장음표시 사용
61쪽
lhisce fere artibus impugnavit Philippus: intestinis
scilicet contentionibus eos inter sese quum com- mi sisset, mutuis attritos praeliis ita debilitavit fic-gitque, ut peregrinum Jugum a cervicibus suis propulsiare haudquaquam valerent, Et quia Philippus populum alium atque alium adoriebatur, nec ex iis quisquam, qui crescentibus in dies viribus ejus resisteret, existebat, citius quam praeviderunt, ipχ-rum libertati imminuit. Ad eam rem perficiendam incredibilis in Philippo dexteritas inerat: vividus animus & ingenti gloriae cupiditate accensus, rebus praeclare geliis ad nominis celebritatem nil batur. quod solidae virtuti deerat, simulationis artificium& calliditas compensabat. Speciosum in primis no men praetendere conatibus gestiens: sin id ininus poterat, utcunque conatus perficere satis nabebat rnec religioni ducebat, per pactorum a JuriSJurandi fidem imprudentes decipere. Animi motus insuper& conlilia miro artificio obtegere, alios mutuis dissidiis commissos per speciem amicitiae utrinque de- Cipere , sipeque vana lactare egregie doctus. Blandus pariter & insidiosus alloquio, facile cunctorum animis sese insinuabat, seria & jocos pari dexteritate tractans, auroque non aliter, quam instrumenvio institutum exsequendi, usus. Rei militaris peritissimus ex suis Macedonibus lectissimum confecit exercitum : & phalangis ab ipso primum inventae compages iplis etiam Romanis stupendum opus videbatur. Primus semper ante aciem consistens, quum & milites perpetuo duraret exercitio, & 1tipendium iis largiter persolveret, eo demum rem perduxit, ut nusquam fortiores Macedonibus milites exi sterent. Sed posteaquam eo res rediit, ut ab universa Graecia Dux belli adversus Persas com salutaretur , ipse in cxpeditione ista suscipienda Occupatus , contrucidatur miserandum in mo-
62쪽
dum, rei exsequendae gloria Alexandro filio relicta. q. 8. Haud facile quidquam in Historicorum Alεxin monumentis gloriosius aut illustrius Alexandri ex-der M. pcditione invenias, in qua cum exercitu Capitum ad triginta millia, tot tantisque gentibus perdomitis, ab ipso Hellesponto ad Indos usque victricia arma circumtulit. Causas tanti successus indagantibus , praeter providentiam divinam regna suis quaeque periodis circumscribentem, occurrit primum eximia illa Alexandri virtus animique magnitudo, in qua quidem haud exiguum momentum est positum. Is flore exercitatissimi militis stipatus, quum incredibili celeritate hostibus immineret, ei resistere quantaemnque Barbarorum mpiae recenS ae t
mere collectae haud potuerunt. Secundo loco graviter peccavit Darius, quod de rei summa acie de- Cerneret cum hoste, quum hac in parte Persae impares Graecis siemper exstitissent. Tum etiam militum exercitatorum penuria premebatur Imperium Persarum, diuturna pace, quum nullum armis pretium esset, elanguescens. Itaque, quo malorho' minum imperitorum multitudo erat, eo facilius ordines in acie perturbabat. Nec ipse Darius trahere bellum, hoitemque prudenti cunctatione commeatu interclusum frangere es debilitare noverat. Alium igitur exitum habere res non potuit, pro
pterea quod Darius domi Graecos 4 lexandri gloriae
