De Natiuitate Domini nostri Iesu Christi ex secundo capite D. Lucae euang. docta et pia explicatio. Authore Henrico Luytenio ... Item De septem donis Spiritus sancti, De quatuor virtutibus Cardinalibus, & De octo beatitudininibus cum libello De Spiri

발행: 1565년

분량: 63페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

nihil quod edam,habent aliunde eis quod edant eis adserti ut atque ita fit ut si coribus ouiu impinguantur agri. Sequitur.

Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos,J Vbi Graecus textus sc habet: αγγελος κυρλυ-αυ7οῖς.hoc est, ecce angelus Dolia in Oncubuit ex alto super illos. Nam

graeca dictio ἰ uι magis significat angelum imminuisse illos, quam stetisse juxta illos,ita ut in aere pera sui naptam humani corporis est siem, tanquam ex caelo aci 'ndens illis apparuerit, de E sublimi illorum verticibus

imminuerit.. Caeterum Simon de Cassia arbitratur hunc unum eundoque angelum sutile, qui Mariae annunclauit Christum Do minum ex se nascitururn ,& qui pastoribus illum euan relό- etauit iam natum, nimirum Gabriele archangelum, qui ζmper fuit non quidem custodiae Christi, sed eiusdem obsequio deputatus. Nam Christus cum Deus esset, angelorum cust dia non eguit, sed duntaxat eorundem obsequio usus est. Hic autem angelus dicitur Domini esse angelus,quia dominica venerat nunciare negocia, non scribis, nec Pharisaeis, sed p otibus tiquam conuersationem Patriarcharum de Moysi exercentibus . Quamobrem non venit Hiero lyma, non quaesiuit scribas de Pharis os,non synagogam ingrcssus cst Iudaeorum: sed pastores adijt super greges suos vigilias excubantes. Nam is qui p. aruulis se reuelat, non a sapientiabus, nec prudentibus, sed a paruulis quaerit.testimonium. Sequitur,

Et clantias Dei circumfulsit illos. J Vbi Graeca exemplaria habent, Και δ κυριου-ῶντούς, id est,claritas Domini circumfulsit illos. Nam quamuis propria signi ncatio huius di 'ionis si gloria: significat tamen albquando tum maiestatem, tum claritatem.

Per claritatem autem intelligitur luc non lux silis, nee lunae,nec lucernae,sed claritas Dei,hoc est, claritas diuina, de noua quaedam lux repente diuinitus missa. Qualis fuit illa, quae Ait.' .a. Paulum stibito circumfulsit de caelo: & Act. ii. a. in habitacul' carceris,in quo Petrus captiuus detinebatur, radios sui luminis aspersit.Verum quae hac nocte respleduit, nullo maior extitit: nam ex hac nox ista sicut dies illumina-patur, iuxta illud Psalmi 138. b. Et nox sicut dies illumina. bitur.

22쪽

bitur. Vnde sint magos noua stella aJ indicium Harior praecessit,ita quoque nascente Christo noua claritas ad obte-ouiu lucidior aduenit , & ex omni parte pastores perminxit,

non tantum exterius in corpore,verumetiam interius in mente,ut non parvipenderent factiam, quod talii insblitum videbatur.Siquidem neque Patriarchis,neque Prophetis angeli. . qui tam sedulo apparuere Patribus,cu luce apparuise leguntur: sed hoc priuilegium recte huic tempori seruatum est, quando exortum est in tenebris lumen rectis. corde milesicors & miserator Dominus. Dignum profecto fuit ut qui eumnunciatum venerat,qui est lux vera, quae illuminat omne hominem venientem in hunc mundum, homines nouo luminis radio illustraret,& nouitate caelestis lucis perfunderet. Nec mirari debemus quod in natiuitate Christi noua on nia faeta sunt,cum nouum hoc ipsiun merit, quod virgo Peperit. Si autem praeter selitum natiuitas extitit, & praeter se litum obsequia sunt delata.Quapropter oriente Domino pastores perui ritant,angeli exultant, stella famulatur, noua claritas obsequitur: noctis illius damna in dies transeunt lucra, & nox dencientibus tenebris minoratur, & dies additus nouae luci producitur,ut nascente lucis authore,omitilla,quet. totum m dum operuerat,infidesitatis nocte discusta'd roeipiendam internam de Christi natiuitate illuminationemrreddamur idonei: fides nostra velut dies luceat, velut meo- dies serueat,nosque appropinquante die filij lucis esterii, ij ciamus opera tenebrarum.& Induamur arma lucis, sic ut in die honeste ambulemus. Sequitur, Et timueriint timore magno, Nam quamlus noua n e lux laeti esset ominis: tamen oo insolitam, inconsuetam,&tam grandem visionem,ac subitum prodigium,& angeli maiestatem magno pauorς correpti sunt pastores. Solent enim omnia insolita & inconsueta perturbare nos. Sequit ,

