOS neque peque, sed leniter renititur, & insuper dilabitur. Item molles calculos, & ex pluribus minutisque, sed inter se parum adstrictis, compositos indicat urina secum trahens quasdam quasi squamulas, Hos omnes , leniter permutatis subinde digitorum vicibus, sic oportet abducere, ne Vesicam i pedant, neve intus aliquae dis si citrae reliqui e maneant, quiae postmodum curationi dissicultatem faciant. Quicquid autem ex his in conspectum venit, vel digitis , vel unco

eximendum et .

At, si plures calculi sunt, singuli protrahi debent; sic tamen, ut, si quis exiguus supererit, tius relinquatur. Si quidem in vesica difficultat 'nvenitur; inventusque celeriter est figit. Ita JO ino 1 tione vesica laeditur, excitatque inflammation s mortis eras ; adeo ut quidam non se-eti, cum diu si ultraque per digitos vesica esset agitata, dcceuerint. Quibus accedit etiam, quod

155쪽

exiguus calculus, a d plagam urina postea promo-Vente, eXcidit. Si quando autem is major non videtur, nisi rupta cervice, eXtrahi posse, findendus est; cujus repertor Ari MONIUS, qui ob id hi μοe cognominatus est. Id hoc modo fit. Uncus injicitur calculo sic, ut facile eum conclusum quoque teneat, ne is retro revolvatur: tum serramentum adhibetur crassitudinis modictae, prima parte tenui, sed retusa , quod admotum calculo, & ex altera parte ictum, findat; magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam serramentum perVeniat,

aut calculi fractura ne quid incidat. 4. De Calculis feminarum. H92 vero curationes in seminis quoque smiles sunt; de quibus parum, proprie tamen qu aedam dicenda sunt. Siquidem in his , ubi parvulus calculus est, scalpellus supervacuus est; quia istarina in cervicem compellitur; quae & brevior, e) quam in maribus, A laxior etf. Ergo Aper se saepe excidit, & si in urinae itinere, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine

ulla noxa educitur.

At in majoribus calculis necessaria eadem curatio est. Sed virgini subjici digiti tanquam masnculo, mulieri per naturalia ejus debent. Tum, virgini quidem, sub ima sinisteriore ora; mulieri Vero, inter urinae iter & os pubis, incidendum est sic, ut utroque loco plaga transversa sit; neque terreri convenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.

156쪽

I48 A. CORN. CELs I MEDICINAS. Vt ae curati0 calculo et ut 0 habenda sit

Calculo evulso, sit valens corpus est, neque magnopere vexatum, sinere oportet sanguinem fluere; quo minor instaminatio oriatur. Atque, ingredi quoque eum paululum, non alienum est, ut excidat, ii quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, nevis omnis intereat, supprimi debet. Idque protinus, in imbecillioribus, ab ipsa curatione faciendum est. Siquidem, ut distentione nervorum periclitatur aliquis dum vesica ejus agitatur ; sic alter metus excipit, remotis medicaminibus, ne tantum sanguinis profluat, ut occi

dat.

Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adjectum, sub quo & sanguis fere conquiescit, & adstringitur vesica, ideoque minus inflammatur. Quod ii parum proficit, adglutinanda cucurbitula est, &in genibus, ct coxis, & super pubem. Ubi jam satis vel evocatus est sanguis, Vel prohibitus , resupinus collocandus est sic , ut caput humile sit, coxbe paululiam excitentur: ac super vulnus imponendum est duplex aut triplex linteolum, aceto madens. Deinde, interpolitis duabus horis, in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic , ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, czetera vestimentis circumdata sint; manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut e

minus digeratur, ' ibi diutius m neat. Ex quo sudor multus oriri solet; qui spongia subinde in facie detergendus est. Finisque ejus fomenti est,

donec infirmando ostendat. Tum multo iS Oleo perungendus, inducendus

157쪽

que hapsus hunc mollis, tepido oleo repletus,

qui pubem, & coxas, ct inguina, & plagam

ipsam, contectam eodem ante se linteolo, protegat : isque subinde oleo tepido madefaciendus cis; ut neque frigus ad veticam admittat, L nervos leniter molliat Quidam cataplasmatis calefacientibus utuntur. Ea plus pondere nocent, atque vesicam urgendo vulnus irritant, quam calore proficiunt. Ergo ne vinculum quidem ullum necessarium est.

Proximo die, si spiritus dissicilius redditur, si

urina non exit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet, in vesica sanguinem concre tum remansisse. Igitur, demi s eodem modo digitis, leniter pertractanda vesica eis, A discutienda, si qua coierunt: quo sic, ut per VulnuSpostea procedant. Non alienum etiam est, oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in Velicam compellere ; nam sic quoque discutiuntur si qua cruenta coierunt. Eaque facere etiam primo die convenit, si timemus, ne quid intus sit: maxi' eque, ubi ambulando id elicere imbecillitas prohibuit. Cictera eadem facienda sunt: ut demittatur in solium, ut eodem modo pasini culUS, codem lana superinjiciatur. Sed neque Cepe, neque tamdiu in aqua calida puer habendus, quam adolescens cst; infirmus, quum Valens ; levi quam graviore inflammationupefectus; is, cujus cui pus digeritur, quam is, cujus adstrictum eis Inter haec vero, si somnus est, ' t quali spiritus & madens lingua litis modic venter imus sedet, & mediocris est cum febre modica dolor, scire licet, recte procedere cura

tionem.