invidentes concitare, adeoque avertere hollem asinibus suis, negle Xerat. . a g. 9. Sed praematura Alexandri morte periit ex- Praema- peditionis gloriosissimae fructus, non modo patrio xxin ς regno liberis tenui aetate erepto, verum etiam in ' 'genti recens devictis gentibus calamitate illata, pr pter intestina Ducum Macedonis exercitus bella. - - Potuillent illae priorem Regem cum meliori facile cammatare, si terrae tumultuarie ac festinanter domitae
63쪽
enim rem persiciendam & tempore opus est, &eTacta rei civilis peritia. Et fere initabile eit magnum nimis & repentinam incrementum, ac pari de teritate di conservantur parta & adquiruntur. Quum igitur tam late pateret Imperium Alexandri , ut exiguis Macedonum copiis gentes immensis locorum intervallis disjunflae in officio contineri ne
quirent , nec ipse terras in provinciae formam re-dastas cum patrio regno conjungere posset : uua Conservandi Imperii ratio erat, si qua insitos ci-veS, eadem etiam in victos uteretur humanitate, nec, de eorum inititutis, moribus ac legibus quidquam immutans , eos Macedonum habitum acimores induere cogeret , sed ipse potius Persarum indolem cultumque amplexuS non tam Imperii quam Regis mutati sensum pacatis relinqueret. Probe id callebat Alexander, & primum in Persiarum sponsuetudinem sese paulatim adducere, habitum vestitumque adsciscere , Regis defuncti filiam in
matrimonium ducere, &custodiam corporis non nisi Persis committere. Quo magis suam produnt inscitiam Scriptores ii, qui prudentissimum Aleis xandri institutum reprehendunt. Sed tempore opus est ad eam rem perficiendam, donec victi pariter& victor mutua conspiratione consentiaiit. Et negotio dignitas Alexandri, virtus, animi magnitudo , atque liberalitas perquam opportunae fuere. Quod si filium tanto parente non indignum genuisset, perpetua Persici regni possessione frui ipsius familia potuisset.
q. Io. Caeterum, Obitus Alexandri caussa&qua. Bella post semen cruentissimorum bellorum fuit : erat Al.,in enim eo tempore,ingens Macedonum exercitus, dri. gloria rerum gestarum ferox, omnisque disciplinae impatiens: nec inter Duces quisquam tantum c
64쪽
teros antecedebat, ut ei se submittere reliqui vel lent: quum singuli superbia insolentiaque inflati private sortis humilitatem quasi e sublimi despi-Cerent. Aridaeo quidem nomen Regis est datum 1ed homo simplex nec auctoritatis latis, nec roboris habebat, ad insolentiam tot hominum factio Tum Coercendam. Itaque ambitione impulsi alii totius Imperii principatum invadere nitebantur, alii bonam ejus partem decerpere in animum induxe- Taul. Inde, quum diuturna cruentaque bella essent conflata , mutuis sese cladibus attriverunt, paucis ad extremum superstitibus. Eorum quinque &Regium insigne & provinciarum Principatum sibi vindicabant, Cassander , Lysimachus, Antigonus, seleucus , Ptolemaeus. Ex iis tres polierioreS d-- taxat Imperium ad polleros transmiserunt. Itaque . regna omnino tria in fide ac ditione Macedonum manserunt, Syria, AEgyptus & Macedonia. Nam cae Imperii Persici regiones, quae trans Euphratem Orientem spectant, in Parthorum deinceps la men & ditionem transsatae, ingens denuo regnum Produxerunt.Superiora, quae dixi,regna, a Romanis deinde subacta sunt. Ac Macedonia, Italiae prox, ma, prima fortunam belli experta. Romani, Ita, MacedS-lia perdomita, imperandi cupiditate Oceanum transgressi, quum Philippum caput eXtollere idque age-eedonia. re peruentiscerent, ut in suam potestatem redigeret Syria, AE Graeciam, haud sibi committendum putarunt, ut Σ' tantis finitimi opibus emorescerent, quibus isti fre' subleunti effundere sese deinceps in Italiam possent. Igitur tur. societate cum Graeciae civitatibus, quae a Philippo vexabantur, inita, eo nomine atque obtentu Re