Et dixit illis Angelus: Nimirum pastoribus, quibus timorem hunc mox adimit blando sim alloquio. Angeli enim personis humilibus loqui non dedignantur, & cum ipsi sin

limes sint,infimos non aspernantur. Sζquitur,

23쪽

- DE N ATI V IT.. Q H RISTI incautis imponat, quia non timorem , sed securitatem, non tristitiam,sed gaudium magnum annuncio vobis. Quamobrem olficium boni spiritus obseruat hic an elu, ,cuius est, illum,cui apparer,timetem consolari. Hinc Lucae primo di, xit angelus Lichariae: Noli timere Zacharia, exaudita est ratio tua. Sic quoque Gabriel angelus ad Mariam est locutus: Ne timeas Matia , inuenisti griatiam apud Dominum. Hoc etiam modo angelus mulieres sepulchrum Domini vi- stantes coniblatus est, iussitque nihil metucre . Similiti r &hic anzelus pallores,ne timeant,exhortatur. Facit quidem id& malus spiritus, nam in principio blanditur: vervenimuerotade tu obscuritatem ac tenebra, inducens, maiorem scmper incutit timorem: id quod bonus non facit angelus. Hic enim suauitate consolationas timorem pcllit,& tadem mentes corum,quibus apparet,cum gaudio eleuat. Hinc sequitur,

Ecce enim euangeligo, Vnde manifestum est, quod nohomo sed angelus primam de hoc sesto secit concionem , ut Christus Dominus de Seruator noster cognitus estet nobis. Vtinam Sc nunc adesset ex turba caedesti quispiam , qui nobis sacramenta hodiernς natiuitatis aperiat: facta sunt enim hodie maiora,quam ut ego ea explicare possim. Nam hodie veritas de terra orta est i sons lucis omnia illuminantis in terra de virginea terra in lucem prodi jt: habitantibus in regione umbrae mortis lux aeterna e virginei corporis substantia corpus assumpsit humanum . In caelos)dus nouum apparuit: in aere sanctorum agmina angelorum coruscant: in constreta nouitate relucent omnia,& partui virginis obsequuntur . cutis haec hominum sui dente sileam) sermone enarrare posset8 Quis inquit Malachiam poterit cogitare diem aductus et iis &quis stabit ad videndum cum Ait ergo nos ea, quae ne mente quidem concipere possumus, explicare poterimus ob id

ecce angelus mittitiir,& cum eo exercitus angelorum copio

sus , qui pastoribus huius diei praedicent gloriam : non quod ipsi haec ad plenum comprehendant, siquidem Deum homunem esse factum,natumque ut alium in iantulum tam est mirabile,ut illud ne angeli quidem asscqui possint. Generationε enim eius quis enarrabit et mittuntur tamen, quia ipsis maior est, quis, nobis de sce rebus disserendi facultas. Vtinam

uitur adrisci ex eis lam quispiam,qui baec ipsa iobis melici

24쪽

qu m enucleet, & rem hanc supra quam dici possit mirabilem vestris oculis subi jciat, vel saltem quia hoc ab altic

