Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

salsa fide se religione, etiam Te vivente spotes; ut quum uberrimam ct per se maximam praeclarissmorum facinorum segerem ei praebeas , non oratoris facundiam . sed scribentis fidem unice requiras. P

seritati itaque ostendet Vir excellenti simus, DIVUM PATREM, rebus praeriare ac fortiter domi forisque gestis cognomentum MAGNI Abi jure meritoque peperisse, sed Tuis enarrandis rebus, simul sentit , eum nulla re majorem fuisse,

quam TE, TANTO FIL IO.

Quae divina gloria ut Tibi, S ERE NISSIME ELECT9R, propria sis ac perpetua, ut Tuos an

nos de nostris augeat bono publico, atqke adeo ut cum

C o , paternae Virtutis aeque , Imperii Herede, unia versam Domum Brandeburgicam, omnibus majesatis N perpetuae felicitatis ornamentis cumulatam ψ

quam diuti ne conferνet, DEUM 9PTIMUMMA XIMUM suppliciter oro.

ΡRaefatio novissima, quae huic editioni est adjecta , quaeque praefationem Pusendorfit sequitur, itemque Latina interpretatio Compendii Hiltoriae Sueciae ab H. Sichio, Viro Praestantissimo, sunt prosectae. Quod monere operae pretium esse duxi mus. Vala.

52쪽

INTRODUCTIO

EUROPAE A M.

CAPUT I.

z, quibusdam Imperiis prisicis, Cr in primis de

Romana Republica, o cujus fragmentis muliai recentiora Imperia propullularem.

R IN C I p i o rerum ac pmmis g Antiqui Dris humani incunabulis nulla ejusmin simus di Imperia, atque nunc sunt, exiti-hum nitisse, per se quisque existimarefaci- te poreii. Scilicet, primis illis tem- post i quisque paterfamilias conjugi , li-pium. beris, ac familiae summo cum imperio praefuit, ipse sui buris, nec ullius superioris potestati obnoxius. Quin immo perquam mihi verisimile videtur ante diluvium nullam omnino Remp. fuisse, civili Imperio legibusque descriptam; nec praeter dornesticum patrumfamilias Imperium ulla Principatus vestigia occurrisse. Neque enim credibile em tam effrenatam morum licentiam atque disini pariter & humani juris confiasionem locum habuisse inter homines imperio civili ac legibus circumscriptos. Et vero Rebuspublicis constitu ri, nunquam universum genus humanum inta lani vitae morumque pestilentiam denuo incidisse, deprehensum est, ut ea tolli a Deo non nisi ex K. Δ tremo

53쪽

tremo omnium mortalium supplicio posset: quanquam radices mali eobis insitae non minus tum

temporis , quam ante inundationem Orbis, Vires suas exseruere. Ceterum, multo etiam post diluvium , istum patrumfamilias segregem statum exstitisse, probabile est.2'. a. Videntur autem hi, relicta vita solitaria.

sium in magnas societates coluisse eam potissimum obfuerit, eur Caussam, quod Videbant, quum variae, inter co- in socie- habitantes, controversiae orirentur, ad eas disce-,i his ptandas diJudicandasque Vim atque arma adhibea nes. ri, ex eaque re ceu fonte quodam innumera ad homines mala redundare. Itaque quietis pacisque conservandae caussa consultum esse videbatur, ut , arbitrium hin uiceinodi controversiarum ad prudentissimum quemque ac gravissimum in locis vicinis deserretur. Advertebatur praeterea, crescente in dies humano genere, hominum perditorum petulantia atque impetus: ut exigua sceleratorum manus , conspiratione facta, hominem unicum cum sua conjuge ac liberis opprimere nullo ne-. -gotio posset. Ab eorum impetu ut se defende. rent, societatem inierunt homines, prout quemque locorum vicinitas comunxerat, mutui auxilii causa. Quod ut rite atque ordine perficeretur, summum societatis imperium deserebatur ei, qui prudentia & virtute ceterOS antecedere videbatur.

