De Natiuitate Domini nostri Iesu Christi ex secundo capite D. Lucae euang. docta et pia explicatio. Authore Henrico Luytenio ... Item De septem donis Spiritus sancti, De quatuor virtutibus Cardinalibus, & De octo beatitudininibus cum libello De Spiri

발행: 1565년

분량: 63페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

enim non coniugata infamis est,grauida si stetit inventa. Maria autem dicta est non simpliciter uxor, sed duntaxat uxor desponsata,quamuis per verba depraesenti fuerit Iosepho legitimὸ contulicia : ut secundum rem venere non uxor,sed uxor destonsata, hoc est, incognita significaretur. Hinc aduerte,quam candid) hoc exprimat Euangelista, ut omnibus innotesceret Mariam non ex virili semine, sed admiranda Spiritus sancti virtute concepisse. Dicit enim eam desponsatam, innuens quod solis spontalibus praecedentibus est conceptio subsecuta. Coniugiu ergo hoc sic procurauit Deus sicut haud dubiἴ res omnes credere existimo ut Maria & coniunx,& mater,&virgo esset,ut nec coniugium virginitati, nec virginitas allia qua in re coniugio praeiudicaret. Inspirauerat enim Deus utrique coniugum, ut in sancto hoc coniugio illibatam veramque conseruarent virginitatem.

PregnanteJ Hic iam impleta est prophetia illa Hier

miae 3I . d. Creavit Dominus nouum super terram: foemina circumdabit virum. Siquidem Iesus vir erat, necdum etiam natus,non aetate, sed sapientia: non viribus corporis, sed animi vigore:non corpulentia membrorum, sed maturitate sensuum . Neque enim minus habuit sapientiae Iesus conceptus,quis natus,paruus,quam magnus.

ENARRATIONI s EVANGELII MIssAE

tiint Bethlehem: ibi enim 'Christum nasci oportebat. Commodius longe Maria Nazareis, ubi indigena morabatur, parere poterat: sed RG

gem gloriae Christum Iesum Bethlehem enisi oportuit,quia sic de Altissimo placuit, & per prophetam Miacnem,ut pretedictum est, nunciatum fuit. Hoc autem & diua virgo antequam eb ascenderet prauciebat: ipsa enim Spiritu sincto plena omnia prophetam mysteria, quis hi qui prophetauerant, clarius intellexti:nec selom ex prophetis , v iametiam

12쪽

lehem adiret, ibi se parituram. Hinc sequitiir,

Et impleti sint dies,ut pareret Rogabis fortassis 'u

re Euan ista non simpliciter scripserit Mariam peperisse, sed praemiserit impletum fuisse tempus ut pareret. Sunt sorsan,qui putent hoc sic dictum esse, ut intelligamus sanctam hanc viminem non abortivisse.Verum de hoc nulla est quς- stio.Quid igitur Θ Mariae pariendi tempus impletum est, ut intelligamus rem a Deo pollicitam non lsim impleri & fieri,sed etiam omnes rei circunstantias. Nam si id quod minimum est,uidelicet tempus impleatur, non dubium est quin& reliqua, quae ad rei substantiam pertinen impleantur. A que ob hoc conditor naturae tempus quod naturae praefix rat, obseruari voluit. Praeterea hinc collat ea,quae a Deo promittuntur,non selum fieri, sed impleri etiam .hoc est, ita fieri,ut nihil planὸ desiimam opera Dei plenissima & perfectis sima sunt. Quapropter de Dei promissis nequaquam est duabitandum: sed certo statuendum omnia plenissime &perseoctissime esse implenda, quae a Deo promittuntur. Quamuis ergo Maria virgo esset,& in eo statu ad liberos procreandos innabilis:tamen impletum est tempus pariendi Mariae,adebui nulla ex parte aliquid deesset, etiam si viderentur omnia diuersum testari, ut intelligamus Deum non esse alligatum ordini natur sed suas res mequi tum maxim), quando munus speratur. Sequitur,