gem bello persecuti, in Macedoniam repellunt, Graecia in libertatem vindicata. Quo facto & ubres illius gentis dissipatae, & voluntas ejus benevo leutiaque Romanis conciliata. Hi ad ultimum Per
65쪽
, C a P U T L sti regnum funditus deleverunt, Macedonesque subegerunt. Inde, armis in Syriam conversis; Romani Antiocho Magno Regi Asiam, quae ad Taurum montem pertinet, eripuerunt. Quod quidem regnum, etsi non statim collaberetur, intestinis tamen dissidiis miserandum in modum amigebatur donec populares Regiae familiae contentionibus aefurore debilitati, Tigrani Armeniae Regi sese dedi dissent. Eum deinceps regno isto privavit ΡOm prius . idque Romano Impcrio adjunxit. Postre mo AEgyptii in Romanorum potestatem venere Cleopatra & Antonio, ejus amatore, devictis ab
Augusto. I i. Antequam de urbe Roma ageremuS, pauca de Rep. Carthaginiensi delibanda putavimus, quae Romae aemula saepius de principatu cum illa Contenderat. Itaque, ea salva, semper sibi metuebant Romani. Haec civitas ad negotiationes, quam ad Imperium bello proferendum, accommodatior quum per mereaturam & navigationes opibus aucta in magnam frequentiam excrevisisset . longe lat que arma circumferre coepit. Non solum masnam
Asticae finitimae partem vectigalem fecit, sed ingentes etiam copias in Siciliam, Sardiniam, Hi-1paniam milii. Inde bella cum Romanis orta: &quum duobus prioribus bellis diu & acriter esset pugnatum, tertio demum funditus deleta est. Quod si a principio cavissent Carthaginienses, ne cum illis colliderentur, diutissime suam libertatem tueri sine dubio potuissent. Ita immatura dilatandi Imperii libido miseris potissimum exitio fuit , quum Reip. ratio exigeret, ut commerciis in primis dediti sitis haberent finitimas aliquas regiones ad Commoditatem civium, & quasdam maritimas Hi*aniae & Siciliae oras ad mercaturam amplificandam
leuere. Sed ditionis propagatio periculosa magis,
66쪽
quam utilis fuit. Duces quippe, qui copiis peregre militantibus praefuerant, ipirum libertati imminebant; qui se eodem quo ceteri civesjure censeri aegre patiebantur. Et quum incolae ad militiam terrestrem parum idonei essent, peregrinum militem ex variis gentibus conducere necesse habebant : ita lucri incertam spem ingenti pretio redimebant. Et vero semper metuendum erat, ne non in fide maneret miles mercenarius, &, si emptorem invenisset , venalis, adeoque provinciarum recens domitarum custodia ei parum tuto committebatur. Ac parum absilit, quila poli primum bellum exitium Carthaginis documento millet, quam infeliciter bella copiis peregrinis, iisque mer- Cenariis, gerantur. Proinde Poeni pares csse Romanis haud poterant, quorum cives majori contentione pro patria, quam peregrini pro stipendio
dimicabant. Graviter etiam peccarunt iidem, quod militiam navalem non ita firmarunt, ut principatum mariS obtinerent : quam Opportunitatem
quum iis eripuissent Romani, id scilicet rei fabat, ut ante portas hostis in con speetu esset. Nec minori imprudentia lapsi sunt, quod Hannibali ibitiorem adversus Romanos feliciter gerenti pro vjribus praesidium non ferebant, ut perlequi bellum &ad internecionem redigere hostem posset, Eteni in Romani spatium ad vires recreandas nacti, quum peraeuli in quo fuerant reministerentur, non. nisi Carthagine ito aequata, conquierunt. 9-II. Operae pretium est, Originem Reip. Ro- Romaman : Paulo altius repetere , qua nulla unquam ζ Vrpς'