sino non conceditur, meam vocem in angelicam transso

met, ut vobis quoad fieri potest , haec ipsa melius edisseram. Sequitur, uobis Nimirum pauperibus, humilibus, Deum timentibus,simplicibus,non alta capientibus,vigilantibus, & in lege Dei die ac noete meditantibus:non autem regibus,neque principibus, neque diuitibus, neque doctis, nequc stertentibus,neque negligentibus.Angelus enim non ivit Hiero lymam , non stetit ad molle stratum Herodis, nec Annae', aut Caiphae, non requisiuit scribas & Phari eos: erant enim corrupti,& prς inuidia cruciabantur,& ob id accessi pallores vigilates, & in agro ageres pauperes humiles,simplices, in hoc mundo con lationem non habentes,natindi amore vacuos, in mundo viles & abiectos. Nam hunc diuinum partum pri- . inoannuciare decebat ijs,qui nato Seruatori conformes magis existunt,videlicet pastoribus miseris, ab omni auaritia,&luxu alienis siquide paupertatis amator & ipse omnium pati perrimus&in summa inopia natus recte pauperibus prim beuangelizatur. Nam ut inquit Paulus prioris ad Corinthios primo, l. quae stulta fiant mundi elegit Deus vi confundat sapientes:&infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:& ignobilia mundi,& contemptibilia elegit Deus, & ea quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Sequitur,

Gaudium magnum.J Id est,rem factam,quae gaudii magni occasionem dabit: siquide laetissim rei nuncius adsium,&inauditum omnibus retro saeculis gaudium adscro, non quide carnale gaudiu, quale sequuntur homines vani, sed quale angelorum multitudo iubilans & exultans docet,Gloria,in quiens . in altissimis Deo . Hoc autem gaudium est caeleste, gaudium aeternum,gaudium quod nulla tristitia interuenienteriirbatur. Gaudium etiam magnum, quia adeo commune, ut per uniuersum tendat orbem. Hinc sequitur,

d erit omni populo J Non selum vobis,nec Gli po

pulo Isiaelitico sed tam Getibus,quam Iudaeis,omnique P pulo .quasi dicat, Vobis quidem annuncio hoc gaudium m M sed non pertinet ad vos selos: quod enim annuncio,

25쪽

erit gaudium omni populo, non omni populo Iudaeoru neque omni populo Gentium , sed omni populo credentiu, qui vel de Iudaeis, vel de Gentibus ad unain Christi consensionem aggregatur. Vnde distributio ista pro generibus si gulorum est intelligenda. Sed de otio istud erit gaudium 3

Qim natus estkobis hodie Saluator.J Quasi diceret,

Quia venit vobis iam diu expectatus Messias: quia adest vobis iam Dei filius pro vobis se totum traditurus: quia apparuit Rex immortalis Dominus dominorum , pro vobis contra hostes pugnaturus: quia venit pius pastor quaerere quod perierat: quia processit armatus gigas ille fortisumus, an quo 1blo omniumortaliu spes sita est: nam hic iamam natus est,& verὰ carnem,de quo loquor, assumpsit humanam,& veritasme homo factias est. Pereant igitur omnes omnium siccu- Ioriam haeretici,negantes Christum veram carnem ex Maria Deipara assumpsisse,Win hunc mundum natum esset. Audis ne haereticeὶ natus eth inquit,noli dicit,apparuit. Sequitur, . Vobis, scilicet hominibus, non angelis: venit enim nor ad saluandos angelos,sed homines.Natus est igitur vobis, id est,ad velitium commodum, qui eratis peccatores,qui perditieratis,& Rib peccato venditi. Sequitur,

HodieJ Non ait hac nocte feci hodie, id est,hoc die,cum

tamen nox esset. Quod autem dum nasceretur seruator,noctis tempus fuerit, testatur Sapiens Sapientiae i8. c. dicens: Cilm quietum silentium cotineret omnia, & nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine ,

Giliens de caelo, a regalibus sedibus venit. Quae verba quis neg tempus insinuare natiuitatis Christi Z Quamuis igit uxnoctis tempus fuerit , tamen angelus non dixit hac nocte, sed hodie, id est, hoc die:quia nox illa ex praedicta claritate diuina tam fuit illuminata,atque si dies fuisset clariss- ma,secundum illud quod praedictum fuerat Psalm0 1 38 b. Et nox sicut dies illuminabitur. Imo tanta fuit lux noctis huius,ut eam existiment nonnulli sacrarum literarum eruditis smi pertigisseusque ad limbum , & ibi Patres exhilarasse, eis accommodantes istud propheticum Esaiae s. Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. ubi enim regio umbrae mortis est, nisi apud inseros 3 quamobrem regio v tae mortis limbus est, quo huius nota, claritas peruenit. NeC