Et peperit filium situm,J Videlicet naturali via per se

nitalia membra,alioqui non genuisset, nec peperisset. Hinc canimus in primo nocturno matutinarum huius dies: Et exiuit per auream portam lux & decus uniuerse fabricae mundi. Nec turpe est Christo,qubd per genitalia virginis est natus,quia hoc non derogat persectioni virtutis eius:quanto Gnim humiliora passiis est,tanto manifestior redditur eius humilitas . Sed quia virginitatis priuatio praeiudicaret perse ctioni matris ex parte virtutis aniliue, ideo ne Dei genitrix Maria virginitate careret, sed quoad omnes animae virtutes persecta s per existeret statem enim matrem Christus ha- re volebat) miraculosse peperit, nimirum porta permane te clausa,& materni pudoris signaculo minime reserato .Et quamuis secudum naturae cursum duo corpora simul in e dem

13쪽

dem loco esse non possint,id tamen per miraculum & sumi naturaliter fieri potuit . factiun illud quod Euangelista protulit tempore Dominicae resirrectionis,diγε

mihi usurpem etiam tempore natiuitatis,cum Ioanne,dicendo: Venit Iesus ianuis clausis, & stetit in medio . Quid hic in tionem qu imus et quid intellectium fatigamus humanumὰ generationem eius quis enarrabit quid nouitate stupemus, ubi cernimus maiestatem8 Quamobrem hie non cosideretius parientis conditio: sed nascentis arbitrium, qui sic homo natus est ut volebat & poterat. Siquidem partus hic totus & conceptus re vera extitit miraculosiis. Autnor enim in carne natacendi Deus est, teste angelo ad beatam virginem Mariam: Quia Spiritus sanctus superueniet in te,& virtus altissimi oba umbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanetum, voca bitur Filius Dei. Hanc igitur non hiunanus coitus, sed Spiritus S .fircundauit:& cum in omnibus matribus non fiat sine peccati serde conceptio, haec inde purgationem traxit , v de concepit: quo enim humani seminis transfusio non pc uenit,peccati se illic origo non miscuit. Quid igitur mirum, si extitit ditiina natiuitas, ubi no erat humana Gceptio Si illam matrem non violauit partus, quam coitus non fedauit8Tt verὸ talis Saluatorem mundi decebat ingressus,ut qui humani generis veniebat peccata mundare prae c teris ulmum dius nasceretur,& humanae carnis inquinamenta nesciret.Venit enim Dominus noster Iesus Chrilius contagia nostra auferre,non perpeti,nec succumbere vitiis, sed mederi: venit ut Omnem languorem corruptionis & uniuersa vulnera setae, tium curaret animarum. Quapropter non decebat, ut qui ad hoc venerat,vt violata in integrum restitueret,aliquid de materna integritate violaret. Quare oportuit ut nouo nasceretur ordine, qui nouam impollutae sinceritatas gratiam h manis corporibu inserre volebat. humano v si & consuet dine quod credimus caret: sed diuina aut horitate subnixum

est, quod virgo concepit, virgo peperit, & virgo permansit:

nam fons apud Salomonem Canticorum .c. conclusus de hortus csisgnatus permanere debuit. Hinc Sc E Zechielis a.dicitur: Et conuertit me ad viam portae sanctuari j exterioris,quae respiciebat ad Oriente,& erat clausa: & dixit Dominus ad me,Portali clausa erit,u6 aperieritu,& vir non tran- sibi:

