Antonii de Haen ... Praelectiones in Hermanni Boerhaave Institutiones pathologicas

발행: 1780년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

301쪽

EW1ETEN, ' Viennae facto patet, quo quinquagesimum quemque ad summum mori decernitur certum tamen est, sat multos hoc malo trucidari, quod nullus, nisi praejudicio captus, in dubium vocabit, qui

Variolas naturales omnis aetatis temperamenti homines, aegro aeque, ac sanos , adficere posse, frequenter adficere, Considerat.

Horum consideratione ducti, ra bono reipublicae solliciti edici de remedio, quo major Variolantium numerus conservari posset, cogitabant. Diversis igitur eXperimentis cum Mercurio dulci, cinnabari, Caniphora, oscho, aqua picis , largissimis venaesectionibus, Waliis adhuc remediis feliciter institutis , sed non penitus ex voto cedentibus , tenthunt tandem inoculationem temerario ut videretur ausu, si hanc non jam diu a Graecis, Turcis, Europaeis Afris,

Sinis aliisque barbaris nationibus egregio cum successu institui scivissent. Sed, ut in omnibus quid humani est, sic in

hac re erat. Brevi enim insitione etiam ab incautioribus noculatoribus facta neque hoc remedii genus, quod omnium optimum promisit eventum , ab omni infamia inmune persistebat. Hinc insurrexere quidam edicorum, neces Iu- IIum inoculatorum videntes , qui Xioma medicum, quasvis res nonnaturales bono usu bonas, ast malo malas fieri, non satis perpendentes, utilitatem insitionis dubiam esse credebant, aut omnino atro depinxere calamo. InsurreXere Theologorum aliqui,medicorum

ratiociniis seducti, qui inoculationem legibus naturae

' Comment T. V. pag. 45.

302쪽

divinisque inlicitam esse vulgo, novis inventis aliunde Lacile infenso persuadere nitebantur. Unde bella oriebantur litteraria, ad scientiarum

incrementum optima ; si non frequenter pugnaretur ar- iS quae viros doctos non decent, nec indocti, ut

videantur docti se his litibus inmiscere amarent quod etiam in hoc bello contigisse dolendum est ΝΟ enim

Omne ad Ueritatem eruendam pugnabant, sed ut gloriam, Uam propria doctrina adsequi non audebant, viri de re medica optime meritis acrio mordaci stylo eripiant. Ex utraque parte acriter dimicabatur. Aliqui infitionis defensores Calculis , tunc temporis, quo inoculationis negotium, ut a paucis tanta pruden tia , ita nec tanta ac hodie fortuna tractatum fuit, Certo non exact1s, sophismatibus, fictionibus, Variisque Contra antiinoculatores injuriis, insitionis gloriam Eparare tentabant r quod, ne factum fuisset, quilibet aequus rerum aestimator, ad ipsam inoculationis famam, eXoptabit. His non convicti, sed jure merito obfensi antiinoculatores horum aliqui debitos transgressere

Iimites ac sophismata sophismatibus, fictiones fictiqnibus , injurias injuriis repellebant. Tandem Principes omnia, quae ad felicitatem de

conservationem subditorum quid Conferre videntur, avida adripientes manu , viros doctrina claros, veritatis amore notos, ad litem, quae circa inoculationis se curitatem oriebatur , decernendam experimenta instituere usserant quo denique factum est, ut hodie ferme nullus Medicorum de utilitate insitionis dubitet. Utinam nec populus, clamoribus nimis anxiorum in contrariam abreptus sententiam , de hac veritate dubitaret

303쪽

De eertis inoculationi commodis.