Rζsp. potentior exstitit; & studiosa insuper)uven ' 'f'
tus rerum Romanarum cognitione in primis . imbuta esse solet. Civitas ista ad rem militarem penitus accommodata, . eidem etiam & i lcfementum
67쪽
u Ti. colluvie magnam partem coalitus, non nisi eget intissimos continebat homines , qui, neque negotia tionibus, ad quas urbis situs non sati S opportunus erat , neque opificiis , quae quidem eo tempore Itali S parum erant cognita, vitam sustentare pOterant. Nec tantae hominum multitudini alendae exiguuS agrorum modus, quem initio Occuparant, sussiciebat. Neque in proximo terrae Vacuae , quas occuparent colerentque , suppetebant. Reliquum erat, ut, si eluctari ex inopia, & se a finitimis defendere vellent, fortunam belli tentarent. Merito autem Romam luporum receptaculum diXer: S cujus incolae lupina rapacitate in felli alienis tortunis ac vitae perpetuo inhiabant, & rapto vivebant. Genius istius urbis flagitabat , ut plurimis atque sim pluri' bellicolissimis civibus compleretur. Eo pertine- 2:UTgbat. quod Romulus ullum nisi mutilum aut mon-simi, elui strosum infantem exponere vetuit: quae Immanisbu cum ' liberos exponendi conluetudo Graecis alioqui rami
Pyςx' ψς liatis ei Secundo loco Romae introduetum erat ,' ' u eum libertate civitas etiam servis daretur ex quibus deinde complures gentes illustres exstiterunt, quum generis sui labem praeclaris facin6cibus eluit-sent posteri. Nec mediocri accessione auctus elici vium numerus , posteaquam Romulus in terris debellatis viros aut occidi , aut in servitutem adduci noluit ; sed Romam transatos ceteri S Omni no civibus hi equVit. Et ea potis imum caulla ad fertur a Scriptor bus Romahas'. ' Vare Athenae Spartaque tamdiu ac Roma Ae Imperium tuum nequivissens Quum enim ab istis ramus in civitatem adsciscerentur peregrini : Romulus e Contrario laepe, quibuS cum paulo ante praelio decertaverat,
eos 1 Ios eodem die appellabat cives. Hominibusentiri opus est in bello : nec conservari regiones perdomitE siue fortium'virorum multitudine pol-
68쪽
sint, quorum fides spectata satis & explorata
sit. Ne vero provinciae incolis nudatae in vastam redigerentur 2litudinem, nec urbs nimia pIebriorum copia obrueretur, multis e locis non nisi opulentiores sortioresque cives Romam traducti sunt, surrogatis in eorum locum civibus Romanis tenuioribus; qui & civitatis, cui inserebantur , benevolentiam Romanis conciliabant, & praesidii vicem sustinebant. Ita quidquid sortium virorum erat in finitimis locis Romam transsatum : ci- 'Vri autem tenues , qui tame enecti miseram Romae vitam agebant, in lautiorem sortunam delati. Ceterum, Romanorum civium virtutcm & bcllandi cupidinem non solum egestas accendit, v ram etiam accurata Regum disciplina rei militaris variis durata periculis acuit. Verum enim vero, si rem ip1am reputemus, haud sime expedit summam Reip. ad rem militarem referri. Dubia enim Ranceps Martis alea est, spesque turri admodum incerta, nec utile est ad quietem vitae civilis, ingenia Mavortia nimis invalelcere. Itaque Roma
pacis & otii impatiens, sublato hostis peregrini metu, suo sese gladio Iugulavit.