Nec minus credibile est, si qua hominum multitudo sese consociasset ad novas sedes quaerendas, cum Ducem delectum fuisse, qui itineri simul ac novis provinciis constituendis praeesset. Iudicis autem culinodi ac Ducis munus paulatim in illud Imperii genus degeneravit , quod ab Aristotele Heroicum dicitur: quod quidem nihil aliud est, quam Democratia quaedam , praeside ejusmO di civς primario , instituta ; penes quem major

54쪽

dicendi auctoritas, quam imperandi vis atque potestas esset. Et haec videtur antiquissima Rerum-Pubi icarum irma fuisse; suae quippe libertatis non adeo obliti fuerant patresfamilias, ut suffragii ac 1ententiae ferendae Jus penitus sibi eripi paterentur,

In iis saltem rebus, quas nomine totius sorietatis decerni oporteret. q. 3. Quo vero tempore societates Qusmodi stu*xem Primum exortae fuerint, quaeve earum vetustissima otii. iit, haud facile dixerim. Quamvis enim ab Assy- : sineriis prima Monarchia constituta esse dicitur; non Rς Pu tamen ex eo 1equitur,' eam primam hominum i h/- μ' ' cietutem civilem fuisse. Etenim aliarum Rerum p. viribus non ita valenti uni excidio & interitu regnum istud in magni thdinem non contemnendam excrevin constat. Atque bella a primis Assyriorum Regibus gesta sitis ostendunt, jam tum praeter il-Jud alia etiam Imperia exstitisse. Sed notandum est, ut nihil rerum humanarum simul invenitur&perficitur , ita antiquissimas Resipublicas simplici Imper&fere ac rudi imperio corastitutas fuisse' 'donec' φCunctae deinceps summae potestatis partes omnibus Uta'

essent numeris 'absolutae, rebus, i institutis, ac tegi- primae bus, ad Remp. conservandam necessariis, inven-R spv

tis & excogitatis. Perexiguae quoque primae Res hy -φ' publicae fuerant , atque iis duntaxat terrarum spatiis terminatae, quibus cogi socii brevi tempore possent, sive de rebus gravissimis deliberaturi, si-

'e ad Versu S vim externam auxilium latuti. Satis quippe ex Historicorum monumentis manifestum ell, quo longius in antiquissima tempora progressus metis, eo plures separatas ac distinctas Dominationes tibi occurrere: quibus deinceps conjunctis, successia temporis, ingentia &vastissima Regna e xstiterunt, quum alii sticietatem Imperii ultro cum aliis inirent, alii per vim a potentioribus subigerentur. A a f. q. AGi

55쪽

iij. i f. q. Assyriorum Imperium inter regna m o

viii Asry-ra antiquissimum esse perhibetur. Crius rei eariorum. mihi causia potistana esse videtur, quod primi mortales eas in primis terras incoluerunt atque trequentarunt, quum caeterae regioneS serius fiequentatae non nisi sparsas habitantium sedeS continerent.

Majoribus etiam opum & legum praesidiis muniti illi fuerunt, quam qui colendis agris perpetuo districti tenebantur. Itaque nullo illi negotio infirmioreS hos, tanquam ignaros, quantum in societate armorum foederibusque robur positum esset, Opprimere potuerunt, atque adeo novaS sibi ex prioris victoriae fama palmas parare. Caeterum, anceps ac dubia eli Chronologiarum fides, quibus Ninus ac Semiramis, Monarchiae istius auctores, innumerabili copiarum muli itudine bella cum nationibus longinquis gessisse vulgo memorantur; quanquam nihil ei , cur in iis accuratius investi-Mba , gandis desiudemus. Duo in primis notantur admi- quibus nicula , quibus subnixi Reges populos istos ingen conse V tes in officio continuerunt. Ac primum singulari μ ' μμ quadam majestate ac veneratione suam circumdederunt personam; palatiis inclusi nemini nisi familiaribus sui videndi copiam fecerunt; nec suam sententiam civibus ac popularibus unquam nisi per eosdem familiares internuncios pronuntiarunt. Eo pacto vulgo hominum persuadere conati , sese quodammodo supra fastigium humanum evectos

esse. Tum certum quotannis militum numerum ex omnibus Provinciis in eam urbem, in qua sedes Regia constituta erat, convocarunt, praeposito eis Duce, cinus fides maxime probabatur. Quae

quidem copiae & parendi promptitudinem populis,

di metum exteris injecerunt. Caeterum, dimissis quotannis militibus novum in eorum locum supplementum conscribebatur , ut ne Duci conciliandae

56쪽

andae sibi militis voluntatis, & ejus ope tyrannidis occupandae spatium daretur. Quamobrem Ve givi in e ro Imperium istud Sardanapalo Rege conciderit, ritus. non tam eisceminati Cus passimque notati mores, quam nimia illa in tanto regno praesidibus provinciarum maximarum concessa a Regibus potestas, causia fuisse videtur. Qui quidem viribus sivis freti, ad extremum eo minus dubitarunt Regiae dignitati imminere, quod ipti Reges per otii pacis que suavitatem voluptatibus ac torpore sopiti, Conciliare sibi novam subinde auctoritatem ac venerationem bellis & rebus praeclare geliis negleXerant. Ex interitu Imperii Allyriorum duo deincepS regna propullulasse videntur , Arbace Mediam , Cui antea praefuerat', & praeside Babyloniae eandem , cui praelectus erat , provinciam tanquam proprio dominii jure sibi vindicantibus quae provinciae , constituta deinde Persarum Monarchia , ad unum Imperium denuo redie