Ne autem me gratis quidquam adsumsisse Videar, utque ea , quae circa inoculationem ipsam instituendam cicturus sum, clariora evadantra non incongruum fore duxi, si hoc sequentibus duobus capitibus Variolarum tam naturalium, quam insitarum commodo in- Commoda a Viris non solum expertis, sed etiam ab Omni partium studio alienis observata recensere, ac Mylanare satagam. Observatione SYDsNΗΑΜ aliorum Constat, Variolas eo tempore, quo epidemia, inprimis febris biliosa, aut putrida regnat, facile malignas reddi , eo quod ab epidemia fere semper quid participentdUplicatusque morbus caeteris paribus certo minus periuculo careat. Si igitur ad insitionem tale eligamus tent-Pus , quod nulla epidemia infame est, omnium maximum Uariolarum naturalium incommodum evitabimUS. In Populosioribus quidem urbibus raro tempus ab omni epidemia liberum exstat, ob aeris forte puri desectum sed aliunde non suaderem, in Civitatibus inoculationem in1tituere, quum ob commercium hominum in his vix non inevitabit is aliorum infantes, commodo a me PoStea recensendo pstituti adfici possent Celeberrimus Enim Ros EN NON Mos ΕNsis 1. 'λ ait si ist

304쪽

initiuhrei pluribus exemplis adserti hujus veritatem fatis c ut mihi videtur demonstrat. Neque negari potest, variola per insitionem nata contagium spargere posse, aut lasmate contagioso gaudere : In enim L. B. Ah Sw1ET AN pus variolarum insit, tiarum alteri homini adplicatum produxisse variolas, sic in nonum usque derivatum fuiste, eodem Cum successu, adserit. Unde contagium per inoculationem non minui, sed aeque actuosum manere, concludit.

Variolae naturales aegroS, ValetudinariOS, recon- UaleScentes, quorum vires, a praegresso morbo deperditae, nondum reparatae sunt , gravida , puerperas, uno verbo , subjecta quaecumque sine discrimine in .stant. Non autem quasvis aegritudines, Variolis conjunctas, periculo carere victum est, ad morbum permferendum Vires vitales inlibatas omnium primo requiri gravidis, puerperis &c Variolas plerumque male cedere. Hinc magni etiam erit momenti, si hic morbus homines in tali statu adoriatur , quo ab his, pluribus aliis adhuc malis nil ipsis timendum est quod emolumentum inoculatio nobis optime praestabit. Nam hujus ope ab arbitrio nostro dependet, variola eYcitare tali tempore, quo inoculandus ab his incommodis inmunis inVenitur. Ast non credendum, quosvis morbos, Variolis conjunctos, perniciosos esse ; immo Xstant Xemplan:Orborum inoculatione curatorum. inime ergo superfluum erit, si circa haec paullo plura di eam. Variolae tam naturales, quam insititiae ex classe morborum febrilium Tunt omni, igitur morbus , qui inter

Comment T. V. Pag. 149.

305쪽

inter febriles recensetur, aut qui a febri accedente exasperatur, fugiendus erit, ne ignem igni addamus, aut incidamus in scyllam, dum volumus Vitare charybdin. Hinc haemoptoe, di arrhaea, dysenteria, vermes cinnumeri alii morbi, quos theoria medica bene inbutus facile determinare poterit, noculatoribus erunt evitandi. Verum, non solum morbi, sex tales hominum status, quibus febris superveniens perniciosa fieri posset, ut graviditas, puerperium , pubertas instans, instantia conamina catamentorum , dentitio nondum absoluta c. cum insitione, me summa necessitate quam existere pol Se vix mihi imaginari possum nunquam jungendi erunt. Morbo autem tali adfectis, qui febri excitata

curantur, ut sunt glutinosum spontaneum, fibrarum Iaxitas , rachitis c. insitionem facere non solum tutum

existimo, sed etiam salutare quum in tali subjecto

variolae suae discrimine superentur, alio tempore forte periculosiores, o morbus praesens simul ope febris, per insitionem Xcitatae, auferri posset. An in tuosis aeque tutum erit, insitionem instituere, certo adserere non audeo; etsi certum sit luem veneream febri sanata Xcitari, de fausto insuper eventu inoculationem aliquoties in venereis institutam fuisse observatum fuerit. Ego saltem hucusque sanarem prius luem, antequam inoculationem susciperem tutior enim , ut opinor haec via erit' ideo in nostris ad minimum regionibus eligenda, ubi, quum insitio nondum divulgata sit, facile mors unius, aut aliquorum incolas ita terrere posset, ut vi ullus se amplius huic operationi in-

posterum subduCere auderet. Quare autem quid timerem in ue venere adfectis ab insitione est id, quod in venereis Persaepe in

306쪽

3O PATHOLOGIA.nammationes pessimi moris esse soleant; ad quarum classeili variolas si non cum alia febris specie conplicatae sint pertinere nullus dubito.

