Samuelis Pufendorfii Introductio ad historiam Europaeam : latine reddita a Jo. Frid. Cramero

발행: 1702년

분량: 748페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

batur. In Italia Gothi peculiare sibi regnum constituere, Romam Orbis caput ne Regia quidem sede dignati.

g. ao. Quanquam vero provinciae Imperii R mani, quae ad Occidentem spectabant, hoc modo in potestatem gentium peregrinarum concesserant; regiones tamen sub Oriente positae, quaru in caput erat Conltantinopolis, per multa secula intactae sunt & incolumes reliclae, licet Imperium Orientis magnitudinem auctoritatemque Romae Veteris haudquaquam aequaret. Et memoriae proditum est ab Agathia V. militum numerum Justiniani temporibus vix ad C L. millia hominum accessisse: quum

antea Romanus exercitus capitum sexies centena

quadraginta & quinque millia complecteretur. Quanquam attollere suum caput nonnihil Imperium Romanum coepit, imperante eo, quem

dixi. Justiniano, quum & regnum Uandalorum in Astica a Belisario, & Gothorum Imperium in Italia stemperatiori quippe caelo deliciisque

us terrae emolliti erant j a Narsete deleretur. Sed tractu temporis decrescere denuo incepit, alio aliam partem decerpente, sed ipsi etiam imperatores interitum ejus accelerabant . partim Voluptatibus demersi esto inatique, partim sibimet invi-Cem exitium afferentes. Partem Imperii Bulgari sibi asseruere. Syriam, Palael linam, AEgyptum, Ciliciam, finitimasque regiones Saraceni subege runt, & reliquam deinceps Orbis Romani partem pervagantes, ipsam etiam Constantinopolim obsidione cinxerunt. Ea urbs a Balduino quoque Flan driae Comite capta est aliquando , militeS tamen ejus paulo post expulsi. Trapezuntii etiam novus prodiit Imperator, urbe ea una cuin vicinis regiOnibus a reliquo Imperii Romani corpore mulsa.

At ultimum istud Imperium funditus deleverunt

82쪽

Turcae, non modo provinciis Saracenorum maximam partem subactis, sed deinceps etiam reliquiis Imperii Orientalis eadem quasi voragine haustis absorptisque. Quum varii sub id tempus in Graecia Dynastis existerent , Imperatoris Constantinop litani majestatem comiter venerari recusantes: ut scilicet eo facilius domari a Turcis singuli pose sint. Constantinopolis tandem a Turcis per vim Capta, sequentibus temporibus sedes Imperii Oti mannici est constituta.

CAPUT II.

DE HISPANIA.

Iscerpta fuit olim Hispania in com- Hispania plures Respublicas modicas separa- v v tasque, ac suis utentes legibus: quae rerum facies etiam in plerisque orbis

regionibus tum temporis notabatur.

Itaque, distractis Imperiis , gens alioquin itrenua hostili jugo opportuna reddebatur. Perpauci quoque belli Duces in ea natione existebant, quorum ductu impetum hostium incolae repellerent. Nam, ut Celtarum e Gallia migrationes in finitimas Hispaniae regiones omittam, qui quidem cum Iberis coaliti communi nomine Celtiberi deinde sunt appellati: ut Roses etiam a Rhodiis, Saguntum a Taniensibus , Gades, Malagam, aliasque urbes a Phoenicibus conditas , taceam : Carthaginienses maxime a primo bello Punico ingentem Hispaniae partem subigere coeperunt. Inde suos exercitus etiam Romani eo deduxerunt, Carthaginienses ibi bello persecuturi, donec Scipio tamdem , cognomento deinceps Micanus dictus,

83쪽

Gothi subigunt Hispa

niam.

