장음표시 사용
41쪽
miter appellans : Antoni, inquit, ut Valet Gregorius Papa XIII Ita Deus,
P. Possevinus inquit, Serenitatem tuam servet incolumem. Ecquae igitur, inquit Dux habes mandata Tum P. POSSevinus, ut ipse etiam speciosiorem titulis Pontificis aximi nominationem faceret, Sanctissimus, inquit, Dominus noster Papa Gregorius XIII universalis Ecclesiae Pastor, Christi in terris
Vicarius, sanctique etri SucceSSor, multarum regionum terrarumque Dominus, Servus Servorum Dei, tuam Serenitatem salutat eique benedictionem precatur. Dux Pontificis nomine audito, surrexit ac tamdiu stetit, dum gratias egit; tum assidens, tu Vero, inquit, Antoni, rectene equitasti Recte, inquit ille, quae Christo gratia Sit, Utque Serenitati tuae inserviam. Cum vero Ducis filiique dextram P. Posse-vinus rite deosculatus esset, litterasque
42쪽
omnes consuSe, ut jussus est, Secretario AE tradidisset, coepit singula munera, quae ad Ducem ferebat, exponere. Prima crux fuit e crystallo, egregio artificio auroque caelata, in quam inserta par erat Sacrosanctae crucis illius, cui Christus Deus noster suiffixus est hanc in manu cum Sumpsisset Dux diu contemplatus, dignum vero, ait, Pontuficemaximo munus altera fuit sacra
cerei agni imago, in argento illigata, opere miniat elegantissime picta cum Ruthenica inscriptioneri quod munus P. Possevinus ipse se Duci dare dixit: propterea quod ea Moscorum OnSuetudo sit, ut etiam legati suo ipsi nomine muneramagno Duci afferant tertium Concilii Florentini volumen sui eleganter compactum et ornatum quartum, osarium ex auro gemmisque; quinta globulorum decas precariorum ex alia item gemma, auro inserto ulti-
43쪽
mus crater fuit e crystallo, ab labris auro circumclusus. Ducis silio sua quoque data munera ex iisdem gemmis; ad conjugem item ex qua Ioannes filius natus est, Pontifex Maximus munera litterasque dederat, Sed eam vita jam pridem unctam cognitum est, quamque Dux tunc in matrimonio haberet, eam Septimam uxorem eSSe Dux,
muneribus singulis diligenter inspectis, ea rursum P. Possevino reddi, ipsumque, quae in mandatis haberet, cum Senatoribus et Consiliariis agere jussit, atque in eum ipsum diem ad panem et sal invitavit, quae oscorum ad convivium invitantium formula est. Itaque cum ad inserius hypocaustum a Pristavis deducti Nostri essent, eodem paullo post Consiliarii quatuor, Regnique Cancellarius convenerunt ceteriSque omnibus exeuntibus, P. Possevinu per
semihoram Fontificis maximi man-
44쪽
data per interpretem exposuit, quae mox etiam petentibus scripto tradidit. Eorum haec erat Summa, ut quoniam
ipse Pontifici aximo per proximum legatum pollicitus esset se, si ab Rege Poloniae otium fuisset, bellum Turcis illaturum, fidem non alleret, sed ad communem hostem tollendum cum ceteris christianis principibus conspiraret liberum transitum per suum Regnum Pontificis Maximi legatis daret, si quos ille ullo umquam tempore ad Persas Tartarosque destinasset catholicis in oscovi commercium esset, templaque ii catholicorum ritu haberent. Hortabatur praeterea agnum Ducem Pontifex, ut ad catholicam religionem reverteretur et in Romani Pontificis potestate esset. Interea duo
Ρrincipes viri superveniunt a Ducemissi, qui munera de P. Possevini
manu accepta per universam illam pur-
45쪽
puratorum multitudinem, palam, ut ab omnibus conSpicerentur circumgeStarunt qua etiam caussa existimo, ea
primum apud Ducem relicta non SSe, ut scilicet majore mox pompa aperta circumferrentur. Consiliarii, cognitis iis, quae a P. Possevino afferebantur, ad Ducem redierunt. Neque multo post eorum discessum a Thoma et ichaele P. Possevinus comiteSque ad prandium in aliam aedium partem deducti Sunt; quacumque Veniebant, omnia similiter purpuratorum ordinibus instructa invenerunt. In triclinii vestibulo abaci duo visebantur ornati plurimis
vasis aureis et argentei acervatim accumulatis. Alius item in ipso triclinio major
quam ceteri, praegrandibus vasis aureis et argentes erat constructus; quae omnia tunc quidem usui nulli fuere ad inanem luxum et divitiarum ostentationem dumtaxat exposita. Discumbentium nume-
46쪽