26쪽

CONCIO. 27

Nec temerὴ nox illa adeὁ lucida extitit,quia in hae sbi iusti aliae ortus est omnibus nomen Domini timentibus.Vnde Psalmista mustice praemonuit, quod postea manifeste Apostolus docuit dices: Nox praecessit,dies autem appropinquauit: at ij ciamus ergo opera tenebrarum, & induamur arma lucis,sicut in die honeste ambulemus. Sequitur, Saluator. Qualisham seruator r an sorsan aliquis Moysen, aut Iosue nobis reseres, qui nos iugo Romanorum excutiatὶ nequaquam . Nam quamuis seruator sit a ctionis, non tamen illius almonis sed eius quae habetur Matth. I.Ipse enim saluufaciet populum suum a peccatis eoru . Hinc vides quare hoc gaudium diuitibus non fuerat an nunciandum, neque ambitiosis,& terrenarum rerum amatoribus: hi enim ut a peccatis mundentur ne semel quidem cogitant, sed ad nihil aliud, quam ut in rebus huius taculi luxurientur, laborant, &non nisi de terrenis rebus quas amat gaudent: nullus enim nisi de eo , cuius amore tenetur .gaudio assicitur. Quapropter his

quia duntaxat terrenarum rerum amore ducuntur,& caelestia aut non appetunt, aut cotemnunt, Christi natiuitas non erat

annucianda: quia huiusmodi hominibus non soldm no fuis set gaudio,verum etiam fastidio: ut interim taceam, quibus. am fuisse odio, nimirum his,quorum gloriae, bitioni,aut cupiditati per Christum aliquid deperibat, vel deperiturum videbatur. Ex quorum numero erat Herodes, qui gloriae siti metuebat regni: ideo & Christum persequebatur, timens euaut sui emulsorem aut regni in uasorem.quapropter his quia natum esse saluatorem nullum fuisset gaudium, nec erat eis annunciandum: sed illis qui de hoc mundo gaudium non habebant,hoc gaudium euangelizandum erat,nimirum spiritu pauperibus, humilibus, mundi amore vacuis , Scin mundo vilibus & abiectis:qui enim de hoc mundo gaudium non habent,huius gaudii capaces esse possunt. Beati igitur pauperes spiritu, quibus terren ariun rerum abest amor, quibus nulla nisi rerum caelestium adest cupiditas: nam hi idonei sint quibus istud annuncietur gaudium,quod natus est hodie saluator verus Deus,& homo,iam olim per prophetarum oracula promissus, & tothactenus Rculis expectatus,& a Patribust topere desideratus, per quem & caput antiqui serpentis conculcari debet, & semen Abrahae benedicenau est. Sequitur,

27쪽

Qui est Christus Christus graeia idem est quod unctus

latine. inia mobrem hoc nomen competit Filio Dei, inquatum est homo: nam inquantum Deus est,non est unctus, nec egens unctione,sed est ungens Spiritusancto credentes in eu. Inquantum autem homo, unctus dicitur,utpote vii stam h bens suam humanitatem diuinitate, & plenitudine gratiae &virtutum : imo & lumine gloriae, & beata fruitione a primo suae incarnationis instanti: iux ra illud Psalmi Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consertibus tuis . Et Esaiae si . Spiritus Dominisuper me, eo quod unxerit me. Vnde dc princeps Apostolorum Petrus dicit Ach. io. Iesum vnxitDeus Spiritusancto & virtute,non ad mensuram aliorum hominu, sed secundum omnem plenitudinem,non selum sussicienti , sed etiam redundantiae in omnes alios. Hinc Ioannis 1.b. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus .Qua propter Christus unctus est no oleo corporali,nec unctione humana, sicut olim in lege ungebantur reses atque pontifices: sed unctione spirituali & diuina, quam eius requirebat humanitas, non autem diuinitas. Sequitur,

Dominus, scilicet quoad diuinitatem, qui quoad humanitate Christusvocatus est. HN enim vox Dominus,explicat ipsum esse veru Deu,cum Dominus nome sit maiestatis Chrissius tamen secnndum utramque naturam dici potest Domi. nus, sed diuersa ratione: quia vi Deus est, Dominus per summam authoritatem,primamquepotcstatem: secundum naturam vero humanam est Dominus etiam omnium creatur

rum per potestatem & gratiam temporaliter datam . Hinc ipsemet dicit Matth i 18. Data est mihi omnis potestas in caelo, &in terra. Sequitur,

In ciuitate David. Cui nomen Bethlehem. Hic enim loeus ei debebatur tum ex oraculo Micheae s. tum quia domus panis interpretatur: ipse enim est panis angelorum, qui de caelo descendit.& dat vitam mundo. Sequitur.