14쪽

ibit per eam: quonia Dominus Deus Israel ingressus est peream, eritque clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea , ut

comedat pane coram Domino. Per via portae vestibuli ingredietur, & per via eius egredi etiar. Quid est aute porta in do. mo Domini clausa,nisi quod MariAmper erit intacta8quid est,uir non transibit per eam , nisi quod Iostili non cognos.cet eamc quid est, Dominus solus intrat, & egredietur per ea, nisi ivbd Spiritus sanctus impregnabit eam ,& angelorum dominus nascetur per ea8 & quid est, clausa erit in aeternum, nisi quod Maria virgo est ante partum,virgo in partu,& virgo post partum , adeo ut ei proprium priuilegium sit, quod

nulla mulier u nec ant), nec deinceps obtinere meruit, quia simul & mater & virgo est,singulis titulis insignitaὶQuapropter hic impleta est prophetia Esaiae 7.c. Ecce virgo concipiet M pariet filium.& vocabitur nomen eius Emanuel: butyru,& mel comedet, ut sciat reprobare malum,& eligere bonum. Vnde in Christo ex utero virginis genito , non quia natiuitas est mirabilis , ideo est natura diuimilis r qui enim verus est Deus,ide verus est homo,& nullum est in utraque substantia mendacium. Siquidem verbum caro factum est, & habitauit in nobis. Credendum est igitur cuilibet Christiano non aliter Christum ex intemerato natum esse virginis utero, quata sicut clausis resurrexit sepulchro,& clausis ad discipulos suos foribus ingressus est. Pr terea peperit supernaturaliter & miraculose .Nam modicum dolorum nostrorum sine dolore peperit. Si enim clauso prodierit matris utero, ut iam satis ostesiam esse existimo, fieri non potuit,ut aliquem senserit mater dolorem nam extemporaliter,& sine labore peperit. Hinc Esaiae cap. c6. Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus eius,peperit masculum hoc est, priusquam partus dolorem sentiret,

peperit: priusquam veniret dolor ex partu ,effugit, & peperit masculum .Quis inquit Esaias)audiuit unquam tale, & quis vidit huic simileὶquasi dicat,nullus. Siquidem in omni partu

aliqua partum praecedit parturitio: in noc vero partu pari ritio nulla praecessit. Praeterea sine tormento peperit, quia in conceptione v

nerea voluptate caruit aequum enim erat ut immaculata vi

ginitas,quae concupiscentiam nesciebat,a dolore parturien-

15쪽

16 DE NATIVIT. CHRIs Trrientiu aliena existeret. Sicut igitur eum sine carnali delectatione,cum ineffabili spirituali gaudio,& spiritu eius exultante in Deo salutari suo concepit; sic quoque eundem genibus flexis, in oratione constituta, absque corporali dolore , cum ingenti spirituali laetitia quasi in icty oculi peperit: quem v bi ante se iacentem vidit, eum tanquam Deum suum ilico adorauit , iiixta illud ecclesiae calicum: Ipsum quem genuit, adorauit. mia igitur dolor omnis abfuit maledictio Euae

in ea locum non habuit. Sequitur.

Primogenitum . Quod non sic accipiendum est quas a lios deinde post Christum Maria peperisset filios , sicut ini,

pius asseruit Heluidius: sed quod ante eum nullus ex Maria natus sit. Sic enim in lege accipitur,primogeniiv,dum omne primogenitum Deo offerri iubetur: ut primogenitum non1blsem intelligamus eum, quem fratres sinuuntur, sed etiam eum, qui primus natus est, etiam si nulla alia se les sequa. tur. Alioqui si non esset primogenitus, nisi quem fratres se, quuntur: tam diu secundum legem primogenita non deberentur, quamdiu & alia non essent procreata, quod manifestum est esse falsum . Cum enim lex statim post unum ensem omne primogenitum Domino offerre praecipiat,& oblatum redimi madet,quis non intelligat, sine alicuius relatione primogenita dici, cum nihil adhuc genitum sit, ad quod hoc primogenitum referre possiti Quid si mater illico mortua fuerit,uel ulterius filium non genuerit,nunquid idcirco ille, qui

ex ea iam natus est, non erit primogenitus, nec post unu mensem Deo offeret idus absit.Siquidem multi tunc erant unigeoniti in populo Iudaeorum, qui tamen propter illud praeceptum hon sistum Deo oficiebantur, uoum etiam offerri necessatium erat. , Caeterum,quia in veteri testamento magna scinper dignistis titit primogeniturae: ideo vi eum bonore C isto qum uetribueret Euangelista,eum primogenitum vocavit. Idque lotasE conuenientius suam , si unigenitum nominasset: quia ad hoc teporaliter nasci voluit ex matre secundu carne, ut multos fratres acquireret per S. regenerationem . Vnde dc

