Antonii Possevini missio moscovitica, ex Annuis litteris Societatis Jesu

발행: 1882년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

- 66 fulgentibus, quas etiam ad inanem divitiarum ostentationem saepius die mutant. Itaque initio nostrorum Patrum pannoSa veste minus aequis oculis aspiciebant, eosque urgebant, ut Saltem in Principis conspectum ac Prae- Sentiam venturi, veste mutarent, quod eum vestitum monachorum esse dicerent. Quibus P. Possevinus ita respondit, ut monachos plurimi a se fieri ostenderet, ex eorum tamen ordine se negaret SSe; morem autem esse latinis sacerdotibus ad vestiendum auro, argentoque non uti universum vero ad templorum ornatum conferre. Quo reSponso osci, qui instabant, ut ostri veSte mutarent, iis amplius molestiam exhibere destiterunt visique ipsi Sunt non nihil de insano illo studio remi-SiSSe, cum enim novis Semper antea

vestibus induti apparerent, jam non nisi domo exituri vestes mutare coepe-

82쪽

runt. In Reges mirum obsequium, mira est observantia, adeo ut eos opinione quadam divinitatis colere videantur ipsos scire omnia, posse et habere omnia sibi persuadent, illamque vocem crebro usurpant : Deus et agnus Princeps norunt omnia. Cum alicui bene precantur, aut quid asseverantius

assirmant, illud habent in ore est sit felix agnus noster Princeps Similiter

cum apud illos regionis alicujus mores et instituta laudantur, aut novum quid exhibetur, cum quodam fastidio respondent, agnum Principem nosse illa omnia, multoque plura his habere. Regis caussa nullum periculum recuSant, ejusque imperio alacres eo proficiScuntur unde nunquam sibi redeundum putant. Ducis sese mancipia profitentur

universi, et quidquid aut rei familiaris, aut liberorum habenimagni Ducis se beneficio possidere Nobiles qui vocan-

83쪽

tur, ii Principis famulatu proprie Sunt addicti, quorum magnum, tum domi, tum militiae numerum Dux habet ii,

modo ut pro Duce, vilissima quaeque munera obire soliti sunt. Hanc populorum fidem et obedientiam illustriorem etiam reddit ipsorum severitas Regum, qui Viro nobilissimos, aetateque venerabiles temere necari, aut servilem

in modum virgis caedi jubent. Illi vero

humi sese prosternenteS, non ante Surgunt, quam lictor caedendi finem fecerit. Neque tamen Sic accepti a Duce, aliqua in illum malevolentia suffunduntur, aut obscure maledicunt, contra Vero ubi sese dat occasio, Ducis clementiam multis laudibus celebrant. Tantam autem apud populos auctoritatem Principes maxime sibi specie quadam pietatis conciliant. Is enim, qui hoc tempore in Μoscovia regnat Ioannes Basilii, clenocte dicitur Surgere ad precationes

84쪽

69 matutinas Φ, quotidie missae sacrificio et vespertinis precibus interesse; juntque illum rei caussam quaerentibus respondere mumquid nos innocentiores Davide sumus quidni igitur de nocte cum illo surgamus ad confitendum Deo, lectumque nostrum lacrimis rigemus, et panem cineri, lacrimi potum misceamus ducentos circiter pauperes idem aut quotidie, quibus singulis mane dengam erogat ea denarii quarta pars est , ad vesperam duos cervisiae calices miscet. Quibus rebus ita plebis oculi perstringuntur, ut Principum vitia vel non videant omnino, vel

excusent, et meliorem in partem interpretentur. Foeminarum Summa cuStOdia est nobiles enim matronae rarissime, octies ad Summum decies, quotannis praecipuis festis ad templum egredi permittuntur; virgines, nisi qua die communicant, reliquo tempore pu-

85쪽

hlico carent. Annos osci numerant ab ipso mundi exordio, praeSentemque annum, qui a Christi natali est MDLxxxii ipsi septimum millesimum nonagesimum primum ' numerant ab orbe condito, ejusque initium capiunt alat. Septembris, quem diem publica laetitia faustisque ominibus celebrant. Suggestum in foro excitatur, in quod Μetropolitanus et Dux conscendunt, ibique aestati nuncium se dicunt remittere. Μetropolitanus aquam ritu solemni benedicit, eaque Ducem populumque circumfusum adspergit, atque tum ipsum Ducem, tum filios ejus cruce lustrans, longam iis, felicemque vitam precatur, populusque similiter magnis vocibus clamat: agnus Princeps nΟSter ejuS-que liberi sint diutissime superstites, ac singuli estis salutationibus longam invicem vitam ominantur. Ante rannum circiteri quingentesi-