Et hoc vobis signum, inuenietis infantem pannis inuoluturii,& positum in praesepio.J Hoc est, inuenietis in

saniem,non in molli Iecto iacentem , non purpura, noli auro,nec gemmis ornatum,sed in praesepio reclinatum,& vilibus pannis circumamictum. Venit enim ut principem superisbiae, & huius mundi calcaret, ut se temporale quemadmodum

28쪽

dum Herodes scribae & Pharisei existimabant) non quaerere

regnum ostenderet. Fidelibus igitur signum salutis est humilitas Saluatoris, cui superbia per quam mors in mundum intrauit, est opposta & contraria.

ENARRATIONIS EVANGELD MIssQ

GALLI.CANTVs IN FESTO NATIVITAT Is, DOMINI NOSTRI IE sv CHRisTI CAPUT III I.

et stibito facta est cum angelo multitudo militiae cae

l blestis Ne enim parui fieret unius angeli authoritas exuutatio innumerabilium iungitur angelorum, ut excella tius fieret testimoni uin,cui in honorem Dei militiae caelestis concineret multitudo. Nomine enim militiae angeli des gnantur quia pro salute hominum contra daemones praelia tur. Sequitur, Laudantium Deum, Nimirum pro humani generis r paratione, & suae ruinae restauratione . Vnde docent nos angeli suo exemplo in tam sancta natalis Christi lennitate cilomni gaudio & laetitia stirituali magnificare Dominum, gratias ei agere, & de beneficijs omnibus gratitudinem exhibere. Nam etsi omnium nostrum membra verterentur in linguas,nunquam tamqn ei possemus sufficientes pro beneficiis hodie nobis impensis agere gratias. Sequitur,

Et dicentium, Gloria in excellis Deo,J Videlicet facta est, per natiuitatem Fili j Dei Iesu Christi. Siquidem Dei est

gloria ex matre virgine Christi nascentis infantia . Rogabis, Opinor,an ergo Deo accesserit gloria eo ipse quod Dei filius erat pannis inuollitus, &in praesepio collocatus ξ accessit profecto: nihil enim aliud est gloria, quam clara bonit iis cum laude notitia . Clara autem bonitatis Dei cum la de notitia, maxime per iiiij natiuitatem est facta. Siquidem hinc siimmae eius virtutes, nimirum prosundissima eius humilitas,bonitas & mansietudo manifestari sunt. Quando autem alicuius manifestantur virtutes, eo ipsis, quo manifestantur,accies sit ei cuius sunt virtutes , gloria. Olim in reni creatione apparuit eius omni potentia in reruna conseruati ne sapientia: nondum autem apparuerat eius profundissima humilitas,

29쪽

humilitas, qua apparente, facta est clara bonitatis Dei noti tia . quae hic appellatur gloria. Sequitur, Et in terra pax Scilicet facta est per natiuitatem Christi.

Pax autem est ordinata concordia hominis ad Deum, homianis ad seipsu: D,& ad proximum . Nam peccatis abolitis nos qui antea in ira Dei constituti eramus Deo conciliat,nos mutua charita te conglutinat. Quamobrem haec pax non mundi, sed Dei est,quae exuperat omnem sensum,quaeque praepoderat uniuersis mundi sodlicitatibus. Nam pacis nomine ona: nium fere mandatorum continetur effectus: Ubi enim fuerit

veritas pacis,nihil ibi potest deesse virtutis. Q iid enim aliud est ordinata hominis ad Deum concordia, nisi velle quod Deus iubet, nolle quod prohibet 8 Si enim humanet amicitiae

pares animos,& similes expetunt voluntates,nee unquam di uersitas morum ad firmam potest venire concordiam : quo.