runt. . . l

q. s. Ad eas provincias, quae Iam antea Medo- Persari mrum ac Babyloniorum Imperio continebantur, : pq multas etiam Asiae Minoris partes alecit Cyrus 'Imperii Persici auctor. Is quum multa sapientiD me constituisset, tum illud maxime laudabile videtur, & ad quietem Reip. conscrvandam aptissimum, quod in omnibus provinciis, quibus prae-s rvatum fecerat Satrapas, castella locaque munita sibi reser- si , vavit,impositis Ducibus mediocris conditionis, qui Regis duntaxat , nullum Satraparum, Imperium agnoscebant. Quos inter quum perpetua gloriae

ac potentiae aemulatio intercederet, cavebatur, ut ne quisquam eorum res novas moliri in animum induceret. Nec Satrapae quidquam tentare adver

sus Regem audebant, Praefectorum, qui in castellis erant, custodia coerciti ; qui, quum singulis

57쪽

ipsorum molitionibus imminerenti cuncta ad Regem perserebant. Rursus, a Praesectis nihil erat periculi: qui propter impotentiam ac generis . humilitatem nullos facinoris socios inveniebant. Irrita suu Cambysies cum Perside AEgyptum conjunxerat, Re hi Phises liquae Regum Persae machinationes limites imperii Phis χ propagare conantium irritae atque inanes fuere. Regum Cambyses contra AEthiopes,Darius Hystaspis adveret '' sus Scythas, intelices susceperunt expeditiones , upatare quorum posterior ingens etiam, sed multo maJuseonan- Xerxes ex bello Graecis illato , dedecus reporta- MN runt Sed qui his succedebant Reges, Artaxerxes Longi manus , Darius Nothus , & Artaxerxes Mnemon, longe prudentius sese gesserunt. Abstinuerunt ii a bello Graecorum, ac pacem illis tantisper concesserunt , dum , conflatis inter eos bellis intestinis, in sua ipsorum viscera ruerent. Mira calliditate suas ibi partes egerunt Persae: civi tatem aliam contra aliam quum incitassent, infirmiori auxilium ferebant, eo consilio , ut bellum duceretur : debilitatis ad extremum, & exhaustis, eaS pacis condationeS tulerunt, quae quum aequitatis titulo speciosae ellent , ita tamen Grae-COS enervarunt, ut ad res magnas suscipiendas penitus inepti redderentur quum unaquaeque civitas libera & non nisi suis legibus atque initi-Εiu, Inia tutis ObnΟXia esse renuntiaretur. Macedones ta- teritus, men, perexigua gens Graeciae , interitum Persa

rum Imperio attulerunt. Qua in re insignis Persarum Regum imprudentia accusatur, quod, Crescentibus Philippi viribRs, haud mature restiterunt, nec potentes holies ei & Alexandro in Graecia concitaruiit qui Persiarum opibus ad)uti Regibus bellicolis tantum negotii domi facesserent, ut de expeditione Persjςa ne cogitare quidem pos

58쪽

gem propediem domum compulerant. Sed nimia securitas atque aliorum contemptuS exitio miseris fuere : accedebat imperitia rei militaris, de qua postea pluribus agemus. q. 6. In plures olim parvasque Resipublicas di- Greeii. stincta fuit Graecia, legibus & institutis a se invi-Cem differentes. Inter eas tractu temporis cminuerunt Athenae, cmuS urbis incolae prudentia, Athenae. eloquentia, artium omnium cognitione, ac morum denique venustate caeteros ad unum omnes an

tecedebant: quorum virtus atque gloria in primis bello Persico enituit crevitque. Exin quum adJecto

Pyraeo portu urbem ad commercia navigationesque opportunam reddidissent, ingentes sibi divitias magnasque Imperii maritimi vires compararunt; suis quippe classibus sparsas per mare 2 aeum insulas atque universas Asiae Minoris oras in suam potestatem redegerunt. Sed Respublica prospero nimis rerum successit elata, quum subsuetos sibi populos sociosque durius tractare coepisset, omnium sibi odium atque invidiam arcessivit. Et quod Imperium totius Graeciae affectare videbantur Athe nienses, ad comprimendam ipsorum insoleutiam Peloponnesii, aliique, ductu &auspiciis Spartanorum

xmulorum maxime atque invidorum Atticae Rcip. Consipirarunt. Strenue tamen ac fortiter iis restiterunt Athenienses; diuque aequo fere Marte bellum gerebatur, quum hi ingenti demum clade fracti. deinceps etiam classem propter Thraciam amiterunt. Captis deinde Athenis Spartani triginta Tyrannos imposuerunt: qui quos serrum reliquos fecerat civibus crudeliter imperitarunt. Caeterum, expulsis iis, ope civium exsulum Thrasibulus civitatem in pristinam libertatem vindicavit. Exinde respirarunt nonnihil Athenienses, prillina tamen amplitudinς nequaquam recuperata: a Philippo ctiam

