De Natiuitate Domini nostri Iesu Christi ex secundo capite D. Lucae euang. docta et pia explicatio. Authore Henrico Luytenio ... Item De septem donis Spiritus sancti, De quatuor virtutibus Cardinalibus, & De octo beatitudininibus cum libello De Spiri

발행: 1565년

분량: 63페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

42 DE NATIVIT. CHRISTI

culo & usque in saeclitum tu es Deus,nctiis est unius diei imfans super terra8 Quis inquam haec stupenda & in lita non

admiretur opera 3 Quepropter si de Ioanne iam recens nato dixerunt homines,quisputas puer iste eritὶ Quid non merito dicendum erat, quando talis ac tantus carnem assumpsit humanam 3 Siquidem haec & his similia non fragilitatis huma nae,sed virtutis diuinae sunt insignia, & ob id magna admiratione digna. Sequitur,

Maria autem conseruabat omnia verba haec, J Nimbrum quae ibi a pastoribus dicebantur. Pastores siquidem ex

ordine referebant omnia,quae sibi erant ab angelo dicta.M ria autem ipsis narratibus memoriς commendabat uniuersa. Discit a pastoribus,quid nunciarit angelus: quid cecinerit cetlestis militiae chorus. Contemplatur cum incita nouam diuini consilii rationem: haec omnia quq prius & quae nunc a ciderant in animo conseruans. Nos quoque a matre Domini exemplum siumamus,& ea quς nobis de seruatore nostro an- nunciantur,fideliter in corde conseruemus, &praecepta eius ut secundum ea vita nostram instituamus, memoriς tradere studeamus. Nam de illis,qui verbum Dei audiunt & imo pectori non insculpur,scriptum est, quia venit Diabolus & tolliri verbum de corde eorum ne credentes salui fiant. Verum Maria non tum ut sibi prodesset& suae anim saluti consuleret,it c memoria custodiebat: verum etiam ut ipsa alios ea doceret,& enarraret: atque ut ipsa postmodum ea docente conscriberentur & in uniuerse mundo praedicarentur. Apostoli enim ab ipsa plurima didicerinit Domini gesta,maximὸ ea quq antequam eos vocaret, sunt facta. Vnde post Christi ascensum ad patrem,omnes dipsam tanquam ad magistiam

recurrebant. Sequitur,

Conferens in corde filo. Videlicet ea ipsa cum scriptis

prophetaru. Conserebat enim ea, quae a Domino secum erat acta,cum his,ouae nouerata prophetis de Domino prcdicta. Nam sanctas Icripturas legerat & prophetas sciebat, de collata ad inuicem omnia concordia animaduertebat. Legerat enim, redietur virga de radice Iesse: Iam autem videbat sede stirpe Dauidis,qui Iesse erat filius,& ortam & nata. Legerat de Nazaretus de radice eius ascedet: Iam aute videbat se in Nazareth de spiritusancto concepisse. Legerat & tu Bethleti Ephrat

42쪽

Ephrata,paruulus es in millibus Iuda Ex te mihi egredietur,' qui sit dominator in Israel: & Uressus eius ab initio a diebus

aeternitatis. Iam aute videbat se in Bethlehe peperisse dominatorem Israel, qui ternus ex patre Deus , ante sicula natus est. Legerat,ecce virgo concipiet & pariet filium vocabitur nomen eius Linanuel. Iam autem videbat se & virgine concepisse & peperisse filium : nomen autem eius vocalle Iesum. Nam non ex virili semine, sed Spiritu sancto superueniente concepit,angelo attestante,qui ait: Spiritussanctus superu niet in te,& virrus Altissimi obumbrabit tibi.Coserebat ergo

Maria ve a prophetaru, qu prius legerat, cum his quet iam

facta cognouerat: & in omnibus concordiam videbat.

C erum ista collatio erat ei valde delectabilis, quia dici

non potest fuerit gauila, cum se Dei matrem cognosceret.nec hoc mirum, siquidem matrem Dei esse, omne quς post Deum vel dici, vel cogitari potest, excedit altitudinem. Venis quia neminem in contemplatilia vita perseuerare oportet, sed unumquemque sui ossicij memorem esse debere certum est,ideo subiungitur,

Et reversi sunt pastores,J scilicet ad suos greges pascendos,& a luporum incursibus custodiedos. Vnde manifestum est homini licere vide te ratibus bonis sellicitus sit, dummodo propter ea non negligat Deu,nec ea Deo prcponat,sed illis ad honore Dei utatur & ad corporis sustetatione. SH.

