Antonii Possevini missio moscovitica, ex Annuis litteris Societatis Jesu

발행: 1882년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

tium ' consilii raesidem, qui .

Possevinum suo nomine rogarent, ut non modo ut uncius Apostolicus, sed etiam ut consiliarius et Senator Suam diceret sententiam quam poStea sententiam ab ipso magno Duce Summopere probatam cognitum est. Ea res cum reliquae multitudini, tum Pristavis et consiliariis ingentem peperit admir tionem, praesertim Vero quod Dux omnes publicas tabulas et monumenta miserit ad P. Possevinum, ut tamquam Si servus esset, Sic factorum rationem reddere videretur. Ac cetera quidem

haud aegre impetrata sunt, illud vero de religione impetrari non potuit, Vetuitque eorum quidpiam, quae ad religionem Spectarent, interpretes conVertere; Summa tamen P. Possevini contentione persectum est, ut res integra in suum reditum Pacemque confectam reServaretur. Cum enim Plescovia quae urbs

52쪽

in interiore regno sita est munitissima a Poloniae rege vehementissime oppugnaretur, Dux P. PosseVinum urgebat, ut salvis adhuc rebus Plescoviensibus ad Poloniae Regem excurreret pacemque componeret. Itaque tota res ex Ducis voluntate sic divisa est, ut ex Sacerdotibus unus Romam ad Pontificem Μaximum veniret ' qui tamen novae Provinciae administratione in Polonia subsistere coactus sq, P. Possevinus ultro citroque cursaret, donec pacem inter Reges constituisset. Alier sacerdos φcum fratre tantisper apud Ducem in Μoscovia essent, dum . Possevinus consecta pace reverteretur. Quod tametsi Dux callide fecit, ut eos velut obsides haberet fide P. Possevini, tamen id non incommode cecidit, propterea quod et rerum Statum explorarunt diligentius, oscique assueverunt Catholicis

hominibus videndis, iis praesertim, qui

53쪽

a Sacrosancta sede Apostolica ad ipsos mitterentur. Interea dum ea, quae ad prosectionem pertinent, Pristavi comparant, a v Idus Septembris venit a Rege Poloniae tabellarius cum litteris in . quibus ille longissimis iis, quas

ad Polotiam redditas dixi, respondebat. Postero die Dux ostros ad se venire jussit, ac vix in ejus conspectum ingreS- sis, Senatores P. Possevinum ad consilii locum silentio deducunt litterasque Poloniae Regis ostendunt eae ruthenice, polonice et latine conscriptae erant, Vehementes Sane et in ipsum Principem contumeliosissimae remque ut maturet, rogant. De Pontificismaximi postulatis mentio injecta est, et ad cetera quidem responsum datur, unum illud religionis caput etiam nunc Supprimitur atque in P. Possevini reditum producitur. Quod dedit, acceperunt Omniaque Statim gentis more in tabulas publi

54쪽

ea relata Sunt, Speramusque si minus in praeSen tempus, at certe in futurum

hujus beneficii memoriam, ut olim in Assuero, Sic in posteris annales evolventibus, aliquid effecturam. Dedit praeterea Dux ad Pontificem aximum. Imperatorem, Venetosque litteras quibus fide publica, eorum mercatOribus, ac sacerdotibus catholicis liberam in suis Regnis habitandi potestatem facit, locumque ad sacra peragenda, suosque humandos habere permittit, legatis vero, qui ad Persas, TartaroSvemitterentur hi enim oscis finitimi sunt duces itineris et commeatum per Μoscoviam universam, Regnaque Ca gani et Asiracani quae duo regna Superioribus annis oscus de Tartaris

cepit liberaliter pollicetur. Pridie Id.

Septembris multo major quam antea purpuratorum frequenti Nostros ad Regiam usque celebravit, ut ab eo tan-

55쪽

dem digrederentur. Hicirinceps assum gens, ceteriSque ut idem facerent, imperans, Antoni, inquit, ad Stephanum Regem ibis, eumque me nomine salutabis, pacemque ex mandato Pontificis Μaximi tractabis tum, quidquid de

per enim tua nobis praesentia jucunda erit, tum propter Pontificem aximum, tum propter tuam fidelem operam in hac caussa navatama, inde ad Sacerdotem, qui Roman mittebatur conversus Tu, inquit, ad ontificem aximum proficisceris, eumque meo Similiter nomine salutabis et munera litterasque reddes. Eadem Joannes filius verbis iisdem peregit. Ad extremum Dux alterum sacerdotem, qui inmoscovia remanebat, ad se vocat, tu hic, inquit, mecum eris in oscovia, caputque hominis demulcens, ad P. OSSeVinum dixit : Bono animo sis, Antoni, hic

56쪽

enim perhumaniter tractabitur a nobis, non secus ac Si tu ipse praeSens adeSSeS.