Commoda in stionis incerta, aut minori mo

menti. Hucusque Commoda recensui, quorum adcUrata observatio maximae est utilitatis. Nunc partim talia Tecensebo, quorum utilitas non tanti est momenti; quae tamen observare si possibile est multum proderit quum, quo Cautiore erimus, eo minus fama inoculationis periclitabitur partim talia , de quorum utilitate hodie dubitatUr. omni quidem anni tempore, dummodo non grassetur morbii epidemicus, variolae insititiae observabantur bonae securitatis tamen gratia melius fore censeo, si ad insitionem tale eligatur anni tempus, quod vicissitudinibus aeris, frigore aut calore nimio nocere posse, ne minimam nobis suspicionem movet. Hinc ultimum Veri tempus, quod omnium constantissimum ut plurimum est, nec calore, nec frigore nimio aegris detrimentum adferre solet, ad insitionem commodissimum erit. Aestas enim ob calorem nimium, a quo aegros defende re vix non inpossibile est , ad febrem biliosam, putridamque disponit Autumnus primum veris tempus vicissitudinibus aeris obnoxii sunt, saepe morbi epi-demici, quos tamen Vitare quilibet Inoculator cupit, his temporibus existunt. yeme optimo variolartim remedio, scilicet aeris renovatione, vi non abstinere

eoacti sumus, quum ob frigus, in ostiis regionibus

307쪽

INOcULATIO. 3O3 firma sanitate gaudentibus vix ferendum, variolantes in cubiculis degere cogantur, quorum aerem lustrare non ubique facile erit. Alterum inoculationis commodum est, quod inoculatio in tali aetate fieri possit, in qua in oculandi variolas facillime ferunt. Etsi experientia nos doceat, inoculationem in hominibus cujuscumque aetatis fausto cum eventu institutam fuisse, ipsa ratio id nobis promittat quum, si commodo aetatis uti non liceat, saltem commoda priori capite recensita, quae tanti sunt momenti, ut ab iis salus variolantium ferme solum dependeat, observari possint data tamen occasione neque hoc commodum negligi posse existimo. Quo plura enim stant pro salute signa , eo securiores erimus de felici morbi exitu Ideo a quarto ad decimum tertium aetatis annum optimum insitionis tempus esse arbitror. Nam tenera nimis aetas dentitioni, diarrhaeae, convulsioni-husis aliis adhuc malis subjecta est, quae in hujus conditionis aegris magni sunt momentiis tam dissiculter

sanatu, ut inter tres vi duo infantes quartum aetatis annum adtingant. Praeterea febrim tempore eruptionis praesentem convultione Comitantur, quae, etsi plerumque variolas benignas, testante SYDEN Η ΑΜ 'D Ialiis portendant , quandoque tamen lethales fuisse, negari nequit. Sed ponamus etiam, eruptionem sine perseculo cedere, hoc tamen semper incommodum aderit, quod, si forte febris vehementior sit, aut alius morbus variolarum tempore accedat, aegri nullo modo persuaderi possint ad remedia necessaria adsumenda, quod frequens ut credo neci in variolis naturalibus causa

est Interim tenerrimos felicissime inoculatos vidi-

308쪽

3o PATHOLOGIMmus. Tempore pubertatis variis aegritudinibus pueri, puellaeque non raro eXantur. Aetas virilis ob robur vasorum' ob sanguinis hac aetatae abundantis plasticitatem nimiam inflammatorios morbos caeteris paribus dissiculter fert. Senectus denique , aut ob vires vitae deficientes, ad morbum tamen superandum summe necessarias, aut ob solidorum rigiditatem vi corrigendam,hrius generis morbis haud me discrimine adficitur. Quod tam copia puris Variolos adplicandi, quam Iocus, cui hoc venenum adplicari debeat, ab Inoculatoribus determinari possit, non dubito sed dubito, an inde aliquod emolumentum sperare liceat. Minime enim hucusque evictum est, an a majori copia puris susceptivariolae nascantur Copiosiores t an fauces, celaphagus, ventriculus, aspera arteria, pulmone &c his obsideantur. OEB ΗA AVR quidem DL, AN Sw1ETEN ''y, qui plures adhuc Auctores recenset, has partes variolis obsideri adserunt: sed non minoris auctoritatis viri, ut HALLE RU 'φ' &alii id negant, merasque harum partium plaga gangraenosas a prioris sententiae fautoribus pro variolis habitas fuisse autumant. Si inoculatio tali modo fiat, ut plura infligantur vulnuscula, copiam pustularum a partibus nobilioribus ad minus nobiles derivari Inoculatorum aliqui adserunt. Sed , quum id si tantae sit utilitatis .in variolis naturalibus decumbentibus fieri possit, idcirco variolae insititiae nullam prae naturalibus praerogativam habent. Haec methodus praeterea non sine dolore adhiberi potest; persaepe incommodum , de quo capite sequenti