Glorificantes de laudantes Deum in Onanibus quae audierant & viderant,sicut dimam est ad illos . Pastores

igitur propter sellicitudinem,quam habebant de ovibus sibi

commissis, non nUlexerunt Deum, sed ei de acceptis benesici js grati permanserui.nam corde florificabat,& ore Deum laudabat,de omnibus,quae ab angelo audierat,& in Bethlehepropriis oculis viderant, sicut dictum est ab angelo ad illos. Verum si pastores sela adhuc natiuitate eius cognita r uersi sunt glorificantes & laudantes Deum: quanto magis Oportet nos qui totam incarnationis illius seriem ex ord ecognoscimus: qui illum conceptum, natum, in mundo eqnuersatum, & ut nos redimeret, pessunt scimus, qui sacramentis illius imbuti sumus, in omnibus gloriam eius ac laudem non alum verbis,sed etiam factis praedicare , cui honor gloria in secula Rculorum, Amen.

43쪽

DE QUATUOR

beatitudinibus ex principio Vndeclini capitis Esaiae Prophetae explicatio. Authore Henrico L tento, sacraeThe logiae Baccalaureo,nec non Ecclesiae M tropolitana: Mechliniensis Canonico.

44쪽

Vergbes 4 tueviano sacrae Theo logiae Baccatiureo, iuris miri que Licentiato donissimo, nec non Eccle- lia Metropolitanae Mechliniensis cano , Henricus Lutenius Mecbi . niensis S. D.

V M propter tuas singulares animi

dotes ornatij me vir maximo inpre

cto sis, tum apud illustrisiimum nostrum dominum Cardinalem , cuius 'rennuum a Parium agis, tum apud quamplurimos alios, in animum induxi meum, vitibi libellum meum De Ieptem donis Spiritus Eli confiriptum dedicarem, γt in ipse propter tuam

authoritatem ab omnibus maximi pendatur, omnium manibus quamdiligenti lime teratur. Quapropter eum tibi dedico, Ῥt munus quamuis exiguum tibi acceptum sit, rogo. Mechlinia decimo Iexto Kalendas Decembres,i nno a Christo nato

M. D. Lx IIII.

45쪽

ENARRATIONI S PRI

cis ij undecimi cabitis Etam Prophetae explica tionem septem clonorum Spiritus isti, qu tuor virtutum cardinalium, & octo beatitudia

num complectentis, CAPUT PRIMUM. Gredietur virga. Esaiae undecimo, A. Virgos Dei genitrix virga est,simplex,pura,syncera,nullo composito semine, sed Dei unione foeciinda. Hanc ipsam concipientem quamuis virum non cognoIcentem virga Aaron florida,nec humectata portendebat. nam sicut haec Aaron virga quamuis plane esset arida, nihilominus tamen sequenti die in domo Levi germinasse,& turgetibus gemmis in flores erupisse,est inuenista: Ita quoque Maria quanquam virgo esset intacta, & talis semper permansura, nihilominus tamen Dei unione facta est puerpera. Et quemadmodum flores virgae Aaron solijs dilatatis in amygdalas deformati sunt: ita quoque flos Maric vitaginis dum penderet in cruce in victimam suauissimam desor,

matus est. Sequitur:

de radice Iesse.J id est de progenie Iesse,qui fuit pater David. Pater namque David vel Isai vel Iesse vocabatur: hine Numeri secundo: Orietur stella ex Iacob, & consuriet virga de Israel; nimirum perprogeniem Iesse. Sequitur:& flos .J Flos iste lilius est Mariae virginis, qui hic sos

propter decoris pulchritudinem nuncupatur. hinc Canticorum quinto: Christus candidus & rubicundus & electus ex millibus nominatur. Candidus quidem plenitudine ac puritate virtutum. quia nullum omnino peccatum faciens iustitit pulchritudinem ex integro seruauit. Rubicundus autem in passione & martyrio: quia tanquis peccator citet, ad mortis passionem accessit,nihilominus tam e scut flos odorem suum succisus reseruat & contritus accumulat,nec avulsus amittit: ita & Dominus Iesiis in illo patibulo crucis, ut inquit Ambrosius) nec contritus emarcuit,nec avulsis evanuit: sed illa lanceae punctione succisus sacro speciosior susi oloris cruore vernauit,mori ipse nescitis, & mortuis vitae aeternae munus exhalano .Electus vero ex millibus,quia ex totius humani ge

