장음표시 사용
31쪽
stere, cibosque coquere, penulaque ma tilis loco strata prandere qua de re cum P. Possevinus cum Pristavis conqueStuS Sset, postea ad hospitia divertebant. Starisiam pervenerunt ad
xv Kal. Septembris, ac mille sere passus ab urbe obviam habuere Pristavos alios tres cum trecentis equitibus Michaelem Unohorum, Victorojum Strachorum et Simonem Paphonocii filium ' aureis vestibus, gemmis internitentibus, ornatos. Hi, ubi ad currum, quo .
Possevinus vehebatur, acceSSerunt, ex
equis descendentes, seorsum singuli Patrem salutant, ac ichael quidem primus, Antoni, inquit, sic enim absque alio verborum honore unumquemque Mosci appellant, cum tamen in nominando suo Principe innumerabiles titulos congerere soliti sint Dei gratia Μagnus Hospodar, CZar quae voces Dominum et Imperatorem sonanq
32쪽
atque Magnus Dux Ioannes Basilii,
tum longum ordinem annectit titulorum ipsius Principis, id quod Moscis, ut ante dixi, quoties ipsum Principem
nominant solemne est, totius Russiae, Volodomeriae, Oscoviae, OvOgar-diae, gar Casaniae, Crar Astracaniae, Dominus lescoviae atque agnus Dux molentii, veriae, Tugoriae, Permiae, Viatiae, Bulgariae, etc., O minus et magnus Dux inferioris Novo-gardiae, Cernolioviae, Resaniae, ROS-toviae, Iaroslaviae, Albilacus, Livoniae,
Udoriae, Obdoriae, Condiciae et totius regionis Sibiriae et Siveriae Dominator etc., ' quaerit, quemadmodum valeat Sanctissimus Pater Gregorius XIII, Papa Romanus DBene, inquit P. Pos- Sevinus, quae Deo gratia sit. Tum ille, titulis iisdem repetitis, quaerit item, inquit, ut equitaveris Cui P. Possevinus, ita Deus, inquit, magnum Ducem
33쪽
servet incolumem. osci enim in omni fere salutatione iisdem interrogationibus responsionibusque uti consuevere. Vutorojus ' eadem , verbis iisdem eademque titulorum enumeratione sciscitatus, addidit tmagnus Dominus noster in te ipso, Gregorio XIII, Papae
Romano reverentiam praestat Tertius Simon eumdem verborum honorem
praefatus, agnuS, inquit, Dominus noster Pristavos misit singulos nominat ut tibi, tuisque necessaria Suppediditemus. Tum e prima nobilitate vir β equum nigrum argenteis phaleris ornatum ad P. Possevinum adducens, Antoni, inquit,magnus Dominus noster suam tibi benevolentiam hoc equo declarat haec est enim formula in muneribus Principisy; quem equum P. POMsevinus ideo accepit, ne si rejecisset, Principis animus offenderetur. Itaque
pannosi quinques Societatic homines
34쪽
inter purpuratorum agmina per instructa omnia ordinibus virorum mulierumisi ad hospitium peramplum atque honestum deducuntur. Eo die, publico convivio sunt excepti, cui praeter Pristavos quinque, quo dixi, ac sexaginta circiter minorum gentium Viros, adolescens interfuit a Principe missus βtamquam ipsius ossicii vicarius. Is P. Possevino assidebat, et, ubi aliquod serculum inferebatur, SSurgenS, ceterisque iidem assurgentibus, capite aperto, sui Principis titulis omnibus enumeratis, illud quasi solemne carmen inculcabat, agnus, inquiens, Dux hoc tibi ferculo suam benevolentiam declarat. Ipsa porro mensa nullo tapete, mantili dumtaxat strata erat, in ea O- Sltus erat panis praegrandis, candidusque Salinum et urceoli duo, in quorum altero acetum erat, in altero piper, quibus rebus mensas omnes exstruere Os-
35쪽
cis superstitiosum est. Ubi vero postremum ferculum est ministratum,
adolescens ille, qui P. Posseudio assidebat Cle da sol, inquit, id est panis et Sal quae absoluti prandii formula est. Eam vero a Sergiomonacho si habuisse originem commemorant, quem ante CXC annum mortuum et tanquam
in Divos relatum, miraculisque celebrem summa cum religione osci venerantur is enim, dum apud se Demetrius magnus Dux accumberet, iis verbis daemonem e cella fugasse dicitur, putantque itidem osci iisdem omne malum averti. Sublatis mensis, Nostri aese in cubiculum recepere, quo statim ingressi sunt Ρristavi, ut eos progentis more variis potationibus oblectarenti, quos . os sevinus ejecit a se
dicenS, naturae Se quidem necessitati satisfecisse, Sacerdotes vero, qui quotidie Christi sacrosanctum corpuS SuSci-
36쪽