158쪽

I so COR N. CELs I MEDI cINA At in his instaminatio sere quinto vel septimo die finitur: qua levata, solium supervacuum est;

supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urin e rodit, abluatur. Imponenda autem medicamenta sunt pus moventia; &,

si purgandum ulcus videbitur, melle liniendum.

Id, si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi aptissimum videtur emplastrum, nam & sevum habet ad pus movendum , & mel ad ulcus repurgandum : medullam etiam , maximeque vitulinam ; qupe in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit. Linamenta vero tum super ulcus non sunt necessaria ; super medicamentum , ad id continendum , recte imponuntur. At, ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est Quibus temporibus tamen, si seljx curatio non suit, varia circa pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet, si continua vigilia est si spiritus disti cultus, si lingua arida eis, lῆ sitis

vehemens, si venter imus tumet, si vulnus hiat, si transiliens urina id non rodit, si similiter ante tertium diem quaedam livida excidunt, si is aut nihil aut tarde respondet, si vehementes dolores sunt, si post diem quintum magnae febres urgent,& fastidium cibi permanet, si cubare in ventrem jucundius et Nihil tamen pejus est distentione nervorum, ante nonum diem, UO-mitu bilis. Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia : modicis & tem p stivis cibis; inter libes, somentis, & quibus supra scripsimus,

oportet.

159쪽

LIBER VII. CAp. XXVII. ISTCAΡ. XXVII. De Cancro, qui excisa vesica nascitrer. PROXIMUS cancri metus est. Is cognoscitur, ii, & per vulnus, ct per ipsum colem, fluit sanies mali odoris, cumque ea quὶ dama concreto sanguine non ubhorrentia, tenuesque caruncul e lanulis similes; praeter hocc , si oretis vulneris aridae sinit, si dolent inguina, si si bris non desinit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem cancer is tendat. Si ad colem, indurescit is locus, & rubet, & tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam vesicam, a

ani dolor sequitur, coxae tumescunt, non facile crura extendi possunt: at, si in alterutrum latus, oculis id expolitum est, paresque utrinque easdem notas, sed minores, habet. Primum autem ad rem pertinet corpus recte

jacere, ut superior pars semper ea sit. in quam vitium fertur. Ita, si ad colem it, supinos i collocari debet: si ad vesicam , in ventrem : si in latus, in id, quod integrius est. Deinde, ubi

ventum fuerit ad cur tionem , homo in aqnam demittetur, in qua marrubium decoctum sit , aut cupresus, aut myrtus; idemque humor clVstere intus adigetur: tum superponetur lenticula cum malicorio mixta; quae utraque ex vino de n) TULPIUS γs a ut. Lib. IV. Cap. 32.

160쪽

rs et A. CORN. CELs I MEDICINA cocta sint; vel rubus, aut oleae solia, eodem 1 odo decocta; aliave medicamenta quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus ; ex quibus, si qua erunt arida, per scriptorium c lamum inspirabuntur. Ubi ilare cooperit cancer, mulso ulcus eluetur vitabiturque eo tempore ceratum; quod , ad recipion dum id malum , corpus emollit ; potius plumbum elotum cum visio inungetur: super

quod idem linteolo illitum imponetur. Sub quia

Lus perveniri ad sanitatem potest: curia eo tamen, quod ignoremus , Orto cancro s9epe udfici stomachum, cui cum vesica quo id ua consortium eis: exque eo fer i , ut neque retineatur cibus, neque, si quis re entus cli , concoquatur, neque corpus alatur : ideoque ne vulnus quidem aut purgari, aut alia pol sit, quae necessario mortem

maturant.

Sed ut his succuri nullo modo potest; sic a

primo tamen die tenenda ratio curationis eis. In qua quaedam observatio, a l cibum quoque potionemque pertinens, necesi ria ei . Nam cibus

inter principia, non niti humiduς dari debet: ubi

ulcus purgatum ci , ex media materia, olera &sulsamenta semper aliena sunt. Potione Opus est, non immodica. Nam, si parum bibitur, accenditur vulnus, & vigilia urget, vis corporis minuitur: si plus aequo adsumitur, subinde vesica impletur, eoque irritatur. Non nisi aquam autem bibendam est , manifestius et , quam ut subinde dicendum sit Solet vero Cub ejusmodi victu evenire ut al-VUS non reddatur. Hzeo aqua ducenda eii , in qua Vel sinu una Graecum, vel malva decocta sit. Idem humor rosa mi tus in ipsum vulnus ori-

SEARCH

MENU NAVIGATION