niodo divin. ae particeps erit pacis , cui ea placent, quae Deo displicent, i is appetit delectari, quibus illum nouit offendia Homini igitur Christiano vera pax est,a Dei voluntate nodiuidi,sed in nis solis,quq Dei sunt,delectari. Quare si diu in

participes esse pacis velimus, eius voluntati obediamus, eius praeceptis adimplendis nos totos dedamus,& omnes animae vires,omnesque neruos in hoc intendamus. ut quod nouimus placitum esse Deo, semper agamus & peraciamus. Si- militer si pacem cum proximo habere sit animus, eius infirmitatis & onera ex charitate portemus: si denique pace cum nobisinetipsis desideremus, omnia cum' animi tranquillitate iusseramus:& tunc Christia digne cum pastoribus adire,qum rere,& inuenire poterimus,non iam angelis imperantem, n5 signa facientem, ex quibus facit E dinosci posset: sed recens natum,& infantem, & in ptaesepio ante ora iumentorum iacentem, pannis inuolutum, humilem & mansuetum corade, qualem eum inuenire, & inuentum dinoscere longδ est difficilius. apropter hanc inquiramus pacem, non gloriam pro sequamur: haec enim sblius Dei est,siquide solus cuncta creauitsolus contra hostem pugnauit, selus de hoste triumphauit,solus captiuos liberauit. Torcular, inquit, calcaui solus,& de gentibu non in vir mecum . Solus igitur gloriam meretur, qui solus pugnauit, & vicit mirabilia selus fecit. I ine

30쪽

Hinc dieit Apostolus prioris ad Timoth. r .d. Soli Deo boonor &gloria,eamque alteri non dabit. Gloria inquit Esa. i. b. mea alteri no dabo. Quid ergo dabis nobis Domine8 quid dabis nobisὶ Pacem, inquit, io vobis, pacem relinquo vobis. Sufficit nobis,obiiijs ulnis suscipimus quod relinquis , dc relinquimus quod retines. Supra modum placet angelica illa partitio,qua gloria Deo,pax hominibus tribuitur: ne si nobis

gloriam usurpemus,turbatores pacis stinus,eamque simul cugloria perdamus. Scimus enim quoniam fontium natura est, riuos sectari convallium, montium ardua declinare : sicut scriptum est: ut emittis fontes in convallibus . Inter mea dium montium pertransibunt aquae. Hoc autem est, unde Iacobus Apostolus nos omnes admonitos cupit, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Quamis obrem prorsus abiuremus gloriam,ne sorte si usurpaverimus non concessum, perdamus merito & oblatum . Gonam enim modo stabit pax hominum cum Deo, si Deo apud homines non potest esse tuta sua gloria O stulti filii Adam,qui

contemnentes pacem, & gloriam appetentes , dc pacem perditis , dc gloriam. Huic igitur malo obviare volens Psalmista precatur ad Dominum dicens: Non nobis Domine is . non nobis: sed nomini tuo da gloriam . quapropter tibi D 'mine,tibi gloria tua maneat illibata: bene mecum agitur,si macem habuero. Nam ex quo posuisti me contrarium tibi,

factus sum etiam mihimet ipsi grauis. Vnde hoc mihi neces sarium,hoc satis est reconciliari tibi ,reconciliari mihi, ne si tibi reconciliatus non fuero,& sacrilegus inua r gloriae tuetextitero,mihimet ipsi grauis permaneam. λRogabis fortassis quomodo seli Deo est gloria,cdm tamε& quibusdam hominibus sit clara bonitatis cum laude notitia,quae hic appellatur gloria i Rebndeo,quosdam quidem

fulgere gloria: verum illis eam appetere propter se non licet. Nam periculosum est sibi placeta , quibus cauendum est sh perbire,Licet tamen eis eam sibi appetere tum propter Dei gloriam,tum propter aliorum aedificarionem. Hinc Matth. 1 .b.Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videantopera vestra bona, δc glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.

l Quapropter Deo principaliter debetur gloria: hominibus autem Glum propter Deum,& aliorum aedificationem .verum l . r

SEARCH

MENU NAVIGATION