ru centum circiter fuit; primi sedebant adolescentes duo, a Regibus Poloniae Ducibusque icistaviensibus oriundi '', infra Senatores octo, qui praecipui fere Duces sunt; deinceps intimi Consiliarii
Septem, quo magna Aulicorum turba promiscua excipiebat. In his nulla ratio dignitatis habetur, sed eo quisque loco sedet, quem videlicet occupavit. Μ agnus Dux separata in mensa cum filio, ceteris eminentior sedebat, utrique prope Suus tiaraS, Sceptrumque erant appositi supra caput elegans pendebat 'Μariae virginis imago auro gemmisque Ornata. ensae, ut ante dixi, mappa dumtaxat Stratae erant; non tapetibus, non antilibus ad tergendas manus, non lancibus, non cultris, non furcillis instructae in iis panis, salinum et urceoli, ex Moscorum superstitione, tantum Visebantur. Ubi triclinium ostri sunt ingressi. Dux nomine unumquemque
47쪽
compellans, in mensa, quae ab ipso proxime aberat, collocavit. Inde Ducis, filiique manibus aqua data est; neque alias in privatis conviviis Μosci accubituri manus lavant. Porro Dux in convivio seduli patris familias vicem tenere
visus est, oculi circumspicere, ne quid cuipiam desit, saepe OStriS, Saepe ceteris, vel remotissimis, de Sua mensa mittere. os est autem oscorum in conviviis, ut cum alicui Dux mittit emensa, ab omnibus in convivio assurgatur; tum, qui affert, agnus, inquit, Dominus suam tibi hoc munere benevolentiam declarat respondet alter Ferio humum fronte. Si cui vero propinaverit Dux quo is cumque loco fuerit, in medium triclinium procedit, Salu tatoque Duce pro suo arbitratu bibit,
deinde poculum, cui visum fuerit e convivis, tradit. Huic tamen consuetudini Nostri non paruerunt. Et Sane duabus
48쪽
horis quot convivium duravit, plus Sexagie assurrectum est. Sub prandii finem, Dux, facto silentio, gravissimam orationem ingressus de majorum SuOrum cum Romano Pontifice foedere et amicitia, professus est illum generalem esse Christianae Reipublicae Pastorem, Christique vicarium, velle proinde Se, suosque in ejus potestate ac fide permanere. Quae oratio, licet non ex vero animi sensu prosecta, Sed praesenti necessitate expressa esset, ut rei exitus
indicavit, plurimum tamen valuit ad Pontificismaximi existimationem Opulis conciliandam. Peracto convivio, quod superiorum omnium amplissimum fuisse osci affirmabant), ostri eadem frequentia domum reducti sunt. Triduum inde in vertendis in Ruthenicum sermonem Pontificis Maximi mandatis consumptum est. Per quam Occasionem quaedam in ea praeterea conjecta
49쪽
sunt ad evellendam ex animis hominum pravam de latina Ecclesia et religione opinionem Pridie kal. septembris eadem pompa celebritateque Nostri ad Ducem iterum deducuntur. Quo die Dux pra fatus Pontificismaximi benevolentiam, Patrisque Possevini sedulitatem gratissimam sibi accidisse, dixit se tum ipsius Pontificis tum Rodulfi Imperatoris litteras diligenter legisse Φ, atque ad Singula capita se per suos consiliarios singulos nominans, digitoque designans responsurum. Inde P. Possevinus
cum consiliariis Basilio Gregorii filio, Romano ichaelis filio, Andrea Solchanon Regni Cancellario Epiphania Damiani Filio, Joanne tresgnoiue in
hypocaustum secedit. Ibi horarum circiter quinque patio res a Consiliariis, Patreque Possevino diligenter acta St, et ad singula accurate responSum reliqua in diem ante prid. Non. Septem-
50쪽
bris rejecta sunt. Eo die eadem celebritate a Duce tertio evocantur, jussusque est P. Possevinus, quae superioribus diebus instituerat cum Consiliariis concludere. Quo die cum unus e comitibus morbo domi retentus esset, Statim Dux ad eum virum principem mi- Sit, qui Sciscitaretur, num qua re indigeret ac paullo post suum etiam meducum hominem Belgam ossicii caussa delegavit Solet autem Dux tam requenter legatos ad Se accersere, ne aditus ad se illis interclusus videatur; quod autem per consiliario respondeat, in eo creditur Suam Servare majestatem inter consultationem vero, cum hujusmodi nodus incidisset, quem Consiliarii expedire ipsi per se non auderent, deque ea re ad Ducem retulissent, delegavit is Μihitam Romanovictum 7, primae conjugis demortuae fratrem, Summae auctoritatis virum et 'ogdanum Biels-