piant, continenter ac Sobrie vivere debere, illudque tempus in iis potius rebus, quae ad legationem Spectarent, quam in poculis ponendum esse : quod responsum osci plurimum suspexerunt et probarunt. Postero die Pristavi cum Scriba advenerunt, ut munera neque enim legato cuiquam fas est in ipsius Principis conspectum Sine muneribus venire quae tum ad ipsum Principem, tum ad ceteros ferebantur, in tabulas referrent, adscriptis nominibus eorum, qui mitterent, edixeruntque, ut in diem sequentem Nostri se compararent, futurum enim ut serenos sic enim Μosci loquuntur Magni Principis oculos cernerent. Cupiebat quidem P. Posse-Vinus, ut quam minima pompa ad Principem deduceretur, idque sedulo
etiam curaverat, Sed omnino OnSuetudini parendum fuit, ne Principis animus offenderetur, qui eum honorem in
37쪽
P. Possevino Pontifici semaximo exhibere profitebatur. xii Kal. Septembris, qui dies erat sestus S. Bernardi Abba tis, cum ostri rem divinam privatis in
aedibus peregissent id quod ii quamdiu
in oscovia versati sunt Solemne Servarunt Pristavi magno reliquae nobilitatis comitatu advenerunt; ac dum munera in saccis auro, argentoque intertexti componuntur, duo primari viri auro fulgentes, in equis auro item nitentibus, conspiciuntur, quos xxx circiter pedites sericis versicoloribusque vestibus induti sequebantur. Hi, longa illa titulorum praefatione adhibita, P. Posse-Vino nuntiant, paullo post agnum Ducem Suos Serenos oculos ipsi ostensurum haec enim, ut ante dixi, oscorum formula est missurumque obviam duose Regni proceribus His abeuntibus, cum equi a magno Duce missi advenissent, Nostri cum Pristavis ac duobus inter-
38쪽
pretibus sedentes in equis in viam sedant; pedites alii tres Pontificis Maximi munera serebant. Eo Statim purpuratorum equitum manu excepit, quorum duces Thomas Buturlinus et Michael Begimus i solemni salutationei Pos- Sevino appellato, eadem quae proximi nuncii peragunt; tum, singulorum dex
mitatui adjungunt. Via, qua ingrediebantur, duplici clopetariorum ordine instructa erat, qui vestitu versicolori Viam omnem, nusquam Spatiis intermissis, perpetua serie ad alatium usque et scalas explebant. In ipsis scalis duplex item apparuit ordo purpuratorum,
quibus in mediis duo illi Regni proceres
occurrerunt, qui solemni salutationis carmine . Possevinum exceptum in aulam induxerunt. In aula multa ViSebantur subsellia purpuratorum reserta, tu utra osteriora semper paullum emi-
39쪽
nerent, quo Spectare omne Spectarique vicissim possent. Ipsius vero agni Ducis cubiculum iisdem erat subselliorum ordinibus instructum, in quibus multo plures purpurati sedebant. Hanc purpuratorum multitudinem nequaquam ordinarium esse dicitur agni Ducis famulatum, sed pro tempore conduci, ut ea ratione pretiosae vestes illae exponantur majorque numeru au licorum videatur Solium agni Ducis gradibus duobus eminebat e terra ejuScultus maxime inter ceteros Splendore et magnificentia notabatur, auream tunicam gemmae intextae admirabili ar-ficio pingebant; ex humeris epomis ejusdem operis demittebatur; singulos digitos bini ternive annuli grandibus gemmis insertis ornabantu, Sceptrum argenteum erat, episcopali lituo simile, auro gemmisque constructum, Possok osci nominant; ocreae neque enim calceorum
40쪽
usus illis est rostrata specie incurvae, gemmis itidem adornatae Torques illi erant duo, aureis globulis alternatis, grandibusque gemmis, major alter ad pectus usque demissus, ex alter contractiore crux aurea palmum longa digitos duos lata pendebat. Curunam δΜosci capitis vocant insigne, id erat multo auro, multisque gemmis illuminatum paullo majus quam Pontificis Maximi ilara, cetera non dissimile Ad laevam. Joanne filius natu maximus, eodem ornatu, inferiore solio sedebat. Ubi in agni Ducis conspectum ostri venerunt, Senator Primarius 'surgenS, usitato gentis in legatis recipiendis more, clara voce maxime rinceps, inquit, Antonius Possevinus, comitesque launium tibi fronte feriunt sic enim loquuntur osci, cum Summam reverentiam submissionemque significare volunt); tum Dux . ossevinum O-