bonarii ejus partem in provinciae sormam redige rei. Exin reliquae ejus regni provinciae a Romanis occupatae sunt: Cantabris ad extremum, qui montibus Pyrenaeis proximi colebant, ab Augusto perdomitis, atque adeo universia Hispania in ditionem Romanorum tedacta. Diu sub Imperio eorum fuit regnum illud , otio paceque perimens , nisi Od corriperetur nonnunquam civilium Populi omani bellorum incendio. f. a. Sed inclinata re Romana in Occidente, Vandali , Silingi, Suevi, Alani, irruptione tacta, multisque praeliis comimissis, maximam Hispaniae partem inter se partiti sunt Anno a Chr.nat. CCccX. Haud tamen diuturnum ipsis Imperium fuit: Vandali quippe paulo post in Africam Commigrarunt. Suevi, deletis Alanis, Silingisque domitis, magnam Hispaniae partem tenuere: qui quidem, nisi Gothorum interventu prohibiti forent, universiam sine dubio Hisipaniam sibi sude-ctari fuisIent. Illi enim, Italia Romaque, Alarico Rege, direpta, consederunt in finibus Gallorum Hispanorumque, quum, Athaulpho Rege, sedem

Imperii Narbonae constituissent : id imperium quum Narbonensem duntaxat Provinciam & C talauniam initio complecteretur , latius deinceps per Hispaniam propagatum est. Euricus Rex inprimis enituit, Populo Romano reliquis Hispaniae Provinciis ereptis, praeter Galliciam, quae a Sue-Vis tenebatur : subactis etiam compluribus Galliae regionibus. At vero Clodovaeus, Francorum ReX, Alarico filio egus caeso, quidquid Gothorum virtute partum in Gallia fuerat , maximam partem occupavit. Agila& Athanagildo Regibus, Romani, recepta de Vandalis Africa, magna Hispaniae parte potiuntur anno Circiter IILI v. sed rursus

expulsi sunt opera potissimum Levvigildis anno

84쪽

x LIIII. is Suevorum etiam regnum in Gallicia funditus delevit, anno IoLxxxvi. Sub Recaredo ejus filio res Gothorum maxime emoruit . quip Pe qui, praeter proximas Galliae provincias & Mauritaniae Tingitanae partem, universiam Hispaniam obtinebant, paucis admodum provinciis exceptis, quae in Romanorum adhuc ditione fuerunt: iidem inde pulsi fugatique sunt a Suinthila Rege , anno AocxLvi. In Gallia Gothica rebelles teliciter coercuit & in ordinem coegit Wamba Rex , Saracenorum classe, quae mare inlastum habebat , prinnigata anno ioci xxv m. Sed vero, Willis Rege, Res Go- inclinata res Gothorum est, posteaquam pristinam

ipsorum virtutem depravati mines aliaque mala' 'i, Penitus enervarunt. Roderico Rege, exstinctum iacim ia-

Plane est Imperium : cujus rei causis fuit libido cun x hominis, coinpre1sa per vim puella nobili ,- c Π-necaeo Aulico, nomine Cava, Juliani filia, C mitis seu Praesidis Mus Mauritaniae partis, quae Gothis subjecti fuerat, Cusque Hispaniae provin Cise , quae ad fretum Gaditanum pertinet. Is injuriam bello vindicaturus , ingenti primo popularium multitudine adversus Regem concitata, Saracenis inde in Africa colentibus persuadet, ut irruptionem in Hii paniam faciant. Hi exigua primum manu, quasi periculum tacturi, irrumpem tes , quum ma)ores deinde copias adduxistent,

exercitum tumultuarie coactum, quem ipsis Rodericus objecerat , caedunt profligantque, anno DCCXris. MMorem exin multitudinem arcessivit Julianus perduellis ex Astica , quod Rodericus ipse universam Imperii molem ad hominum millia centum sedibus suis exciverat. Sed rudis& incompolita multitudo ingenti acie victa est atque fugata, transeunte ex pacto una cum copiis