309쪽

INOcULATIO. 3O5 acturus sum, inde nascitur,o revulsio obtineri potest methodo est, quae istillum dolorem excitat, ci Commodum ne minimum parit. Quapropter hoc inoculationis commodum pro nullo habendum esse, immo potius incommodum esse, Persuasu sum. Ιnoculatorum aliqui suspicantur , variolas insitas benignas reddi posse, si pus ad operationem eligatur ex subjecto, quod variolis laboravit admodum benignis. Facile illorum sententiae accederem, si non eXperientia, optima in plurimis artis nostrae magistra, nos docere Videretur, contagium Variolarum semper idem esse , tantum ratione subjecti, accidentium, morbum benignum, et malignum, fieri. Egregius ΗυxΗA. ' ait: unum idemque contagium in una eademque domu familia, aut pago saepius valde disserentes variolarum producit species aliae erunt valde benignae, aliae valde

maligna periculosae c. - Ιta, ut Omnis in eo conveniat demonstratio, Constitutionem singulorum aegrotorum multum mutare subsequentem morbum. - Atque

hoc in omni seri solet alii sic enini consueta quaedam scabies in alio subpurato pertina efficit ulcus, in alio ingens dilacerans vulnus vix IIa, vel nulla cum dissicultate fanatur c.' AL L. L. AN S 1 ETEN '' pluribus exemplis a experimentis eamdem sententiam confirmat.

Si inoculatio ad conservationem pulchritudinis, quae formoso sexui adeo cordi esse solet, quid consert, est id unicum quod ob rationes supra adlatas, in noculatis variolae raro confluentes, aut malignae esse

310쪽

γ6 PATHOLOGIA. Neque talem nunquam amplius Variolas naturales adquisiturum esse, qui me effectu inoculabatur ut Inoculatorum aliqui credunt extra omnem dubii aleam esse opinor. Quum enim observationes ab ipsis insitionis fautoribus editae sint, quae nos docent, aliquos, variolis insititiis superatis, iterum naturalibus vexatos fuiste, praeterea ceseb. de ΗΑΕ ' exempla adferat, quibus inpartiali testante Lal. L. B. VAN WIE-1sN '' fides denegari non potest, quae veras Vario-Ias post insitionem rediisse demonstrant; neque adeo securi erunt ii ab omni contagii periculo, quibus, insitione facta, nullae variolae oriebantur. Fors aliqui objicient id ipsum, quod inoculationis sinis obtineri nequiverit, nos docere, subjecta talia non esse ad hunc morbum disposita hinc causam excitantem sit dein artificialis, vel naturolis in talibus

nunquam emcacem fore.

Hanc esse hujus phaenomen sequellam, mihi persuadere non possum. Hoc solum Credo inde sequi, quod similis homo eo tempore, quo inoculatio tentabaotur, non fuerit dispositus minime autem, quod in tali dispossitio alio tempore adesse non possit. Si liceat a variolis naturalibus ad insititias concludere ut nullus dubito hocce adsertum Xemplis facile confirmari poterit. Ini L. B. ΑΝ wIETEN testatur 'φ' se novisse virginem, quae Cum fratribus' sororibus, dum variolis laborabant, continuo conversabaturis per totum vitae decursum contagio se XPonebat, sexagesimoque aetatis anno superat denique variolis decumbebat et ' 'at med. T. IX. p. 26 T. seq. '' Comment T. V. P. I S.

SEARCH

MENU NAVIGATION