장음표시 사용
91쪽
triticoque conficitur cujus partem libat
Sacerdos, ceterique qui adsunt. Defunctorum quoque cognati panem, Variaque cibaria super tumulum apponunt, quOrum dimidiam partem sibi sumit sacerdos, reliqua in pauperes miniStro que dividitur, locupletiores autem sacerdotibus etiam, aut certe pauperibus, epulum dant, quae quidem aΜoscis fieri mirum est, cum ii Graecos imitati nullum esse Purgatorii locum putent, in quo piorum animi tantisper igne crucientur, dum ab omnibus criminibus expiati volent in coelum 77. Eodem mense si at qui dies . Helenae, Constantinoque Imperatori est dicatus, aliam habent longissimam supplicationem, qua totam civitatem lustrant. Hanc prosequi Dux ingressus paullo post domum revertitur. Diem vero Palmarum singulari caeremonia celebrant: Μetropolitanus in equum tela instratum
92쪽
adscendit, frenum Dux tenet, aut si absit is, filius Senatorve nobilissimus. His obviam procedunt multi cum vehiculis, in quibus sunt puer psallentes, ipsa autem vehicula arboribus ornant, unde poma Omnium generum, quae fert anni tempus, suspendunt atque hoc ordine, populo univerSo proSequente, ad ecclesiam pompa deducitur, in qua celebritatem peragunt. Dux autem ob id obsequium, quod etropolitano prae- Stat, centum rubionibus, id est cuiatis circiter ducentis, ab eodem donatur, sive adfuerit ipse, sive vicarium dederit. Verum de his hactenus .multa enimalia sanctorum sest vel in alio men Ses, diesque incurrunt, vel alio ritu caeremoniaque apud illos celebrantur et apud nos. Porro diebus festis osci a negotiis corporisque laboribus non seriantur putant enim iis non opus, Sed peccata interdici externo autem cultu ac
93쪽
celebritate dumtaxat dies estos colere, Iudaeorum esse dicunt, quorum caeremoniae sunt abrogatae, ceSSationem vero ab opere locupletibus ac religiosis praecipi , paupere autem, cum Vivant in diem, a labore ceSSare non OSSe. Itaque omnibus diebus vel Resurrectionis, atalisque Domini opus promiscuefaciunt: uno excepto Annuntiationis die, quem diem religiose colunt, Sanctumque habent Sacrarum imaginum summa est Veneratio, ex quibus pietatis, votique
cauSSa, nummo aureOS, cruceS, candelas, aliaque munuscula Suspendunt.
Cruci tamen Christi Domini praecipuus honos cultusque Sta cujus quocumque oculi inciderint, in compitis, foribus, templorumque fastigiis multa signa
cernuntur ias crucis imagines eminus venerantur caput demittenteS, SeSeque cruci Signo munientes sis enim in adorando oscorum mos est, neque genua
94쪽
unquam flectunt cominus etiam ex equis adorandi caussa descendunt. Illud
vero maxime genti pietatem commendat, quod omnibus rebus agendis crucis Signum praemittunt. Animadversum esta Nostris, dum Starisiae versarentur, sa-bros murarios, qui arcem construebant, non ante manus operi admovere solitos, quam Sese ad omnes cruces, quae intemplorum fastigiis constitutae Sunt, convertissent, iisque cultum legitimum exhibuissent. Domum ingredientes crucem, Sive Sacram aliquam imaginem
quas in omnibus domiciliis loco honestissimo collocare solemne est rite Venerantur primum, deinde reliquos salutant. Quod si sorte crux aut imago nulla sit, ab omni cultu ac veneratione abstinent, ne parieti honorem illum tribuere videantur. Accidit Saepe ut, cum Nostri accubitur mensam de more benedicerent, Pristavi ad senestras, unde
95쪽
crucis alicuius prospectu eSSet, accurrerent, aut certe cruceS, qua Secum
gestarent 'oscis enim omnibus aeque summis atque infimis cruces e cervice suspendere mos est promerent, ad quassuum ipsi cultum, precesque adhiberent. Quod si imago nulla fuisset, precationem omnem omittebant, ac veluti se purgante ajebant, cum primum nacti essent imaginem, suis etiam Se precibus usuros. Cibos per signum crucis non consueverunt expiare, contra iis sese expiant; similiter cum quid porrigunt, eo, si profanum St, cruci Signum exprimunta, Si Sacrum, frontem ac tempora religionis caussa contingunt consuetudo autem osculandi ea, quae dant, accipiuntve, apud eos nulla est omnino. Sanctorum autem imagines pingunt singulari modestia et gravitate, abominanturque imagines illas, quae aut Ruthenica inscriptione careant, aut membra
96쪽
corporis indecore nudata habeant; non sine aliqua nostrorum pictorum reprehensione, qui dum, ut artem Suam OS-
tentent, Summa pectoriS, crura ceteraS-que partes nudant, lasciva potius, quam pias imagines pingunt. Habent Μosci stata jejuniorum tempora, quibuScarnibus lactariisque abstinent, primum in Quadragesima Latinorum more, quam ipsi post Sexagesimam inchoant, abstinentque carnibus post Quinquagesimam vero etiam ovis, lactantibusque mox a Dominica Trinitatis cujus diem seria secunda Pentecoste celebrari demonstratum est usque ad ses- tum S. Petri, Paulique Apostolorum, et ex kal. Augusti, quem illi diem su-nes vocant S. Petri ad usque festum Assumptionis .mariae; postremo in Adventu, cujus initium sumunt excidibus Novembris qui dies, ut ante dixi, S. Philippo sacer est), ad Natalem S-
97쪽
que Domini. Per hebdomadam vero quartam, et Sextam feriam, diem praeterea decollationis S Joannis Baptistae, et Exaltationis . Crucis, eodem modo sine carnibus lactariisque traducunt; excepta Paschatis hebdomada, ac tempore, quod inter Natalem, Epiphaniamque intercedit, quibus temporibus perpetuo carnibu Vescuntur. Ceterum neque estorum dierum vigilias ullas, neque anni quatuor tempora obServant.