85쪽

men erat, qui una cum Iuliano Gothos aperto latere aggrediebatur. Sic omnia in peJus ruere coeperunt , una clade opibus Gothorum, dignitate ac imperio collapsis, quod per annos circiter trecen- Saraceni tos inconcussium in Hisipania steterat. Rodericus ipse in fuga periit anno Ioccxiv. Itaque Capite acobi ,. duce sublato, qui perterritoS ex fuga colligeret, cuncta retro sublapsa ferebantur: civitatibus copiosioribus vel deditionem facientibus , vel ferro iubactis: haec omnia triennii spatio peracta. Astu riam modo, Bistriam, partem Galliciae, locaque ad montes Pyrenaeos pertinentia Gothi retinuerunt, hostium magis adspernatione , qui loca maXima ex parte inculta horridaque invadere operae pretium haud duxerunt, quam sua ipsorum virtute ac viribus steti. Eo etiam ex reliquis provinciis Christiani, qui hostium impetum atque immanitatem effugerant, sese receperunt. Ita Hispania devicta a Maurorum Iudaeorumque colluvie quasi inundata fiequentabatur.

f. 3. Jugi istius ab Hispanorum cervicibus pro- pellendi initium fecit Pelagius, qui ex veteri Retii 2. gum Gothorum stirpe oriundus esse perhibetur. Pelagius. Is, reliquiis miserae gentis excitatis, justum coegit exercitum, summa rerum Regioque diadema . te ad ipsum delato anno IIccxxv I. Insigni de Mauris victoria deportata, Legionem aliasque urbes capit: quum Saraceni interim vires suas in Favita, Gallia vehementer amigerent. Successit ei Favita filius anno Ioccxxxv II. nulla re memorabilis

Allan Λlsonius Catholicus, compluribus Oppidis de Mauris receptis, imperavit ad annum I ccLvI L. Rus Molla. Froila Imperium itidem strenue defendens ex ingenti praelio adversus Mauros superior disecessit. Periit anno Ioc Lxi Ix. Turpissimam e mu- Aurelius. trario cum Mauris pacem iuit Aureliusfuccessor,

certum

86쪽

eertum videlicet puellarum numerum tributi nomine quotannis exhibendum, fide sancita., pollicitus. Moritur anno IoccLxxxv. Qui ei successit Silo, nullis rebus gestis memorandus decessit anno Silis. ID Lxxx II. Post eum rerum potitus est Alfion-sus Froilae filius : hunc Regio usurpato titulo Mau-di'

regatus expellit. Is ut imperium recens partum constabiliret, Maurorum opem Imploravit, annuo tributo, virginum nobiliorum quinquaginta, rotidemque humilioris conditionis puellarum, promisso. Ubiit anno Ioe xxx II X. Veremundus vate- ejus successbr non alia quoque re memorabilis est, mund ι quam quod Alsonsum exsulem cognomento Cainnum in regnum restituit anno I CCXCI. is, foedo puellarum tributo abrogato, Mauris ingentes Clades intulit. Quumque prolem nullam haberet, auxilia adversus Mauros cum Carolo Magno pa- Ciscitur in eas conditiones, ut, ipso mortuo, regnum ad eum jure hereditario rediret. Itaque Bern hardum nepotem ex filio Carolus cum valido exercitu in Hisipanos mittit. Hispani vero, pactione cognita , conspirant, Imperium Gallicum detrectant, Gallosque in Hispaniam ingrensos caedunt ad Roscidarn Vallem urbem, in quo praelio celeberrimus ille Rotandus cecidit. Atque ad hunc modum ea res memoriae prodita est ab Historicis Hispanis, cum quibus Scriptores Gallici haudquaquam consentiunt. Alsonsus vita excessit anno Ioccxxxxv. Rus successor Ramirus Ramirus.

Hispanorum libertatem gloriose defendit. Mauros enim tributum puellarum a Mauregato olim promissim denuo exigentes, irruptione facta, ingenti proelio fudit. Oppida tamen admodum pauca capere potuit, quod partim Normannorum irruptione, partim domesticis turbis prohibitus persequi ictoriam nequiret. Vita funditas est anno IIcccLI.