neris

46쪽

neris massa nullus,excepto eo,sine peccato reperitur. Ipse vom non ilum expers omnis peccati extitit: verum etiam peccatores sua iustitia dc sanguine redemit. Vel electus ex milli. bus in resurrectionem, ut qui crat primogenitus omnis creaturae,primogenitus fieret ex mortuis. Rursus Canticorum se, cundo,A. Cnristus se vocat forem campi, & lilium conuallium mon autem florem horti, nec lilium montium ma in foshorti plantatur ab hominibus, irrigatur & fouetur ab homi. nibus mon sic flos campi,qui sine omni humano crescit adminiculo,non plantatus ab aliquo,non impinguatus fissio. Sic omnino sic Christus floruit, qui absque omni humana Prodi jt industria:nec nostra qui fragiles & mortales sumus,indiguit opera. Praeterea flos campi cst,non horti: quia omnibus aequ)paratus & expositus. Lilium autem vocatur & est convallium,non montium: quia superbos despiciens, corona est humilium, qui de se praesumere nesciunt. Sequitur: de radice eius ascendet.J M ira res. mis unquam vidit sorem de radice ascedcre Θ Vidimus quidem & saepὸ vidimus de ramis,nunqua aute de radice florem pullulasse. Qui fit igitur vi propheta dixerit flore de radice,& non potius de virga ascensurum8 dixisse quide poterat & flos de virga seu virgine, sed dicere maluit de radice, ut unde virgam, inde& florem duxisse originem,comonstraret:ut non aliunde sumptam esse Christi carnem quam virgine ortam ostenderet. Hinc erroris conuincuntur haeretici,qui asserunt Christum veram non habuisse carnem unam si Cisisti caro ex eadem radice ex'qua viris ginis,prodierit: sine dubio ab origine comunem probatur habuisse materiam. Si igitur virginis fuerit vera caro, ut uno ore confitentur omnes:& Christi fuisse veram carnem necesse est. Praeterea qui dicunt Christum quidem habuisse veram carne, sed non ab Adam propagatam,sed vel ex aere vel cano assumptam, vel saltem in Mata virgine a Deo ex nihilo creatam, etiam salsitatis rei & obnoxij tenentur: nam si inde sumpta Christi caro, unde orta virgo : ergo dici non potest vel de caeis Io allata,vel a Deo in beata virgine ex inhilo crem.Sequitur:

Et requies et super eum hiritus Domini.J hoc fictu

est quando Ioannes baptizauit Christuna: nam Christo baptizato &orante vc habemus Lucq tertio,Ε,aperium est cςlum,& descendit Spiritus S. corporali specie sicut columba in ipsum:

47쪽

3 DE VIRTVT. CARDINA L.

sum:& vox de caelo facta est, Tu es Filius meus dileminin te complacui inibi. Atque hoc ipsum a Deo acceperat Baptista ille signum unde cognosceret saluatorem mudi. hinc Ioannis primo,E, Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: si per quem videris Spiritum descendentem & manentem super cum,hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi & testimoniti perhibui, quia hic est Filius Dei. Vidi inquam nimiruSpiritum descendentem quasi columba de caelo & manentem super eum: quemadmodu habetur in verbis Euangelii praec dentibus. Requieuit autem & mansit sit per cum,non ad te ni pus sed semper: nam quem inseparabili possedit iugitate, su- pet illum perpetua & aeterna permast habitatione,nequaqua per partes, ut in caeteris sanctis, sed plan) iuxta omnem diuinitatis plenitudinem, atque adeo omnia Spiritussancti dona. Hinc sequitur:

Spiritus sapientiae,&intellectus : Sphitus consili , &fortitudinis: cipii itus scaen , & pietatis: & replebit illum Spiritus timoris Domini.J Idem est Spiritus, qui haec

diuersa dona largitur. Illud autem diligetius est intuendum quod non dixerit:&requiescet super eum Spiritus timoris Domini : sicut de illis prioribus dixerat. Sed replebit,inquit,eu Spiritus timoris Domini: nimirune ex multitudine donorus obus crederetur, sicut de primo angen dicitur, Ezechielis 18. In insultitudine sapientiae tuae repicta sunt interiora tua iniquitate. na si timor Domini,quo mens humana ne superbiat,retinetur,non parte, sed totam eius occupauerit mentem: euidens indicium est ab omni mentis eius parte seclusum fuisse siperbiae venenum.