Paulus ad Romanos primo eum appellat primogenitum in multis fratribus.Dicitur N primogenitus, quoniam dignior uniuersis, seu inter genitos primatum tenens. Quid multa

16쪽

primogenitus ille fuit matris suae in humana natura: primoagenitus fuit in susceptione humanitatis in gratia: primogeniis rus & unigenitus in tempore: qui primogenitus dc unigenitus erat in ternitate. Vnigenitus in substantia diuinitatis qui nocte hodierna in hunc mundum natus est in tempore, sicut

ab aeterno exijt a l)atre. Sequitur,

Et pannis eum inuoluit.J tace nullus dolor matris,nul

la naturae contumelia in puer pcrio, nlula obsequia obstetriis cis aut alterius mulieris,nullius ad infante vestiendum auxilium,sed ipsa eundem pannis inuoluit, ipsa & mater,&'obstetrix fuit.Attrecta amplectitur,iungit oscula,& fons facti pectoris desecarum edulium,& puram alimoniam ori mundis. simo insundit.totum negocium plenum gaudio. Discant hinc mulieres suorum insantium eodenae modo gerere curam,quoad modum diva virgo gessat. Ecce ipsa puerum Iesum non tradidit nutricibus, quas ob pietatem nol bat, ob paupertatem non habebat: sed ipsa fasciolis inuoluit,& reliqua omnia, quae matris erant ossicia, exercere non stitit,adeo ut toto pectore his incumberet, & manibus,pediabusque obnix) omnia faceret. Id quod & aliae matres facere debent si pueros suos probὸ curatos & educatos velint. Quare mal)faciunt, quae nulla necessitate coactae statim postquam pepererint suos infames, alio rransmittunt,non volentes ullam habere molestiam ,sed totum laborem in alias re- ij cientes foeminas, adeo ut ne lac quidem praebeant. quod

quis recte, ieis viderint. Aliae long) deteri sis ficiunt, quae cum sciant se non posse ullo modo ob lactis penuriam alere

infantes, nihilominus eos abi jciunt de relinquunt, non prouidentes eis nutricem.Vt interiin taceam eas peccare grauic smὁ quq nimirum eos occiaunt, ne virgines non habeantur. Verum haec missa faciamus,ut ad institutum recurrat oratio.

Fascijs itaque eum obuinxit. O sacramentum inenarrabile: hodie verbum Dei, quod nunquam suit humanis oculis vis-bile,coepit etiam manibus este tractabile. Ille qui caeli ambitu non continetur,exiguis pro nobis pannis conte*itur : ille qui caelum, terram, selem, lunami stellas, & omnia quae via quam sunt,condidit, puerilibus pro nobis fasciolis inuoliuturi ille qui potenti manu suam immesam illam molem cor. eorum caelisium circumagit ,& versat , qui totum mundi

u globum

17쪽

globum infatigabili dextera tenet,& sustetat, puerilibus pro .