87쪽

Ordoni- Eum excepit Ordonius, Princeps virtute ac mo-R ' derationc inclytus, qui, Mauris semel devietis, complura ipiis oppida eripuit. Fatis concessit ari- Alsonsus no I c Lx II. Alsonsus filius ejus Imperiique he-ni res pari siclicitate & motus intestinos sedavit, &Mauros devicit. Sed populo nimia tributorum m. Gὸ βδ gnitudine abalienato, Regnum a Gartia filio ei extorquetur anno Ioccccx Is Mauros impetu facto feliciter aggressus, paulo post moritur, anno

Ordonius I ccccx II i. ordonius frater quum multa adveru' sus Mauros tropaea excitasset, imperii sede in urbem Legionem Oveto translata, fatis concessit

anno IIccccxxm. Praeter Oveti regnum alia etiam complura in Hispania exstiterunt imperia. Garsias quippe Semenus novum in Navarra regnum. 4uἡ ' eondidit. Ea tempestate Aetnar, Eudonis Du-Αrtato- cis Aquitaniae filius , permissu Garsiae titulumniae re- Comitis Arragoniae Rinsit, quum Mauris com-duhi ζ plura primum Rus regionis oppida eripuisset. Ludovicus quoque Caroli M. filius, Capta Barcinone , Berialiardum Gallum praesidem ei prinvinciae praeposuit; inde originem trahunt Comites Catalauniae. Regibus istis imperantibus multi quoque Castiliae veteris Comites seu Praesides exstiterunt, Regium imperium comiter agnoscentes. Eos Comites Ordonius Rex suspectans ad se arcessiverat aliquando, qui nihil mali suspicantes, quum conveni sient, comprehensi a Rege,& ad unum omnes occisi sunt. itaque incolae Castiliae veteris,

F Qi Rii Froila, filio Ordonii, Rege, homine crudeli &improbo, secessione tam duos sibi Duces, Judicum titulo insignes, crearunt, qui belli pacisque negotiis praefuerunt. Sed haud diuturnum e rum Imperium fuit. Alfonsus β. q. Froila mortuo, Rex Legionis creatus est XV. Attonsus IV. Eo imperante res multas praeclare

gessit

88쪽

DE HIs PANIA. 37 gessit Ferdinandus Gonsalvus, Castiliae Comes,

non minus Mauris, quam Sanctio Abarca, Gar-siaque filio. Navarrae Regibus devictis. Alsonsus vero, ineptus ad Imperium. ad Ramirum fratrem a. isti, illud detulit anno IIccccxxx I. Is Ferdinandos Ii. quem dixi, in societatem belli assumpto, compluribus in locis Mauros devicit. Decessii anno IoccccL. Eum excepit Ordonius filius Qus, ordonius idemque Princeps strenuissimus, haud sane diu Im- III. Perium tenens, successore relicto Sanctio Crasso Sanctius. fratre anno I ccccLv. Eum regno derecit OrdoniuS, cognomento Malus; ipse mox, pari rerum vicissitudine , Maurorum ope , itidem ejectus. Sanctius pactionem ieci sic cum Comite Castiliae dicitur , ut ab Imperio Regum Legionis libera posthac & immunis esset Castilia anno IIccccLXv. Successit ei Ramirus anno IIccc LXVI I. Is quum Ramima in tutela mulierum esset, ipse, ubi adolevit, ad iri. bonam frugem haud emersit. Itaque regno intestinis motibus Maurorumque incursionibus fracto,& in magnum discrimen adducto. complura Christianis oppida denuo sunt erepta. Sub Ueremun-Versdo II. quoque, qui Imperio potitus cst anno undus X cccinxXI I. Mauri magnas intulerunt clades, f/' praeter alias urbes Legione etiam capta atque Vastata : id malum intestini potissimum tumultus acciverant. Veremundus tamen, foedi re tandem cum Rege Navareae&Gartia Castiliae Comite icto, Mauros repressit. Successit Alfonsus V. filius an- Alfensus. no I ccccx IX. Eo regnante, magnis in Castilia V turbis coortis, Mauri per eam occasionem Casliliam adorti Garsiam Comitem acie vincunt capiuntque , sed vindex ultorque cladis istius exstitit Sanctius, filius ejus. Exin Mauris inter se discordantibus regnum ipsorum in minutas particulas

discerptum est, dum titulo insignibusque Regiis

89쪽

er mundus

III.

castiliae

regnum.