Tum manum deinceps Duci filioque deosculati domum redeunt Domi Dux convivium magnificum et lautum apparari jusserat in quo cetera quidem Superiorum similia suere, sub finem vero Principes quidam viri tum varia cibaria, tum vini amphoram attulerunt, quod in iis Regnis rarissimum St, atque apud unum agnum Ducem reperitur. Haec ideo Dux dedit, ut ostris in castris Polonicis usui essent, per fines enim oscoviae necessaria curabantur a Pristavis, quam Ducis liberalitatem sollicitudinemque apud eos, qui aderant, multis verbis P. Possevinus extulit. Ad vesperam Dux cum ostros evocaSSet Sacerdoti, quem Romam mittebat, munera dedit ad Pontificem Μaximum pretiosas Zebellinorum pelles, singulis quoque ostrorum magni-

57쪽

fica dona pellium et pecuniae dedit, quae cum . Possevinus, pro instituti nostri ratione, accipere nosset, monitus est ne id faceret Ducem sua Si donareSpuantur, contemni Se existimare, ac beneficentiam in crudelitatem vertere. Ea vero munera P. Possevinus in Polonos, oscosque captivos redimendos impendit, id Duce magnopere SuSpiciente ac probante. Quamquam bona illico pecuniae pars Pristavis, ceterisqueaulicis, qui aderant, divisa est id genti more, vocibus importunissimis efflagitantibus. Postridie, qui dies . Crucis exaltationi erat sacer, P. Possevinus, centum circiter purpuratorum equitum comitatu, Starisia Plescoviam VerSUS, quam a Rege Poloniae obsideri dixi, iter intendunt. Ad lacum Ιlmentum ' quindecim serme dierum itinere, per immenSa camporum aequora Silvasque pervenerunt Lacu Ilmenio horis octo Su-

58쪽

perato patet is quaquaversus millia passuum quinquaginta ubi ovogardiam deventum est, praesto ostris fuere Tartarorum duo millia, Novo-gardia a oscoviae Duce praesidii caussa missi. Horum Praesectus Voje-uodam illi vocant christianus cum esset reliqui enim aliometicis Superstitionibus erant addicti se suamque operam iis prolixe detulit. Inde Basilius, alter

interpretum, in Polonorum castra missus est, qui Regem de ostrorum adventu certiorem faceret, utque ad fines mitteret, qui eos tuto deducerent. Interea dum responsum expectatur qua-iuor dies elabuntur quo tempore

ipsius oscoviae Ducis interpres a Ruthenico schismate ad catholicam fidem

traductus est. Poloniae Rex, ostrorum adventu cognito Alexandrum Brunstium Lithuaniae, ut Vocant, Dapi- serum, cum equis ducentis ad passuum

59쪽

quinquaginta millia jussit occurrere. Plescoviam in castra II on. Oct. pervenerunt .mirum quam omnibus gratus eorum adventus acciderit nisi enim pax consecta esset, in hiemem obsidio videbatur exitura, cum Regi certum esset, nisi Plescovia Xpugnata, inde castra non movere. Pridie etiam illius diei nivis casus ingientem desperationem adjecerat, eoque magis, quod ne tentoria quidem milites habent, quibus hiemem defendant. Eo die P. Pos- sevino senatus a Rege datus est, in quo ille pacis conditiones, quas amosco afferebat, exposuit. Attentissimis omnium auribus animisque usus St, Sed quia serum erat diei, in posterum diem producta res est. Ubi primum illuxit, P. Possevinum Rex advocat, decernitur, ut P. Possevinu e sui aliquem ad Μos- cum mittat is erat eo tempore Stobo-dae Alexandri, quae arx oscovia mil-

60쪽

libus passuum x distat qui ab eo

postularet, ut aliquis locus medius deligeretur, quo uiriusque partis legati

Summa cum potestate convenirent. issus est Andreas Apollonius, alter exinterpretibus, insigni probitate juvenis, qui paullo post cum ex oscovia rediisset, in morbum incidit, iisque omnibus, quae ad expiandum animum pertinent rite procuratis, vita functu eSt. Κiverova horca exiguus pagus est ad Iamum apolsciae, millibus passuum centum a castris; is colloquio legatorum destinatur, eoque legati ad constitutum tempuS convenerunt. Curavit autem P. Possevinus, ut ne quispiam haereticus in eam legationem mitteretur, quod in maxima catholicorum paucitate Rex summe catholicus libentissime praestitit. In ipso pago P. Possevinus mansit cum Μoscis Poloni millia passuum decem a pago consederunt. Virique autem Mosci

SEARCH

MENU NAVIGATION