nobis induinentis operitur. Ille qui terras luce persedit', Ium syderibus adornauit.& ignea lcm claritate vestim vialibus pro nobis pannis induitur. Ille,qui in maiestate sua a-mietus is umine sicut vestimento, qui caelum & terram decorat,abiectis circumdatur pannis. Et quare hoc statres charissimi, nisi ut nobis his pannis innocentiae, immortalitatis quam in Adam amiseramus,recuperaret vestcm. Hinc posterioris ad Corinthios R. dicit Apotiolus Paulus: Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi,quonia propter vos egenus fustus est,ciim cset diues, ut vos illius inopia diuites essetis. mare precioso tes sunt panni nostri Seruatoris omni purpura Regis his nanque immortalitatis stola,quae nullis huius mundi illi uitiis comparari potestiacquiritur. Quid igitur humilitate lditius,quid preci onus inueniturΘhac nimirum regnum cae- lorum emitia, & diuina gratia possidetur: sicut scriptum est Matth. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum eri regnucaelorum. Et apud Apostolum Iacobum, Deus superbis retastit, humilibus autem dat gratiam. Talis autem erat& Chtianus,qui non re,sed spiritu & voluntate, nostri gratia paupererat & humilis corde. Pr terea vilitas ista infantis preciosum Dei est sacramentum. In pannis enim nostras infirmitates,nostra se indicat suscepisse peccata. Sequitur,

Et reclinauit eum in praesepio: Locum enim puero ibi

non inuenit aptiorem. Reesinauit autem non Ioseph,sed mater: Ioseph enim eum, quem sciebat de se non esse genitum,

non audebat attingere . mirabatur gaudebat natum,& natum manibus contrectare timebat. Hoc igitur mater,non Ioseph

Lautitit, ut posteris virginem peperisse certum sit, cum nul-us,ut eum huc illuc'ue traffecit,subsidio usa sit: sed ipsamet agilis & alacris unὶ cum Iosepho & an lis Dei ad sanctum praesepe vigilauerit . Quapropter ridendi sunt, qui Mariam virginem, dum ipsius puerperium aut sculpunt, aut depingunt, lecto decumbentem effingunt, quasi more aeῖrotantia puerperarum, quae cum dolore pariunt,et,bstetrice,lecto,culcitris sementis,& plurimis subsidiis indigueri imam eo quid stultius,quid delirum magis 8 Verum admodum probandae sint illae picturae Christi natiuitatem repraesentantes, in quiabus ira beata virgo Maria complicatis manibus, & fiexis genibus

18쪽

hibus ante paruulum suum filium quasi iam iam in lucem editum depin itur: ipsum enim quem genui vi cauit ecclesia , adorauit. Ipsa igitur virgo beata reclinauit eum, clinavit,inquam, in praesepib. Ecce altissimus insta infimos omnes se humiliar,& e throno regni caelorum in septa venit iumentorum. O admirabilis humilitas quis nostrum de se dici ferret, rubdin 'ibulo esset natus Θ inter bestias in lucem editus θ hoc ra men Christus sui onivibus esset manifestum) de se conscribi per Lucani voluit, adeo se nostri gratia Dominus noster humiliavit,atque deiecit . unde habet Apostolus: Apparuit benignitas & humanitas Seruatoris nostri Dei. Apparuerat antea ut ait beatus Bernardus in potentia in rerum creatione, apparebat lapientia in carum gubernatione: sed benignitas misericordiae nunc maxime apparuit in humanitate, quam nostri gratia assumere dignatus est. Potestas subiectionem, maiestas exigit admirationem,neutra imitationem. Quapropter

hunc apparuit, Domine, tua bonitas cui possit homo, qui ad

imaginem tuam creatus est,confirmari:nam maiestatem,po.

testatem sapientiam nec imitari possumus,nec expedit cmulari: ubi enim sese exinanivit maiestas,aequum non est ut vermiculus infletur & intumescat. quid enim magis indignum,

quid detestandum amplius, quid grauius puniendum, quam

ut videns Deum caeli paruulum factum, ultra apponat homo magnificare se super terram. Alij infantes in incunabilis: Christus vero in praesepio collocatur, tantam paupertatem lex omnem vitam cst professus. Hinc Lucae '. Vulpes foueas abent,& volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.Vnde vides Filium Dei x maxuma gloria ad maximam venisse vili pensionem : ex maxima ruiete ad maximum & intolerabilem laborem ex maximisellii is ad maximam paupertatem. Sed cur ipse Saluator,cuius est aurum pariter & argentum,sacram in corpore suo desticat paupertatem ξ aut certe cur paupertas ipsa tam sollicite enarratur ab Euangelista P neque cnim sine certi in ysterij ratione seruator pannis obuoluitur, & in praesepio ponitur. Quandoquide id manifest) in signum nobis ab Angelo commendatur: Hoc, inquit, vobis signum,inuenietis in sentena r uanis inuolutum, dc positum in praesepio. Verum hoc non