59쪽

Rege, cui sese opposuerant, in ordinem magno suo malo coacti. Ita praepostera imperandi libidi- . ne ingentem malorum iliadem sibi arcessivit Resp. Λttica, majora, quam capiebat, imperia spirans a

nec fere amplius decem millibus civium continebat, civitatis jure cum admodum paucis communicato. Neque enim tanta hominum paucitate terrae sp tiosae tamque amplae civitates contineri in ossicio

possunt. Itaque, in ligni clade denuo accepta, ipsius opeS penitus corruerunt. Sunt cnim Qusmodi civi latcs ad hostes a finibus suis prohibendos, quam ad bellum aliis inferendum Imperiumque propagandum aptiores. Itaque longe melius sibi consulunt, si sitis intentae rebus aliena negligunt, nec suum aliis eripere in animum inducunt, atque adeo nihil praeter custodiam ac munimenta moenium suorum curant. Secundum ab Athenis locum obtinebat Spar- φῖ μ' ta Lycurgi Legi satoris disciplina inclyta: ea cives in primis ad rem militarem idonei essiciebantur. Satis ista civitas roboris, quamdiu nemo ex finitimis Caput suum altius extollebat, habuit ad libertatem statia ab infirmioribus civitatibus defendendam. Nec Spartanis quoque quidquam caussae tuit, cur bellum aliis inserrent, quoad per leges ipsoru in nullum opibus pretium fuit; at Vero quum pro Virium magnitudine altiuS evolare niterentur, experientia magi stra didicere , non una eademque ratione & amplissimum imperium institui, Si modi

Cain Remp. conservari. Nam quuIn bello Attico, adspirante fortuita, Athenas evertissent, in eandem inciderunt dementiam, quae exitium AthenientibuS attulerat ue non modo universiam Graeciam Asiaeque Minoris oras subigere conati, verum ipsum

etiam Persiarum Regem, Agesilao Duce, bello adoriri. Sed is expeditam calligandae temeritatis viam ingressius, ceterorum Graecorum ope, qui felicitati

60쪽

Spartanorum invidebant, domesticis turbis eos ab initituto dimovit, adeo ut Agesilaum Ducem ad defendendam patriam revocare domum cogerentur. Haud ita multo post cla flem ipsorum Conon dcvicit: terrestri prae io ad Leuctram facto, inli- gnem ipsis cladem intulit Epaminondas. Ea re derepente eorum vires ita 1unt assi: ciae, ut vix suam urbem tueri valerent. Polt duas istas Respublieas Thebae. etiam Thebae aliquam sibi auctoritatem di famam Conciliarunt, Epaminondae in primis virtute ac prudentia; is quippe crassos BoeotOS, quin Per contemptum porcos appellabant, ita excitavit instruxitque, ut Comprella Spartanorum insolentia eo vivo plurimum totius Graeciae possent. Mortuo eo ad pristinam tenuitatem rediit CiVitas; &quum adversus Macedones insurgeret, a Philippo primum gravi supplicio coercita, ab AleXandro demum tunditus est eversa. f. r. Ante Philippum Macedonia tenuissimum Maehilo fuit regnum, crebris sinitimorum incursioni S VC- nia. Tationibusque obnoxium, . ut vix suam ab iis desen - dcre libertatem povet: & gens ista parvi a caeteris Graecis fiebat. Sed duorum in primis Regum virtus eam a Contemptu vindicatam ad Principatum totius fere orbis evexit. i Aditum ad eam rem, ut Philippi tenuem antea Macedoniam, domeitica primum di- virtus aesciplina bene constituta, caput totius Graeciae essice-p μβςR ret, patefaciebat Philippo non minus finitimorum μ' Conditio, quam sua ipsius virtus ac prudentia. Ab una parte fines ejus attingebant Thraces, Triballi,& lilyrii, nationes barbarae, latrociniisque deditae, sed quibus leges praescribere Iugumque imponere prudens Rex ac strenuus facile posset. Ad alteram partem pertinebant civitates Graeciae, quarum quidem vires pristinae,ietii vehementer erant accliste, Macedonum tamen robur longe superabant. EoS

SEARCH

MENU NAVIGATION