CAETERVM Propheta Esaias quia de caelestibus ad ima

loquebatur, coepit a sapientia & peruenit ad timore Dei tanquam de siblimi descendens ad nos:vt nos qui a ter renis ad caelestia tendimus,doceret a timore Dei ad sapietiam usque ascendere: nam cum initi usapientiae sit timor Domini: costat procul dubio quia a timore Domini tandem quamuis per multa media ad sapientiam peruenitur. nam k timore ad pietatem: ὰ pietate ad scientiam : a scientia ad sortitudinem: a sortitudine ad consilium: a consilio ad intellectum: ab intellectu ad sapientiam acceditur. unde consequitiar quod a ti

more

48쪽

more ad sapientiam per multa media ascenditur. Quia insetiuisa sapietitia: timor est Domini. Vt igitur sicut ille non deficiendo sed docendo a sapientia ad timorem usq; descendit: sic nos non si perbiendo sed proficiendo a timore ad sapientia usq; ascendamus,operaepreci uni est. Intelligamus hic non esse mentionem timoris mundani,

siue humani,quo timemus perdere huius seculi bona,vel pati mundana carnis pericula. nam hic timo quia propter eu peccamias & delinquimus, malus est & a Domino in Evangelio prohibitus,dum dicitur Matthaei x.C, Nolite timere eos qui

occidunt corpus: animam aute non possunt occidere. Deinde

nec est mentio timoris seruilis quo se continet homo a peccato propter timore gehennae. Illum enim seruilem supplicioruti morem verus Dei filius qui peccatum non fecit, nec dolus in uetus est in ore eius habere non potuit. nam hunc timorem quamuis proficiscatur a Spiritu S. persecta charitas, quae in Christo semper extitit, ras mittit. Hinc primae Ioan .iiij . D, Timor non est in charitate: sed perfecta cliaritas soras mittit timorem. Rursus nec est mentio timoris initialis,quo excludere incipimus timorem seruilem, &amare quod durum est virtutis amore. nam clim in Christo semper persectissima citaritas fuerit,hunc initialem timorem habere non potuit. Sed mentio est timoris filialis,sive casti, & amicalis: non quidem iuxta omnes eius usus & quae modo habet officia: nam hic timor facit timese, ne Deum que diligimus offendamus, Ec ne ab eo separemutasacit etiam reuereri eundem .Verum liqc omitia in Christo locu non habuerunt. nam Christus nec timuit ne offenderet,nec metuit ne separaretur: sed dumtaxat timuit timore reuerentiar: cuius obiectu est eminentia Dei non ab lutὸ,sed ut causa mali: & quatenus eius potentia malum infiigere potest. Quia bonum quamuis eminens habetur, non nisi in ordine ad malum metur. Quod non ita accipiendum est,

quasi Christus timuerit, ne sibi potentia emincti et Dei malum

aliquod infigeret. nam sciebat eminentiam Dei ad non caua sandum in se aliquod malum esse determinata. i. od quavis certi stimὸ praesciret tamen quia contemplabatur di uina eminentiam, ut causam,quantum in se ad in iligendia aliquod malum sussicientem & potentem,ideo in eum timor reuerentialis ad illam qua se totum,inquantu homo diuinae excellentiae . sub.

49쪽

submittebat insurgebat. Atque hic timor est,quo Christus hic repletus suin e dicitur: & de quo habemus ad Hebraeos s. C, dum Christus pro sua reuerentia exauditus fuisse perhib r:&Psalmo xviij. C,dum dicitur, Timor Domini sanctus manes inseculum seculi.Permanens,inqua, non tu in Christo,veruetiam in angelis & animabus sanctis feliciter viventibus:& in nobis etiam post hanc vita in Christo victuris: qui

tunc hoc prinabit in nobis,ut Deu prae omnibus revereamur, diuinae eius eminentiae nos totos submittentesmon autem ut offendere aut ab eo Marari timeamus. Metus igitur offensionis vel separationis nuc non est in angelis, nec in animabus sanctis,nec in nobis erit in sui D: sed reueretia, per quam ex amore diuinς eius voluntati nos totos submittimus nihilominus tamen timor reuerentialis non humilitas,sed principium