Major

assumtis Praesides suae quisque provinciae Imperium sibi vindicant. Alsonis successit Veremundus III.

anno cI XXV. quo imperitante ingens rerum in

Hispania mutatio facta est. Garsias Castiliae Comes nuptias cum Regis sorore in urbe Legione ce lebraturus inibi per insidias occiditur a nonnullis ex clientibus fiduciariis, quos Vasallos vulgo appellant. Rus morte Castilia ad Sanctium , Na-varrae Regem , eundemque amnem ejus nam sororem tu matrimonio habebat in hereditario jure

redibat : is Castiliam deinde Regnum appellari jussit. Sanctius iste, cognomento Major, Vere-

mundum quoque, cui nulla proles erat, bello adortus, magnam et Regni partem ademit. Pacem deinde faciunt in eas conditiones, ut Sanctius capta retineret, Ferdinandus vero filius Sancti, am, Veremundi sororem, quae alioquin Imperii heres successura Ueremundo fratri erat, in matri monium duceret. Itaque tria Regna, Legio, Na-varra , Callilia , ad unam gentem pervenerunt Sanctio autem Majori castra contra Mauros habenti insignis domi calamitas evenit. Equum eXimium uxori diligenter custodiendum dederat: eum Garsias filius natu maximus emagitavit, & annuisset filii precibus mater, nisi patrem id aegre laturum stabuli Praefectus assirmasset. Filius repulsa Commotus, matrem stupri consuetudinem cum stabuli Praesecto habere per calumniam apud patrem criminatur. Re in disceptationem deducta, Ramirus, nothus Regis, innocentiae matris, e ventu certaminis singularis, adversus Garsiam Comprobandae, partes deposcit. Rege igitur vehementer perturbato sollicitoque , Sacerdos quidam ita cum filiis egit, ut calumniam ac mendacium

Garsias confiteretur. Itaque Garsias Regno indignus pronuntiatus est, quod sibi jure materno debebi in

90쪽

hebatur. Ramiro Arragoniae Regnum, praemium fidei, datum. Sanctius Major vitam cum morte

commutavit anno cId XV.

q. s. Postea vero quam omnia Christianorum Regna, quae quidem in Hispania tenebant, ad . Prenici nam hoc modo familiam redierunt, facile

videbatur, Mauris distordibus tactis, pristinam

Hisipaniae tranquillitatem felicitatemque restituere, dummodo sub unius Regis Imperio cuncta mansissent. Sed divisum a Sanctio Imperium perniciosissimorum seges bellorum fuit. Is quum filios haberet quatuor. Navarram & Bis Jam Garsiae natu maximo, Castiliam Ferdinando, Super Nisam & Ripa tuam Gonialvo , Arragoniam Ra- miro Notho, Regio singulis titulo conspicuis, ab tribuit. Ii quum paternas aequare opes studerent, angustis sese finibus circumseptos rati, mutuis mox diuidiis collidebantur. Dum religionis ergo Romam Garsias proficiscitur, Ramirus interim Regno Navarrae potiri nitebatur. Sed ille redux factus, ex ipsa etiam Arragonia istum exegit. Controversia quoque inter Ferdinandum Castiliae, & Veremumdum, amnem ejus, Legionis , Reges, exorta, hic acie victu cecidit. Ferdinandus Legionis Imperium invasit , quod jam ante nescio quo jure

ipsi quodammodo debebatur, anno CIOxxxx x. Is magnam etiam Lusitaniae partem Mauris eripuit. Gonsalvo vero mortuo Ramirus, quum ejus Regnum occupasset, de Arragonia amissa cum Rege Navarrae contendit anno cI ILv. Inde bello inter Ferdinandum Castiliae & Garsiam Na-varra: Reges de terra quadam conflato. Garsias acie victus occubuit anno cI LIII. Rus mors miro facultatem Arragoniae recuperandae prae buit. Ferdinandus cognomento Magnus moritur um cIoLXV. Imperis cum magno Hispaniae ma-

SEARCH

MENU NAVIGATION