86쪽

mutnmosci insanam Gentilium Deorum superstitionem secuti sunt Christianam religionem a Graeci Susceperunt, Voladimero regnante 4 eo ipso tempore, quo Graeci a latina ecclesia nefarie desciverunt atque ob hanc ipsam caussam Patriarcha Constantinopolitanus amoscoviae Duce quotanni aureis quingentis donatur, grati animi ergo Quo factum est, ut cum Christi fide Graecorum etiam errores imbiberint, plurimosque eorum ritus adhuc teneant Spiritum enim Sanctum, tertiam divinae Trinitati personam, ab uno Patre procedere impie credunt; Filiumque ad dextram, Spiritum Sanctum ad Patris laevam considere : id quod etiam, dum sese crucis muniunt signo, osci exprimunt, qui dextra frontem contingentes, In nomine Patris, inquiunt, tum ad dextrui humerum manu relata, et Filii, junt, inde

87쪽

ad sinistrum, et Spiritus Sancti dicunt

enim tres illos Angelos, quos in sacris litteris Abraham apparuisse legimus, divinae Trinitatis imaginem reprae-SentaSse, a Patrem medium, hinc et hinc dextra Filium, sinistra Spiritum Sanctum fuisse. Sanctissimum u- charistiae Sacramentum ex fermentatoc ficiunt, idque Sub utraque Specie, calici divini sanguinis pane insuSO, Ochlearibus populo dividitur Latinam ecclesiam odio plus quam Graeco detestantur : nam cum nullae in Deum, Divosque blasphemiae inter eos audiantur, dirissimae tamen exsecrationis loco latinam fidem inimicis imprecantur. Haec et alia de Graecis multa initio Μoscos accepisse verisimile Si post, rerum divinarum negligentia et ignoratio, ut fit, longe plura invexit . ulla enim sunt in oscovia gymnasia, in

quibus liberalibus doctrinis juventus

88쪽

instituatur, nulli item sacri doctores, qui populum pro concionibus erudiant. Μoscorum doctissimi habentur ii, qui Ruthenicas litteras calleant. Orationem Dominicam perpauci novere Symbolum Apostolorum, decem capita veteris legis, Salutationemque Angelicam paucissimi Christianae praeterea religionis, eam unusquisque habet cognitionem, quam domestica, puerilique institutione

cum nutricis lacte hauserit. Novum ac vetuSaeStamentum summa cum religione Suscipiunt, sic, ut ejus volumen attingere non audeant, nisi ante Se crucis signo expiaverint. Quatuor item concilia generalia, quatuor evangelium numero prope ducunt. Μulto etiam ex sanctis patribus Graecis Latinisque in Ruthenicum Sermonem converso habent, D. Gregorium Pontificem, Basilium, Chrysostomum Damascenum, aliOS-que, quorum homiliae celebrioribus fes-

89쪽

tis populo e suggestu leguntur. In his Divum maxime icolaum yrae Episcopum colunt, cujus imago in urbe Μosaisias plurima edere miracula dicitur. Praeter Divo autem, quo cum latinis venerantur, habent osci omnis aetatis plurimos artyres, Episcopos,

Μonachos, quo a Se prosectos in coelum gloriantur, eorumque corpora integra summa cum religione custodiunt, multaque supra humanas vires emci per eos persuasum habent. Quanquam cum

Novogardiae P. Possevini rogatu Archiepiscopus 7 sepulchra, in quibus Voladimerum is, qui Μoschorum primus Christiana sacra complexus est si, ac Nicephorum quemdam miraculis celebrem adservari dicunt, aperuiSSet, quantum conjici potuit vix enim adspiciendi potestas fuit non illa vera corpora, Sed lignea Sunt vestibus induta et coloribus depicta Sancto vero, licet

90쪽

non iisdem sere quibus nos diebus, Sacris tamen anniversariis colunt. Nam festum sanctissimae Trinitatis feria Pentecoste Secunda celebrant, quo die templa ramis, frondibusque exornant, Sacerdosque sex et triginta longissimas precationes canit, populo interea strato ac fronte humum verrente Diem Sanctorum omnium in mediRm Quadragesimam conjiciunt, alendis autem Novembris Sanctorum Cosmi et Damiani natalem agunt, vi Idus D. Michaelis Archangeli memoria colitur. Ipsae Idus S. Philippo sacrae Sunt dies xv Κalendarum Decembris S. atthaeo Apostolo festus est. ense ajo biduum in

Μanibus mortuorum parentant, eamque celebritatem Prandium vocant animarum. In sepulchri candelas, facesque multa accendunt, inde sacerdos cum ture ae precatione Sepulchra obit,

molamque inspergit ea ex melle, aqua,

SEARCH

MENU NAVIGATION