Sed neque iis ipsis diebus, quibus ipsi jejunant, verum ac legitimum jejunii ritum legemque Servant. Nam modo carne, vis, lacteque abstineant, licere cuique putant, quoties libuerit, die cibum capere Verum cum Sacram Eucharistiam sumpturi sunt id quod singuli ad arbitrium suum faciunt, propterea quod apud osco nulla ejus rei lex est cum igitur communicaturi
Sunt, Secundam, quartam, Sextamque
98쪽
feriam sine ullo cibo transigunt tertia vero et quinta seria Semel cibum capiunt, peccataque Sacerdoti confessi, sabbato demum die Christi corpus suscipiunt. In universamoscovia ingens Monasteriorum multitudo cernitur, adeo iit in duabus civitatibus oscovia et Νovogardia i 44 coenobia numerantur: unum ex his in Boristhenis ripa situm Νqstri perlustrarunt. Ad templum gradibus adscendebatur in ejus vestibulo culina et coenatio fuit, mensis circum instructa angustis, quibus ab uno latere discumbitur. In area spatiosa cubicula visebantur multa, certis intervallis inter se disjuncta, ceterum fumosa ac sordida. Nullus ibi lectus, nulla tabula, aut SedeSpraeter eas, quae circum hypocaustum parieti sunt assixae, quibus pro tabulis lectisque cubicularibus utuntur. In his
coenobiis magnu monachorum numerus est, alibi centum, alibi ducentorum,
99쪽
alibi trecentorum Inmonasterio certe S. Trinitatis, leucis ultra Μoscoviam XX, trecenti quinquaginta monachi habitare dicuntur, verum densis adeo ignorantiae tenebris obcaecati, ut ne cujus quidem sint familiae norint. Interrogati quid inter precandum dicerent, reSponderunt:
Domine Iesu Christe, fili Dei vivi, miserere nobis nec enim iis in locis mentalis orationis est usus); quam etiam precationem ad certum numerum recitant, precariis globulis in coronae Ro- sartive speciem insertis Cultu corporis non sunt absimiles nostris monachis, vestibus ferruginei coloris utuntur victus tenuissimus ex Sale, pane, piscibusque, quo ipsime capiunt, carnibus omnino abstinent iisdem aequaliter caelibatus indicitur Solent ex monachis
multi ad finitimos populos dentidem proficisci, ut iis evangelii veritatem impertiant; quorum aliquot a Scythis, Tar-
100쪽
tarisque religionis caussa intersectos Μosci pro artyribus venerantur Episcopi de monachis adsumuntur, quibus similiter atque monachi carnium, nuptiarumque usus omnis interdicitur. Hos elligit Dux, piscopi autem duo tresve consecrant Templa sanctissime colunt, sic ut ea his, qui libidinum imaginationes in quiete sint passi, intrare fas non sit. Sunt autem templa crucis In Speciem constructa, duabus quasi alis, ut in antiquis templi: videmus, ab utroque latere prominentibus, naveS vulgo appellant. Μurus in medio tem
plo clerum a reliquo populo dividit, hujus muri frons an uas habet duas, quarum altera, quae Regis dicitur nunquam recluditur, nisi cum ea panis in sacrificium issae praeparatu cum supplicatione effertur in adyta nemini praeterquam clericis patet ingressus; ibi procul ab iculis profanorum divina