19쪽

ob stud contigit, quὶm ut se ostendem tmena non ae- te tempo a non amare. Vnde te quIue docere voluit - α'& eaduca debere vilipendere: diuitiis,s modo af --: eos non liceret cce enim mater in talio ει lius in raetepio: ciuitas parua: domus paupercula. up Hstua Tale elegit fabricator mundi hospitium, huiusimod

ra laciniae pro bysso in ornatu regio coguruntur,& quc cae 'i

descende:huc aciem mentis coniice, atoue defies , qcaelesti palatio post hanc vitam regnare desyderas riaepe hoc te comitie:attende omnipotetis aulam & app liquum omnem .attede inquam, & de toler te suscepta ingemisce miseria . Siquidem Chrmu , qtio fallitur uit quod carni molestius est: retrobavit quod voluptati est. Id ergo metrus, id utilius,id potius eligendum, , aliud doceat, vel suadeat, ab eo tanquam a seductore cauendum. Exemplum enim dedit nobis, ut &dem faciamus: utilior siquidem in mundo aggredimur,lorica serrea,quam stola linea,quamuis oneri sit illa haec honori. sequitur, . eosque cliarissimos Christias patientia exercet. Virgo triaria itineris labore fatigata diuersorium , in quo habet tame inde non turbatur,non Urὸ sert,non non iactat se quod mundi in utero habeat dolvinu. Verum D, NATIVIT. e R Is Tl

20쪽

nos in tali anxietate constituti, hospitio non reciperem si sed ut ipsi ab omnibus contemneremur, Deus bone,qu in aegia ferremus, luanta mala alijs imprecaremur. Verum nihil tale Ioseph oc Maria fecerunt, utpote in omnibus patientes aduertis. Verumtamen diuino consilio factum ess, ut hospitio non

reciperentur,ut sela esset cum pareret,ut ab alijs non esset visa,neque obstetrice, neque confortante, neque lecto , neque

culcitris eguisse,ut sic semper esset virgo abscondita. Vt interim tac*m plerumque ita instituta esse diuerseria, ut Christus malit apud iumenta in stabulis quH in quibusdam diuerseriis habitare: ubi enim citra ignominiam aliquando vix licet vel unico verbo meminisse Claristi,quid ibi faceret ChristusρDenique Christus locum in diuersorio non habuit, ut tu illius misertus cor tuum ut illud inhabitet, illi tradas. Il-hid autem inhabitandum ei trades, quando mala ex eo desideria eiicies, vitia dc pastiones ab eo radicitus euelles: quia selus sine consertio in te habitare desiderat.

ENARRATIONIS EVANGELII MIssAE,

'τ patares erant in regione eadem vigilantes & custodietes vigilias noctis sisper se

gena situm.) Vbi Graecus te,tus sic habet:

άντῶν. hoc est, Et pastores erant in regione eade in agro agentes,&custodientes custodias noctis super grege suum ueneni. licet nocturni temporis fures, lupi, leones, aut caetera id genus noxia illius regionis animalia gregem diriperent. Vnde adhuc in quibusdam regionibus moris est,ut pastores ovium simul cum ovibus etiam tempore hyemis maneant noe tit in agris, & cum suis canibus dormiant in parua quadam domuncula ad hoc confecta, quae ex uno loco in alium, duni neces le est,protruditur. Oves autem quibusdam constringimx Rr septis, ne ulterius quam velint pastores, currant: & dum

5 3 nihil

SEARCH

MENU NAVIGATION