est humilitatis .nam queadmodum nolle subdi Deo est initisssuperbiae,iuxta illud Ecclesiastici io. B, Initium superbia: h minis apostatare a Deo, hoc est, nolle subdi Deo: ita quoque

velle subdi Deo,attenta eius eminentia potente infigere malit,est initiu humilitatis:& actus doni timoris Domini. Quapropter dona Spiritus S. sunt principia virtutu intellectualiu& moralium: sicut virtutes theologicς sunt principia donotu. Quamuis aute donum timoris non nisi quoad unicii suum actum,qui est Deum reuereri,in Christo locum habuerit: ta- , me in nobis etiam quoad alios eius actus reperitur. nos enim facit timere, ne Deum quem diligimus offendamus, & ne ab eo separemur. Quod ne fiat, a delectationibus prauis nos r cedere facit. Uapropter donu timoris respondet virtuti dinali temperantiae tanqua circa eadem existens,eamq, perficiens.Sicut enim ad temperantia secundum eius propriam rationem pertinet,ut hominem propter bonum rationis a delechitionibus prauis recedere faciat: ita quoque ad donii timo- ris secundu eius propriam rationem spectat,ut hominem a in piditatibus noxiis ad vitanda Dei offensam continere se sepra naturalem facultatem c6pellat. Vnde Psalmista Psalmo 118. ad Dominum clamat dices. Confige timore tuo carnes meas: a iudicijs enim tuis timui. Quando enim caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, praesidio timoris Domini mens humana transfigitiir continentiae es

50쪽

primatur; ne ad aeterna praeelectus perituris occupetur: ne viaveritatis ingressias, fallacibus illecebris retardetur. Quid enim est clauis timoris Dei configi, nisi corporeos sensiista illec

bris illiciti desiderii sub metu diuini contineri iudici j in corporeas cupiditates virtute Spiritus timoris Domini in se habitantis interfici: ' fit ut fideles haec teporalia ita decurrant, ut ea qternorii admiratione despiciant,& peregrinari se in hac mundi valle cognoscant. In qua etiam si quaedam blandiatur

c6moda,non nequiter sunt amplecteda,sed sortiter transeunda.Quamobrem clauis timoris Domini quibusla vesut vinculis mens humana constringitur,ne cupiditatibus noxijs cosensis praebeatur. Hinc Prouerb. 8.B.Timor Domini odit in alii,&Prouerb. I s. D, Per timorem Domini declinat omnis ama,to .d Ecclesiasti. I.C,Timor Domini expellit peccatum,nimirum mundando a peccatis praeteritis, & cauendo a futuris. &ob id qui sine timore est,non poterit iustificari .unde David cumulta norienda peccata,quibus impii Duum lacessunt, & inis

honorant, enumerat. causam omnium de radicem tantorii ma

lorum in fine addit dicens non est timor Dei ante oculos eoarum. Quapropter qui hoc non habet Spiritussancti donum,in omnem quam facillime prolabitur malitia. Ecotrario autem ui hoc assecutus est,omne odio prosequitur iniquitato iuxta lud Psalmi 118. Iniquitatem odio habui & abominatus stim:&alio in loco,oem viam iniquitatis odio habui. Quare huius doni actus es lugere peccata & aliorum & nostra.De quo ha. bemus Matth. 1 .A, Beati qui lugent,quonia ipsi con labuntur.Sunt enim beatitudines non habitus nec virtutis, sed re sectarum virtutum & donorum actus. Prieterea iste diuinus

timor,que persectu imbuit,paupertati spiritus subi jcit. Vnde& huius doni actus est pauperem esse spiritu. de quo similiter Matth. 3 . A. Beati pauperes spiritu, quonia ipserum est regna

caelorum. non homo ex consideratione diuinae excellentiae de

propriae vilitatis sex qua praecipue, ut dictu est, ratio timendi Deum sumitur in nihilii in corde seo redigitur imperia bini suum confitetur, suam paupertatem videt, seipsum agnoscit, humiliter de seipse sentit,nihil per inanem gloriam agit,& se sub poteti manu Dei humiliat.Hinc bene dixit Gregorius caαpite xxxij. primi libri morali ii super Iob: QDd timor in die

suo conuiuium facit:quia dum premit mentem,ne de Prqsen D 1 tibus

SEARCH

MENU NAVIGATION