f. 13. Praeterea occurrunt quidam notatu di-Quaedam gua, quae ad rem militarem amplificandam mul- nota utum momenti habuerunt. Eo pertinet inprimis instinitus a Servio Tullio Rege census, quo factum rem mi ζst, ut quum antea militiae onera divitibus pariter lixaremst egenis, nullo stipendio, imponerentur, dein- V 2
eeps ditiores tantummodo conscriberentur ad bel- multum
sim , armis pro habitu pecuniarum gravioribus momenti aut levioribus additis. Inops plebs & ignobilis nisi extremo ingruente discrimine immunis militia erat. Id non solum eo factum , quanquam ad virtutem facultates per se nihil conferunt) quod quum cives sine stipendio sustinere militiae onera
69쪽
cogerentur, aequum Videbatur, ut ceteris parceretur civibus , in summa vitae sustentandae difficultate conititutis; verum etiam utile Videbatur , eo pacto illorum virtutem ac fidem oppignerari. Nam qui praeter vitam nihil possidet, quum sua secum ubique portet, nihil habere caussae videtur, Cur vitam, rem charissimam, temere prodat. Et eo minus homini tenui dubitationis relinquitur, ut ex qua parte melioris fortunae spes affulserit, in ejus Castra transeat. E contrario, qui divitiis abundat, quod dum Remp. propugnat, suas ipsius opes defendit , haud facile ad fidem prodendam suosque deserendos adducitur, perfidia praesentes fortunas amis iurus, spe praemii, quod ab hoste propter scelus laturus esset, dubia. Quanquam vero posterioribus temporibus, quum Imperatores rerum potirentur, militis ex censu conscribendi mos exolevit, partem tamen stipendii velut pignus fidelitatis retinere consueverunt, nec nisi honesta missione exauctoratis integrum dependere; eaque pecunia sub signis asservabatur. Illud inprimis memoria dignum est, quod, licet Romani graves saepenumero clades acceperint, nunquam tamen a
versa fortuna fracti animo conciderunt , nec ullam unquam pacem turpibus conditionibus fecerunt, si Porseunam Gallosque Senones cxceperis. Illi obsides dare coacti: qui eam etiam condi- tionem tulerat, ne ferro, nisi ad agros colendos, uterentur: quam quidem Romani nominis ins natam Historici consulto praetereunt. Galli vero Romam propemodum ceperant; quum auro deliniti obsidionem arcis fame preme solverent. Nam quod Camillum aurum expendentibus supervenientem eos ex urbe ejecisse dicunt, sunt qui fabulam esse putent. Ceterum, adversus fortunae injurias interriti, quum jugulum Re . Hannibal secun-
70쪽
do bello Punico peteret, de pace nullum cum hoste
verbuz commutarunt. Et quum ad Caudium &Numantiam turpes pacis conditiones accepissent Duces, hos tradere hosti, quam illas servare maluerunt. Atque in universam, ut virtute neque hostium misericordia niterentur,milites,qui se per imbelliam dedidissent, contemnere,nec de redimendis iis multum laborare consueverunt. Eo pacto & necessitatem militibus acriter pugnandi imposuerunt, & incredibilem sibi auctoritatem apud ceteros animi Constantia pepererunt.Scilicet, ita natura comparatum est, ut limulac suam prodiderit ignaviam miles, in eum quisque per summam imuriam impune debacchetur, quotieScunque stri nus vexandi libido. g. 24. Operae quoque pretium est , sacra Ro-Rom manorum attingere : quae quidem a luperstitione ' ζζζμGraecorum profecta, solertius a Romanis ad statum Reip. attemperata fuerunt. Itaque Iam inde
ab Urbe condita Romanis in more positum fuit , ut de Rei p. negotiis non nisi auspicato agerent. Nam ut Diis propitiis aut iratis unumquodque negotium suscipiebatur, ita laetus tristisve sperabatur eventus: & explorata divini Numinis benevolentia alacrius ad res peragendas accedebant. Auguria nasmodi ex avibus peti solita. Pervetus haec superstitio ex opinione Ethnicorum originem traxit, existimantium, Deos, quorum sedem super aera positam esse putabant, ministros & interpretes suae voluntatis adhibere animantia, in aethere, Proximo elemento, degentia. Peropportunus quO-que signorum istorum usus videbatur ; quippe quae
non selum obvia essent, verum etiam pro re nata varie per cantum Volatumque avium exponi
possent. Itaque astute vaticiniis ex auguriis desiumptis Augures utebantur, ad incutiendam imperitae
